EPISTOLA 259

Scripta ca. a. 429/430.

A. Cornelio, qui, scortis deditus, defunctae uxoris laudes petiverat, illum admonens quae ab amicis honeste petenda sint (nn. 1-3) hortansque ut uxoris pudicitiam imitetur si velit illius laudes impetrare (nn. 4-5).

DOMINO DILECTISSIMO, ET HONORABILI FRATRI CORNELIO, AUGUSTINUS.

Cui prosint defunctae uxoris laudes.

1. Scripsisti mihi ut ad te aliquam prolixam epistolam consolatoriam darem, quod graviter optimae uxoris morte movereris, sicut sanctum Paulinum ad Macarium fecisse meministi. Et illa quidem anima in societatem recepta fidelium atque castarum, laudes nec curat, nec quaerit humanas; sed quia propter eos fiunt ista, qui vivunt, prius est ut tu, qui consolari eius laude desideras, ita vivas, ut illic ubi ipsa est, esse merearis. Neque enim dubito quod eam non credas ibi esse, ubi illae sunt quae vel adulteriis lectulum coniugalem polluerunt, vel nullo coniugio deligatae fornicatione fluxerunt. Quare, de illius laude viro longe dissimili quasi fugare velle moestitiam, adulatio est, non consolatio. Nam si eam diligeres sicut ipsa te dilexit, servasses ei quod tibi ipsa servavit. Et cum illa, si prior obisses, nullo modo credenda sit cuiquam fuisse nuptura; nonne si vere obitum eius laudibus eius consolandus doleres, ne unam quidem ac licitam post illam coniugem quaereres?

Cur Aug. dissoluto amico satisfacere nolit.

2. Hic tu dicturus es: "Quid mecum aspere agis? quid dure obiurgas?" Nonne inter haec verba ecce senuimus, dum vita ducitur prius finienda quam corrigenda? Vis ut ignoscam exitiabili securitati tuae: quanto satius tu ignoscis, si non amabili, certe miserabili sollicitudini meae? Inimico quidem animo Tullius invehebatur, et longe alia erat terrenam rempublicam gubernantis intentio, et tamen ait: Cupio, Patres conscripti, me esse clementem; cupio in tantis reipublicae periculis non dissolutum videri 1. Quanto iustius ego dico, cum ipse noveris quam tibi amicum animum geram, in aeternae civitatis servitio constitutus minister verbi sacramentique divini: "Cupio, frater Corneli, me esse clementem; cupio in tantis tuis meisque periculis non dissolutum videri"!

Cornelius scortis diffluens atque impudens.

3. Plebs mulierum excubat lateribus tuis, crescit in dies pellicum numerus; eiusdem autem numeri dominum, imo vero servum insatiabili per tot scorta libidine diffluentem, et laudes defunctae castae coniugis a nobis, velut ad mitigandam moestitiam suam, iure amicitiae flagitantem episcopi patienter audimus? Qui cum esses, non dicam catechumenus, sed in errore nobiscum perniciosissimo constitutus iuvenis, iunioribus nobis, ab hoc te vitio temperantissima voluntate correxeras, quo non post longum tempus sordidius revolutus, deinde in extremo vitae periculo baptizatus, non dicam, te fideli, sed etiam nobis certe iam senibus et insuper episcopis, nondum emendaris. Vis de bonae uxoris morte per nos consolari: nos de hac tua veriore morte quis consolatur? An quia non possumus oblivisci tanta erga nos merita tua, ideo cruciandi adhuc sumus moribus tuis, ideo contemnendi, et pro nihilo habendi, quando gemimus ad te de te? Sed fatemur nos non esse aliquid ad te corrigendum ac sanandum; Deus attendatur, Christus cogitetur, Apostolus audiatur dicens: Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis 2 Si qualiscumque episcopi amici tui verba spernis in corde tuo, corpus Domini tui cogita in corpore tuo: postremo, quomodo de die in diem differendo peccas, cum extremum diem tuum nescias?

C. imitetur defunctae uxoris pudicitiam.

4. Nunc probabo quantum tu ab ore nostro laudes Cyprianae desideres. Certe si adhuc in schola rhetorum verba discipulis venderem, prius ab eis mercedem sumerem. Vendere tibi volo laudem pudicissimae coniugis tuae; prius mihi mercedem da, pudicitiam tuam: da, inquam, et accipe. Humanum dico propter infirmitatem tuam 3; puto quod non sit a te digna Cypriana, cuius laudibus anteponis amorem concubinarum tuarum: quod utique facies, si permanere in illo amore, quam ad istas laudes pervenire malueris. Quid mihi vis extorquere poscendo, cum pro te videas esse quod posco? quid precaris subiectus, quod potes iubere correctus? Mittamus munera spiritui coniugis tuae; tu imitationem, ego laudem. Quamquam, sicut supra dixi, laudem ab hominibus iam illa non quaerat; imitationem vero tuam tantum quaerit etiam defuncta, quantum te dilexit etiam dissimilem viva. Faciam de illa quod vis, cum tu feceris quod et ego volo et illa.

C. caste vivat ut cum casta uxore semper vivat.

5. Si enim dives ille superbus atque impius, sicut in Evangelio Dominus loquitur, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, cum malorum meritorum poenas apud inferos lueret, neque de digito contempti ante ianuam suam pauperis aquae stillam impetrare valuisset; recordatus est quinque fratres suos, et rogavit ad eos eumdem pauperem mitti, cuius requiem in sinu Abrahae longe prospiciebat, ne et ipsi venirent in illum locum tormentorum 4: quanto magis tua coniux te recordatur? quanto magis te casta non vult ad poenas venire moechorum, si fratres suos nec superbus ad poenas venire voluit superborum? et cum frater nollet fratribus in malis se esse coniunctum, quanto minus vult in bonis constituta coniux virum in malis habere separatum? Lege ipsum locum in Evangelio: Christi est vox pia; crede Deo 5. Doles videlicet coniugem mortuam, et putas, si eam laudavero, quod meis affatibus consolaberis; disce quod doleas, si cum illa non eris. An magis tibi dolendum est quod a me nondum laudatur, quam mihi quod a te non amatur? Nam utique si amares, cum illa esse post mortem desiderares, quo profecto non eris, si qualis es talis eris. Ama ergo cuius exigis laudem, ne quod mendaciter exigis, iuste denegem. (Et alia manu:) Dominus nobis praestet de tua salute gaudere, domine dilectissime, et honorabilis frater.