EPISTOLA 254

Scripta post a. 395.

A. eidem Benenato, qui pronubum agebat Rustici filio, respondens cur nondum possit cuiquam puellam promittere cum ratio habenda sit propinquorum et maxime matris.

DOMINO BEATISSIMO, ET VENERABILI AC DESIDERABILI FRATRI ET CONSACERDOTI BENENATO, ET QUI TECUM SUNT FRATRIBUS, AUGUSTINUS ET QUI MECUM SUNT FRATRES, IN DOMINO SALUTEM.

1. Puella de qua mihi scripsit Sanctitas tua, in ea voluntate est, ut si aetas ei iam matura esset, nulli in nuptiis conveniret. In ea vero aetate est, ut si voluntatem nubendi haberet, nulli adhuc dari vel promitti deberet. Huc accedit quia eam Deus in Ecclesia sic tuetur, ut contra improbos tueatur; non ut cui voluero tradi possit, sed ut a quo non oportet, rapi non possit, domine Benenate dilectissime et venerabilis frater. Conditio itaque quam insinuare dignatus es, non mihi displicet, si nuptura est: utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc tamen ignoramus; quia in his annis est, ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, iocus sit potius garrientis, quam sponsio profitentis. Deinde habet materteram, cuius vir honorabilis frater noster Felix, dum de hac re contulissem cum illo (neque enim possem aliter, vel deberem) non quidem invitus accepit, imo etiam gratulatus est; sed iure amicitiae non importune doluit quod eis nihil inde sit scriptum. Fortassis enim quae nunc non apparet, apparebit et mater, cuius voluntatem in tradenda filia, omnibus, ut arbitror, natura praeponit; nisi eadem puella in ea iam aetate fuerit, ut iure licentiore sibi eligat ipsa quod velit. Illud quoque cogitet Sinceritas tua, quia si mihi de nuptiis eius potestas summa ac tota tribuatur, atque ipsa quoque iam matura et nubere volens, cui voluero se tradendam sub Deo iudice mihi committat; sic dico, et verum dico, mihi placere istam conditionem, ut propter Deum iudicem non possim respuere meliorem: quae utrum adventura sit, utique incertum est. Quapropter videt Caritas tua quanta consideranda concurrant, ut nunc a me cuiquam promitti omnino non possit.