Scripta inter a 415/420.
A. senex Auxilio episcopo iuveni, qui Classicianum cum tota familia excommunicaverat (n. 1), rogans ut aut anathematis sententiam rescindat aut doceat qua causa putet unius peccato posse totam familiam excommunicari (nn. 2-3).
DOMINO DILECTISSIMO, ET VENERABILI FRATRI ET CONSACERDOTI AUXILIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Vir spectabilis filius noster Classicianus graviter apud me litteris questus est, quod sit anathematis iniuriam a tua Sanctitate perpessus: narrans quod venerit ad ecclesiam apparitione paucorum suae potestati congrua comitatus, et egerit tecum, ne contra salutem suam faveres eis qui per Evangelia peierando, adiutorium violandae fidei in ipsa fidei domo requirebant; quos tamen considerantes quid mali fecerint, non inde violenter abductos, sed sponte dicit egressos, atque hinc Venerationem tuam ita sibi succensuisse, ut ecclesiasticorum confectione Gestorum cum omni domo sua anathematis sententia feriretur. Quibus litteris eius lectis, non mediocriter aestuans, cogitationibus magna cordis tempestate fluctuantibus, apud Caritatem tuam tacere non potui; ut si habes de hac re sententiam certis rationibus vel Scripturarum testimoniis exploratam, nos quoque docere digneris quomodo recte anathemetur pro patris peccato filius, aut pro mariti uxor, aut pro domini servus, aut quisquam in domo etiam nondum natus, si eodem tempore, quo universa domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit per lavacrum regenerationis in mortis periculo subveniri. Neque enim haec corporalis est poena qua legimus quosdam contemptores Dei cum suis omnibus, qui eiusdem impietatis participes non fuerunt, pariter interfectos. Tunc quidem ad terrorem viventium mortalia corpora perimebantur, quandoque utique moritura: spiritalis autem poena, qua fit quod scriptum est: Quae ligaveris in terra, erunt ligata et in coelo 1, animas obligat, de quibus dictum est: Anima patris mea est, et anima filii mea est: anima quae peccaverit, ipsa morietur 2.
2. Audisti fortasse aliquos magni nominis sacerdotes cum domo sua quempiam anathemasse peccantium: sed forte si essent interrogati, reperirentur idonei reddere inde rationem. Ego autem, quoniam si quis ex me quaerat utrum recte fiat, quid ei respondeam non invenio; numquam hoc facere ausus sum, cum de quorumdam facinoribus immaniter adversus Ecclesiam perpetratis, gravissime permoverer. Sed si tibi forte quam iuste fiat, Dominus revelavit nequaquam iuvenilem aetatem tuam, et honoris ecclesiastici rudimenta contemno: en adsum, senex a iuvene et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo paratus sum discere, quomodo vel Deo vel hominibus iustam possumus reddere rationem, si animas innocentes pro scelere alieno, ex quo non trahunt sicut ex Adam, in quo omnes peccaverunt 3, originale peccatum, spiritali supplicio puniamus. Etenim Classiciani filius, etsi traxit ex patre primi hominis culpam sacro fonte Baptismatis expiandam; tamen quidquid, posteaquam genuit eum, peccati pater eius admisit, ubi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere quis ambigit? Quid dicam de coniuge? quid de tot animabus in universa familia? unde si una anima per istam severitatem qua tota domus ista anathemata est, sine Baptismate de corpore exeundo perierit; innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes violenter abstrahantur et interficiantur, huic damno non potest comparari. Si ergo de hac re potes reddere rationem, utinam et nobis rescribendo praestes ut possimus et nos: si autem non potes, quid tibi est inconsulta commotione animi facere, unde si fueris interrogatus, rectam responsionem non vales invenire?
3. Haec autem dixi, etiamsi filius noster Classicianus aliquid admisit, quod tibi anathemate plectendum iustissime videretur. Caeterum si veras ad me litteras misit, nec solus in domo sua debuit ista correptione coerceri. Sed hinc cum tua Sanctitate nihil ago, nisi tantum peto ignoscas petenti veniam, si agnoverit culpam: si autem nihil eum peccasse prudenter agnoscis, quoniam ipse in domo fidei iustius flagitabat fidem debere servari, ne ibi frangeretur ubi docetur; fac quod sanctum virum facere oportet, ut si tibi contigit tamquam homini, quod utique homo Dei dicit in Psalmo: Turbatus est prae ira oculus meus, exclames ad Dominum: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum 4; ut porrigat tibi dexteram suam, et comprimat iracundiam tuam, et tranquillet mentem tuam ad videndam faciendamque iustitiam. Sicut enim scriptum est: Iracundia viri iustitiam Dei non operatur 5. Nec arbitreris ideo nobis non posse subrepere iniustam commotionem, quia episcopi sumus: sed potius cogitemus inter laqueos tentationum nos periculosissime vivere, quia homines sumus. Aufer itaque Gesta ecclesiastica quae perturbatior fortasse fecisti, et redeat inter vos caritas quam cum illo et catechumenus habuisti: aufer litem et revoca pacem, ne tibi pereat homo amicus, et de vobis gaudeat diabolus inimicus. Potens est autem misericordia Dei nostri, quae et me exaudiat orantem, ne mea tristitia de vobis augeatur, sed potius quae est exorta sanetur; et erigat per gratiam suam, et laetificet iuventutem tuam non contemnentem senectutem meam. Vale.