Scripta post a. 395.
A. Benenato episcopo de eadem puella (ut videtur) in matrimonium non tradenda nisi iuveni catholicae domus.
DOMINO BEATISSIMO, ET VENERABILI AC DESIDERABILI FRATRI BENENATO, ET QUI TECUM SUNT FRATRIBUS, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Per quem saluto Sanctitatem tuam, de fide eius et bono circa Ecclesiam studio gratulamur. Voluit autem ad tuam Benignitatem cum litteris meis venire, domine dilectissime ac venerabilis frater. Et quoniam audivi quod de negotio illo transigere cogitas, si verum est (quod miror, si verum est), nosti quemadmodum debeas episcopali paternitate catholicae Ecclesiae providere; ut non cum quolibet id agas, si tamen, ut dixi, verum est quod audivi, sed potius cum domo catholica, cuius non solum nullam adversitatem, verum etiam fidele adiutorium habere possit Ecclesia.