EPISTOLA 255

Scripta post a. 395.

A. Rustico, denegans puellam in matrimonium filio adhuc pagano.

DOMINO DILECTISSIMO, ET MERITO PRAEDICABILI AC SUSPICIENDO FILIO RUSTICO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

1. Quamvis tibi et universae domui tuae omnia bona optem, nec tantum ad felicitatem praesentis saeculi pertinentia, verum etiam ad vitam futuram atque sempiternam, quae tibi nondum credenda persuasa est; tamen quae me moveant, ut de puella quam petis, nihil adhuc audeam polliceri, quantum sufficere visum est, sancto fratri et coepiscopo meo Benenato rescripsi, domine dilectissime et venerabilis fili. Si enim tu, cum certissime noveris, etiamsi nostrae absolutae sit potestatis quamlibet puellam in coniugium tradere, tradi a nobis christianam nisi christiano non posse; nihil tamen mihi tale de filio tuo, quem adhuc paganum audio, promittere voluisti: quanto magis ego, propter illa quae in epistola memorati fratris mei legere poteris, quidquam de illius puellae connubio spondere non debeo, etiamsi quod dixi de filio tuo non tantum promissum tenerem, sed iam etiam factum esse gauderem?