Scripta post a. 395.
A. Sapidae virgini, nuntians se accepisse atque induisse tunicam ipsius manibus contextam fratri quem ipsa mortuum lugebat (n. 1), ceterum adhortans ad uberius et verius solacium usurpandum ex Christi resurrectione et cogitatione aeternae beatitudinis ac Scripturarum divinarum fide (nn. 24).
DOMINAE RELIGIOSISSIMAE ET SANCTAE FILIAE SAPIDAE, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Accepi quod de iustis et piis laboribus manuum tuarum me accipere voluisti, ne te gravius contristarem, quam potius consolandam viderem: praesertim quia hoc ipsum tuum non parvum deputasti esse solatium, si eam, quam germano tuo sancto Dei ministro feceras tunicam, ego induerer; cum iam a terra morientium recedens nullis rebus corruptibilibus indigeret. Feci ergo quod desiderasti, et qualecumque hoc existima veris, vel quantulumcumque solatium, tuo erga fratrem pectori non negavi. Missam abs te tunicam accepi, et quando haec ad te scripsi, ea me vestire iam coeperam. Bono animo esto; sed multo melioribus, multoque maioribus consolationibus utere, ut nubilum tui cordis humana infirmitate contractum, serenetur auctoritate divina: et perseveranter ita vive, ut cum fratre vivas; quoniam sic mortuus est tuus frater, ut vivat.
2. Est quidem materies lacrymarum, quod germanum dilectorem tuum, teque plurimum pro tua vita et sacrae virginitatis professione reverentem, diaconum Carthaginensis Ecclesiae non vides, sicut solebas, intrantem et exeuntem, et in sui ecclesiastici officii strenuitate versantem; et honorifica illa ab eo verba non audis, quae tuae germanitatis sanctitati, morigero, pio et officioso impendebat affectu. Haec cum cogitantur, et consuetudinis violentia requiritur, cor pungitur, et tamquam sanguis cordis fletus exoritur. Sed sursum sit cor, et sicci erunt oculi. Neque enim quia ista, quae tibi maeres esse subtracta, suo temporali cursu praeterierunt, ideo periit illa caritas qua Timotheus Sapidam dilexit, et diligit; manet illa servata in thesauro suo, et abscondita est cum Christo in Domino. Qui diligunt aurum, numquid perdunt quando recondunt? nonne tunc de illo, quantum fieri potest, securiores fiunt, cum remotum a suis oculis loculis tutioribus servant? Itane vero terrena cupiditas munitius se habere putat, si non videat id quod amat; et coelestis caritas dolet, tamquam amiserit quod in horrea superna praemiserit. Sapida, quod vocaris attende, et quae sursum sunt sape, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens 1; qui pro nobis dignatus est mori, ut viveremus etiam mortui; et ne mors ipsa ab homine, tamquam consumptura hominem, timeretur; nec mortuorum quisquam, pro quibus vita mortua est, tamquam vitam perdiderit, doleretur. Haec atque huiusmodi tua sint divina solatia quibus erubescat et cedat humana tristitia.
3. Non quidem succensendum est de caris mortuis dolori mortalium; sed diuturnus dolor non debet esse fidelium. Si ergo contristata es, iam sit satis; nec sic contristeris quemadmodum Gentes, quae spem non habent 2. Non enim constristari prohibuit Paulus apostolus, cum hoc diceret, sed sic contristari quemadmodum Gentes, quae spem non habent. Nam et Martha et Maria, piae sorores et fideles, resurrecturum suum fratrem Lazarum flebant 3, quamvis eum tunc ad hanc vitam rediturum esse nescirent: et ipse Dominus eumdem, quem fuerat resuscitaturus, Lazarum flevit 4; nimirum ut fleamus etiam nos eos mortuos quos ad veram vitam resurrecturos credimus, etsi non iussit praecepto, concessit exemplo. Nec frustra Scriptura dicit in libro Ecclesiastico: In mortuo produc lacrymas, et quasi dira perpessus incipe lamentationem 5: sed paulo post ait, et consolare propter tristitiam; a tristitia enim procedit mors, et tristitia cordis flectet fortitudinem 6.
4. Frater tuus, filia, mente vivit, carne dormit; numquid qui dormit, non adiciet ut resurgat 7? Deus qui spiritum eius iam suscepit, restituet ei corpus suum, quod non perdendum abstulit, sed reddendum distulit. Nulla est igitur causa tristitiae diuturnae, quia potior est causa laetitiae sempiternae. Quandoquidem germani tui nec pars ipsa mortalis, quae in terra sepulta est, tibi peribit; in qua tibi praesentabatur, per quam te alloquebatur, tecumque colloquebatur; ex qua promebat vocem sic tuis auribus notam, quemadmodum faciem tuis oculis offerebat, ita ut ubicumque sonuisset, etiam non visus soleret agnosci. Haec enim vivorum sensibus subtrahuntur, ut dolorem faciat absentia mortuorum. Sed quando nec ipsa in aeternum corpora peribunt, uti nec capillus capitis peribit 8, et ad tempus deposita sic recipientur, ut numquam ulterius deponantur, sed in melius demutata firmentur; profecto maior est causa gratulationis in spe inaestimabilis aeternitatis, quam causa moeroris in re brevissimi temporis. Hanc spem non habent Gentes, nescientes Scripturas neque virtutem Dei 9; qui potest perdita reparare, et vivificare mortua, et redintegrare corrupta, et separata iterum iungere, et corrupta atque finita deinceps sine fine servare. Haec facturum se esse promisit, qui ex his fidem fecit, quae iam promissa perfecit. Haec tecum sermocinetur fides tua, quoniam non fraudabitur spes tua, etsi nunc differatur caritas tua: haec meditare; his uberius et verius consolare. Si enim, quia vestior (quoniam ille non potuit) ea veste quam fratri texueras, te aliquid consolatur; quanto debes amplius et certius consolari, quia cui fuerat praeparata, tunc incorruptibili indumento nullo egens, incorruptione atque immortalitate vestietur!