Scripta post a. 395.
A. Leto, qui, perfectionis iter ingressus, a Satana sollicitari videbatur ad repetenda quae reliquerat, in mentem revocat quid Christi tirones facere debeant (n. 1) secundum ipsius Christi doctrinam (nn. 2-5; 9) illum hortans ut, affectibus cognatorum contemptis (nn. 4; 6-8; 10), fortiter pergat in cruce ferenda, familiae necessitatibus antea consulens (nn. 11-12).
DOMINO DILECTISSIMO ET DESIDERANTISSIMO FRATRI LAETO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM
1. Legi epistolam quam misisti fratribus, consolari te cupiens quod multis tentationibus tua tirocinia quatiantur; in qua etiam insinuasti desiderare te litteras meas. Condolui, frater, et cessare ab scribendo non potui, ne non solum tuo, sed etiam meo desiderio negarem quod me videbam officio debere caritatis. Si te igitur tironem Christi profiteris, castra ne deseras; in quibus tibi etiam aedificanda turris est illa, de qua in Evangelio Dominus loquitur 1. In ea quippe stantem, et sub armis verbi Dei militantem, nulla ex parte penetrare ullae tentationes valent: inde et iacta in adversarium tela gravi pondere veniunt, et prospecta firmo munimine devitantur. Considera etiam Dominum nostrum Iesum Christum, cum sit rex noster, tamen ea societate qua etiam frater esse dignatus est, reges appellasse milites suos, et unumquemque ad bellandum cum rege qui habet viginti millia, instructione decem millium idoneum esse debere praemonuit 2.
2. Sed paulo antequam de turre et de rege exhortatorias similitudines praeponeret, attende quid dixerit: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam, non potest meus esse discipulus. Et si non tulerit crucem suam et venerit post me, non potest meus esse discipulus. Deinde subiungit: Quis ex vobis volens turrim aedificare, non primo sedet, et computat si sumptus habet ad consummationem, nequando, cum posuerit fundamentum, non possit aedificare; et omnes qui transeunt et vident, incipiant dicere: "Hic homo coepit aedificare, et non potuit perficere"? Aut quis rex vadens committere bellum cum alio rege, non primum sedet, et cogitat si potens est cum decem millibus ei occurrere, qui cum viginti millibus venit ad illum? Caeterum dum adhuc longe est, mittit legationem, rogans pacem 3. Quo autem pertinerent istae similitudines, ipsa conclusione satis aperuit: ait enim: Sic ergo omnis ex vobis qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus esse discipulus 4.
3. Itaque et sumptus ad turrim aedificandam, et bellantium valentia decem millium adversus regem qui viginti habet, nihil est aliud quam ut renuntiet unusquisque omnibus quae sunt eius. Praelocutio autem superior cum extrema conclusione concordat. In eo enim quod unusquisque renuntiat omnibus quae sunt eius, etiam illud continetur, ut oderit patrem suum, et matrem, et uxorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam. Omnia enim haec propria eius sunt, quae plerumque implicant et impediunt ad obtinenda, non ista propria temporaliter transitura, sed in aeternum mansura communia. Quo enim tibi nunc quaedam mulier mater est, hoc ipso utique non est et mihi. Quapropter hoc temporale ac transitorium est: sicut transisse iam vides quod te concepit, quod gestavit utero, quod peperit, quod lacte nutrivit. Quod autem soror in Christo est, et tibi est et mihi, et omnibus quibus una coelestis haereditas, et pater Deus, et frater Christus, in eadem caritatis societate promittitur 5. Haec aeterna sunt; haec nulla temporis labe deteruntur; haec tanto firmius tenenda sperantur, quanto minus privato, sed communi potius iure obtinenda praedicantur.
