EPISTOLA 268

Scripta post a. 395.

Fascius quidam, aere alieno oppressus ad Ecclesiam confugerat, cuius creditoribus A. satisfecerat mutua Macedonii cuiusdam accepta pecunia (n. 1); illam, publica collatione facta per Christi fideles orat pro Fascio reddi (nn. 2-3).

DOMINIS DILECTISSIMIS ET DESIDERANTISSIMIS, SANCTAE PLEBIS CUI MINISTRO, MEMBRIS CHRISTI, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Collatio fiat ad aes alienum pro Fascio collatum solvendum.

1. Notissima mihi et probatissima devotio Sanctitatis vestrae in Domino nostro Iesu Christo fiduciam dedit, ut etiam absens praesumerem unde praesens gaudere consuevi: qui semper spiritu vobiscum sum; non solum quia gratia Domini nostri Iesu Christi tantae suavitatis flagrare non cessat, sed etiam quia me ipsum, qui vobis in Evangelio servio, angustiam pati non permittitis. Cum enim frater noster Fascius debito decem et septem solidorum ab opinatoribus urgeretur ut redderet, quod ad praesens unde explicaret se non inveniebat; ne corporalem pateretur iniuriam, ad auxilium sanctae ecclesiae convolavit: illi etiam exactores cum proficisci cogerentur, et ideo dilationem dare non possent, gravissimis me querelis oneraverunt, ita ut eis illum traderem: aut quod sibi deberi ostendebant, unde acciperent providerem. Cumque obtulissem Fascio ut vestram Sanctitatem de necessitatibus eius alloquerer; pudore deterritus, ne facerem deprecatus est. Ita ego maiore necessitate coarctatus, a fratre nostro Macedonio decem et septem solidos accepi, quos in causam eius continuo dedi, promittente illo quod ad certum diem cum eis reddendis posset occurrere; et consentiente ut si non posset occurrere, sermo de illo fieret ad vestram misericordiam, quam fraternam fratribus exhibere consuestis.

Misericordiae fructus esse cum usuris aeternis.

2. Nunc ergo quoniam absens est, restat ut subveniatis, non illi, quem nemo compellat absentem, sed pollicitationi meae, cuius existimatio vobis semper est praesens. Iam enim dies ad quem se promiserat occursurum, transactus est; et ego ei qui solidos suos fidei meae commisit, quid respondeam non invenio, nisi ut faciam quod me facturum esse promisi. Sed quoniam non sum de hac re commonitus, ut die sancto Pentecostes, quando aderat maior vestra frequentia, sermonem inde facerem; peto ut has litteras pro lingua mea praesente habere dignemini, admonente vos et exhortante in cordibus vestris Deo et Domino nostro cui credidistis, qui numquam discedit a vobis timentibus et honorantibus nomen suum. In quo vobis et nos semper coniuncti sumus, quamvis corpore a vobis profecti esse videamur; qui vobis de isto bonorum operum semine messem vitae aeternae promittit, dicente Apostolo: Bonum autem facientes non deficiamus; tempore enim suo metemus infatigabiles. Itaque, dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei 1. Quoniam ergo domesticus fidei est, christianus fidelis, catholicus frater noster, pro cuius supplenda necessitate vos peto ut faciatis quod Dominus imperat; sine tristitia, sine murmuratione, et cum laetitia et hilaritate facite Deo enim creditis, non homini; quia ille promittit vos nihil eorum quae misericorditer facitis, perdituros, sed in illo die cum usuris immortalibus recepturos 2: et quoniam ipse Apostolus dicit: Hoc autem dico: Qui parce seminat, parce et metet 3; intellegere debetis tempus esse ut donum vitae aeternae, cum adhuc in ista vita sumus, festinanter et alacriter comparemus: quia cum finis saeculi venerit, non dabitur nisi eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent.

Pauperibus quomodo subveniendum.

3. Scripsi etiam presbyteris, ut si quid minus fuerit post collationem Sanctitatis vestrae, compleant ex eo quod habet ecclesia, dum tamen vos secundum quod placet, hilariter offeratis: quia sive de vestro sive de ecclesia detur, omnia Dei sunt, et devotio vestra dulcior erit thesauris ecclesiae; sicut Apostolus dicit: Non quia quaero datum, sed requiro fructum 4. Laetificate ergo cor meum, quia de fructibus vestris gaudere cupio: vos enim estis arbores Dei, quas assiduis imbribus etiam per nostrum ministerium rigare dignatur. Tueatur vos Dominus ab omni malo et hic et in futuro saeculo, domini dilectissimi, et desiderantissimi fratres.