EPISTOLA 256

Scripta post a. 395.

A. Christino officiose scribit sententiam ei subiciens ad spiritalem profectum aptissimam.

DOMINO MERITO PRAEDICANDO, SINCERITERQUE CARISSIMO AC DESIDERANTISSIMO FRATRI CHRISTINO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

1. Epistolam meam desiderare te, mihi tua epistola nuntiavit. Frater autem Iacobus eius desiderii erga nos tui locupletior testis accessit, quia plura mihi de te suavia atque in seipso experta locutus est, quam illa parva chartula potuit. Unde tuae benignitati congratulor, et de tuo pectore christiano Domino Deo nostro, cuius haec dona sunt, gratias ago, domine merito praedicande, sinceriterque carissime ac desiderantissime frater. Quod autem petis, ut litteris te quaeram; ego te affectu quaero, qui omnes litteras superat: et ubi te quaeram quod bene intellegas, novi. Quantum autem ad me legendum attinet, magis vereor in manibus vestris loquacitatem meam reprehendi, quam eloquium requiri. Illud breviter dixerim, quod diuturna cogitatione si ruminaveris, senties quid sapiat: cum in itinere Dei faciliora et fructuosa ignava formidine fugiuntur, in itinere saeculari duriora et sterilia aerumnoso labore tolerantur. Incolumis in Christo vigeas et proficias, domine merito praedicande, sinceriterque carissime ac desiderantissime frater.