EPISTOLA 244

Scripta post a. 395.

A. Chrisimo, rei familiaris iactura nimis perturbato, cum solans (n. 1) hortansque ad adversa toleranda (n. 2).

DOMINO VERE AC MERITO CARISSIMO, ET PRAEDICANDO FRATRI CHRISIMO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM

Terrena minime cum caelestibus comparanda.

1. Rumor ad me detulit (Deus faciat ut non sit) sic te animo perturbatum, ut multum mirer prudentiam tuam et christianum animum parum cogitare rerum terrenarum conditionem nullo modo aequari posse coelestibus, ubi cor nostrum et spes nostra collocanda est. Vir cordate, numquid aut totum bonum tuum in his rebus erat, quas nunc videris amittere; aut tam magnum bonum illic deputabas, ut eo subtracto sic tenebrescat mens nimia tristitia, quasi lumen eius, non Deus, sed terra sit? Audivi enim (iam dixi: Deus faciat ut falsum audierim) quod tibi manus etiam velles inferre; quod melius non credo aut ascendisse in cor tuum, aut exisse de ore tuo. Sed tamen quia ita perturbatus es, ut hoc de te dici potuerit, graviter de te contristatus, hoc litterarum alloquio putavi consolandam Caritatem tuam; quamquam non dubitem Dominum Deum nostrum in corde tuo loqui meliora: novi enim quam pio studio semper audieris verbum eius.

Res adversae tolerandae aeternae mercedis gratia.

2. Erige itaque animum, frater in Christo carissime; Deus noster nec perit a suis, nec perdet suos: vult autem monere nos quam sint haec fragilia et incerta, quae nimis diligunt homines, ut solvamus ab eis vinculum cupiditatis, per quod implicatos nos trahunt, et totum amorem nostrum consuefaciamus in eum currere, in quo nulla damna timeamus. Ipse te hortatur per ministerium nostrum, viriliter cogites te fidelem esse christianum, et eius redemptum esse sanguine, qui non solum aeterna sapientia, sed etiam humana praesentia docuit nos temperanter prospera saeculi huius contemnere, et fortiter adversa tolerare; eius felicitatis mercedem pollicens, quam nemo possit a nobis auferre. Scripsi sane etiam ad virum laudabilem comitem; quam epistolam, in tuo erit arbitrio utrum dari velis. Nam per quem detur, non dubito deesse non posse, adiuvante Domino, vel episcopum, vel presbyterum, vel quemlibet.