Scripta post a. 395.
A. Romulo, viro potenti quem in Christo genuerat, obiurgans obsecrat cum ne nimis acerbus et iniustus sit tributorum exactor, illique ignoscens quod fuerit offensus (nn. 1-3) minitansque, si tyrannice exigere pergat, extremum iudicium (n. 4).
DOMINO DILECTISSIMO ROMULO FILIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Veritas et dulcis est et amara. Quando dulcis est, parcit; et quando amara, curat. Si non recusas bibere quod in hac epistola offero, probabis quod dixi. Utinam sicut mihi non obest, sic nec tibi obesset quidquid contumeliarum mihi irrogas: et utinam vel tantum tibi obesset iniquitas quam miseris et pauperibus facis, quantum obest ipsis quibus eam facis. Illi enim ad tempus laborant, tu autem vide quid tibi thesaurizes in die irae et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua 1. Cuius misericordiam deprecor ut hic te corrigat quomodo ipse novit, potius quam reservet in illum diem quando nullus iam erit correctionis locus; ut qui tibi dedit timorem suum 2, propter quem de te non despero, aperiat tibi sensum, ut videas quae facis, et exhorreas, et emendes. Parva enim et quasi nulla tibi videntur, quae tam magna mala sunt, ut quando te domita cupiditas ea considerare permiserit, riges lacrymis terram, ut Deus misereatur tui. Aut si ego iniquus sum, qui hoc tecum ago ne miseri et egeni homines bis reddant quod debent, cum coloni actori suo dederint, subdito praeposito et iubenti servientes, nec ille se accepisse negare potuerit: si ergo ego iniquus sum, quia mihi videtur iniustum ut bis exigantur, qui vix semel reddere sufficiunt; fac quod vis. Si autem tu vides quia iniustum est; fac quod decet, fac quod Deus iubet, et ego rogo.
2. Non pro illis magis (novit ille quem timeo), sed pro teipso teipsum rogo, ut, quomodo scriptum est: Miserearis animae tuae placens Deo 3. Et modo quidem non rogandus, sed obiurgandus es: nam et hoc scriptum est: Ego quem amo, redarguo, et castigo 4. Ego tamen si pro me rogandus esses, forte non te rogarem: quia vero pro te rogandus es, rogo te iratum ut parcas tibi, ut placeris tibi, ut tibi placetur ille quem rogas. Misi ad te die sabbati, cum adhuc pranderes, ut non proficiscereris, nisi me vidisses: renuntiasti ita te esse facturum. Surrexisti die dominico, et, ut audivi, venisti in ecclesiam, et orasti, et profectus es, et me videre noluisti. Deus tibi ignoscat. Quid enim aliud tibi dicam, nisi quod ipse novit quia cupio? sed scio quia nisi te correxeris, ille iustus est. Cum autem tibi parcis, et mihi parcis: neque enim tam miser sum et alienus a visceribus Christi, ut non gravissimo vulnere feriatur cor meum, quando sic agunt, quos in eius Evangelio genui 5.
3. Iterum dicturus es: "Non eis iussi ut darent Ponticano". Respondetur tibi: "Sed iussisti ut servirent Ponticano"; nec possent distinguere quousque servirent, et quousque non servirent, maxime cum ea peteret quae se debere sciebant. Tuas autem litteras habere debuerunt, quas proferrent actori, si te nolente exigebat, et relegerent ei non se debere dare, nisi cum tuas litteras accepissent. Nam si verbo aliquando iussisti ne actori aliquid darent, multum est ut meminerint; multum est ut tu ipse memineris an vere iusseris, an ipsis iusseris, an aliis, an omnibus: maxime quia etiam nunc alteri actori audisti datam et salvam esse ipsam pecuniam, et non tibi displicuit quia dederunt. Sed cum ego dixissem: "Quid si et iste intervertisset, ab ipsis iterum exigendum erat? rursus tibi coepit displicere quia dederunt: et cum mihi saepe dixisses, numquam te iniunxisse vices tuas vel Valerio vel Aginesi, subito cum de vino ageretur, quia debuerunt ostendere si acescere coeperat, et diceretur tibi quod absens erat; credo, excidit tibi quid mihi toties dixeras, et dixisti, quia habuerunt Aginesi ostendere, et ex ipsius agere arbitrio. Ibi ego cum dixissem: "Certe vices tuas istis non soles iniungere"; respondisti: "Sed litteras meas habebat Aginesis": quasi semper illi quibus aliquid iniungis, litteras tuas recitent rusticanis hominibus, ut credant quia tu iussisti. Sed quia eos vident tibi sic iniungi, non utique credunt temere illos aliquid audere praesumere, nisi a te data potestate. Ideoque inter ista incerta non apparet quid iubeas, nec possunt firmum aliquid retinere, nisi litteras tuas habuerint, quas omnibus proferant, et nonnisi tuis litteris prolatis obtemperent, quando eis aliquid dandum est.
4. Sed quid opus est tam diu tecum disputare, et onerare verbis occupationes tuas, ut forte cum irasceris verbis meis, velis saevire in homines miseros? Illis imputabitur ad meritum bonum, quia pro salute tua, propter quam tibi tanta loquor, te patiuntur iratum: tibi autem nolo aliquid gravius dicere, ne putes me non timendo, sed male optando tale aliquid loqui. Time Deum si non vis decipi: ipsum testem invoco super animam meam 6, plus me tibi timere cum haec dico, quam illis pro quibus apud te intercedere videor. Si credis, Deo gratias: si autem non credis, consolatur me quod Dominus ait: Dicite: "Pax huic domui"; et si est tibi filius pacis, requiescet super eum pax vestra; si quo minus, ad vos revertetur 7. Dei misericordia te tueatur, domine dilectissime fili.