EPISTOLA 250/A

Fragmentum epistolae ad Classicianum, de quo in ep. superiori.

A. in concilio agere cupit anathematis causam et, si opus fuerit, ad Apostolicam Sedem scribere ut lex certa statuatur.

[AD CLASSICIANUM]

1. Ego propter eos qui pro peccato unius animae, totam domum eius, id est plurimas animas anathemate ligant, maxime ne ibi quisquam sine Baptismate de corpore abscedat; et utrum non etiam de ecclesia pellendi sunt, qui eo confugiunt quo fidem fideiussoribus frangant, adiuvante Domino, et in concilio nostro agere cupio, et si opus fuerit ad Sedem apostolicam scribere; ut in his causis quid sequi debeamus concordi omnium auctoritate constituatur, atque firmetur. Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam fidelium fuerit anathematus iniuste, ei potius oberit qui faciet, quam ei qui hanc patietur iniuriam 1. Spiritus enim Sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur aut solvitur, immeritam nulli poenam ingerit: per eum quippe diffunditur caritas in cordibus nostris 2, quae non agit perperam 3.