EPISTOLA 252

Scripta post a. 395.

A. Felici commendans pupillam quamdam, Ecclesiae tutelae commissam.

DOMINO DILECTISSIMO MERITOQUE HONORABILI, ET PRAEFERENDO FRATRI FELICI, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

1. Novit optime Religio tua quam curam tuendis cum omnibus hominibus, tum maxime pupillis Ecclesia vel episcopi debeant. Unde receptis litteris tuis, et exemplo litterarum viri spectabilis fratris nostri, nec potui nec debui passim puellam cuiquam committere: praesertim quia eam Ecclesiae commendavit, domine dilectissime meritoque honorabilis, et praeferende frater. Proinde adventum eius exspecto, ut si quid fieri oporteat, eius praesentia deliberem, et faciam quod Dominus faciendum esse inspiraverit.