Scripta post a. 395.
A. Maximae, piae feminae, quae aegre admodum videbat noxiis erroribus provinciam suam periclitari, admonens Dei sapientiam malis quoque bene uti (nn. 1-2) Deique Filium esse nostrae infirmitatis, non autem peccati participem (n. 3).
HONORABILI ET EXIMIAE ATQUE IN MEMBRIS CHRISTI LAUDABILI FAMULAE DEI MAXIMAE, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Quantum nos tuum studium sanctum laetificat, tantum rursus contristat quod per errores noxios et perniciosissimos provinciam vestram nimium periclitari significas. Sed quia ista futura praedicta sunt, mirandum non est quod exsurgant, sed vigilandum ne noceant. Haec autem Deus liberator noster exsurgere non permitteret, nisi sanctis eius etiam per huiusmodi tentationes erudiri expediret. Comparant sibi quidem illi sua voluntate perversa, et praesentis meritum caecitatis et futuri aeterni supplicii, si per contumaciam indociles fuerint, seque, cum in hac vita sunt, corrigere atque emendare neglexerint. Verumtamen, sicut ipsi male utuntur bonis Dei, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 1; qui eos per patientiam suam ad poenitentiam vocat, cum thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei 2: sicut ergo ipsi benignitate et patientia, id est bonis Dei male utuntur, dum non corriguntur; sic contra, Deus etiam malis eorum bene utitur, non solum ad iustitiam suam, quae eis digna in fine retribuet, sed etiam ad exercitationem et provectum sanctorum suorum, ut ex ipsa etiam malorum perversitate boni proficiant, et probentur, et manifestentur; sicut Apostolus ait: Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant inter vos 3.
2. Nam si nullus etiam malorum bonus usus esset Deo ad utilitatem electorum suorum, qui etiam de malo Iudae tantum bonum nobis praestitit, ut Christi sanguine redimeremur; poterat eos aut nasci non permittere, quos malos futuros esse praesciebat, aut in ipso eorum initio malignitatis exstinguere: sed tantum eos permittit esse, quantum novit expedire atque sufficere admonendae atque exercendae sanctae domui suae. Ideo nostram de illis tristitiam consolatur: quia et ipsa tristitia quam pro illis habemus, nos relevat; illos autem in sua perversitate perseverantes gravat. Gaudium vero quod percipimus quando aliqui ex eis correcti in melius commutantur, et sanctorum societati copulantur, nulli gaudio in hac vita comparari potest. Propterea scriptum est: Fili, si sapiens fueris, tibi sapiens eris et proximis tuis; si autem malus evaseris, solus hauries mala 4. Quia cum gaudemus de fidelibus et iustis, et illis et nobis prodest bonum eorum; cum autem contristamur de infidelibus et iniquis, illis solis nocet et eorum malitia et nostra tristitia: nos autem etiam hoc plurimum adiuvat apud Deum, quod pro eis misericorditer contristamur, et pro ipsa tristitia congemiscimus et oramus. Unde honorabilis et in Christo laudabilis famula Dei, et moestitiam tuam de talibus, et vigilantiam atque cautelam contra tales, quam tuis litteris expressisti, multum approbo et laudo: atque ut in hac via perseveranter ambules, pro meis viribus, quia hoc exigis, et hortor, et moneo ut miserearis eorum tamquam simplex ut columba, caveas autem illos tamquam astuta sicut serpens 5; desque operam, quantum potes, ut qui tibi adhaerent, tecum in recta fide permaneant, aut ad fidem rectam, si forte in aliquo aliqui depravati sunt, corrigantur.
3. De homine autem quem suscepit Verbum Dei, cum caro factum est et habitavit in nobis 6, emendarem aliquid, si in eo quod credis, falsum aut perversum invenirem. Hoc ergo crede quod credis, quia in illo homine totam naturam nostram suscepit Filius Dei, id est et animam rationalem et carnem mortalem sine peccato. Infirmitatis enim nostrae particeps factus est, non iniquitatis, ut per infirmitatem communem, solveret iniquitatem nostram, et adduceret nos ad iustitiam suam, bibens mortem de nostro, et propinans vitam de suo. Sed si habes aliquam scripturam eorum, in qua asserunt quod huic fidei sit contrarium, dignare eam mittere, ut non solum fidem nostram dicamus, sed eorum quoque perfidiam, quantum possumus, refellamus. Sine dubio enim hoc ipsum, quod perverse et impie sentiunt, aliquibus testimoniis divinarum Scripturarum conantur astruere: in quibus eis ostendendum est quam non recte intellegant Litteras sacras conscriptas ad fidelium salutem; tamquam si quisquam se medicinalibus ferramentis graviter vexet, quae utique non ad vulnerandum, sed ad sanandum sunt instituta. Multum autem laboravimus et laboramus, quantum Dominus donat, contra diversos errores arguendos. Sed laborum nostrorum opuscula si forte habere desideras, mitte qui tibi describant. Voluit enim Deus ut hoc facillime possis, qui tibi dedit unde possis.