4. Potes hoc facillime in ipsa tua matre cognoscere. Nam unde te nunc irretitum involvit, et ab instituto cursu retardatum reflectit et curvat, nisi ex quo tua propria mater est? Nam ex quo soror est omnium, quibus est pater Deus et mater Ecclesia, iam te non impedit, quam neque me, neque omnes fratres nostros, qui eam non privata, sicut tu in domo vestra, sed publica in domo Dei caritate diligimus. Quod ergo tu illi etiam carnali necessitudine annecteris, ad sortem valere debet familiarius colloquendi, et apertiore ianua consulendi ut hoc ipsum, quo te privatim diligit, interficiatur in ea, ne quod ex utero suo te genuit, pluris pendat, quam quod ex utero Ecclesiae genita est tecum. Quod autem de matre dixi, hoc de tali caetera propinquitate intellegendum est. Hoc etiam quisque de anima sua cogitet, ut etiam in ipsa privatum affectum oderit, qui procul dubio temporalis est: diligat autem in ea communionem societatemque illam, de qua dictum est: Erat illis in Deum anima una et cor unum 6. Sic enim anima tua non est propria, sed omnium fratrum; quorum etiam animae tuae sunt, vel potius quorum animae cum tua non animae, sed anima una est, Christi unica, quae de manu canis ut eruatur, cantatur in Psalmis 7. Inde ad contemptum mortis facillime pervenitur.
5. Nec succenseant parentes hoc praecipere Dominum ut eos oderimus, quando nobis hoc de anima nostra praecipitur 8. Nam sicut nunc de anima iubetur, ut eam propter Christum cum parentibus oderimus; ita quod alio loco de anima idem Dominus dicit, in parentes quoque potest congruentissime convenire: Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam 9. Dicam etiam fidenter: Qui amat parentes suos, perdet eos. De anima quippe hoc ibi dixit, oderit, quod hic, perdet. Sicut autem hoc praeceptum, quo perdere iubemur animam nostram, non ad id valet ut se quisque interimat, quod inexpiabile nefas est; et tamen valet ut interimat in se carnalem animae affectum, quo cum impedimento futurae vitae praesens vita delectat; hoc est enim quod dictum est: oderit animam suam, et, perdet eam: quod tamen diligendo fit; quandoquidem apertissime fructum eiusdem animae acquirendae, in eodem praecepto commemorat dicens: Qui perdiderit eam in isto saeculo, in vitam aeternam inveniet eam: ita de parentibus rectissime dicitur ut qui eos amat, perdat eos; non more parricidarum interficiens, sed spiritali gladio verbi Dei carnalem affectum eorum, quo et seipsos, et eos quos genuerunt implicamentis huius saeculi obligare conantur, pie fidenterque percutiens et occidens, illud in eis vivere faciat, quo fratres sunt, quo cum filiis suis temporalibus, parentes aeternos Deum Ecclesiamque cognoscunt.
6. Ecce rapit te studium veritatis, et cognoscendae atque percipiendae voluntatis Dei in Scripturis sanctis; rapit evangelicae praedicationis officium. Dat signum Dominus ut vigilemus in castris, ut aedificemus turrim, de qua hostem sempiternae vitae et prospicere et propellere valeamus. Rapit militem Christi tuba coelestis ad praelium, et retinet mater! non plane talis, qualis Machabaeorum fuit, nec saltem similis Lacedaemoniis matribus 10, de quibus memoriae proditum est quod filios suos, ut pro terrena patria sanguinem funderent, multo amplius atque ardentius in certamina bellica, quam signorum sonitus excitabant 11. Nam mater quae te ad discendam vitam removeri a curis saecularibus non permittit, satis ostendit quemadmodum te, si opus esset, ad obeundam mortem penitus saeculum repudiare permitteret.
7. Sed quid dicit, aut quid allegat? Forte decem illos menses quibus viscera eius onerasti, et dolores parturitionis, ac labores educationis. Hoc, hoc interfice verbo salutari; hoc perde matris, ut in vitam aeternam invenias eam 12. Hoc memento ut oderis in ea, si diligis eam, si tiro Christi es, si turris fundamenta posuisti; ne dicant transeuntes: Hic homo coepit aedificare, et non potuit perficere 13. Carnalis enim affectus est iste, et adhuc veterem hominem sonat 14. Hunc carnalem affectum, et in nobis et in nostris, militia christiana ut perimamus hortatur; nec tamen ita ut ingratus sit quisque parentibus, et eadem ipsa beneficia quibus in vitam hanc editus, susceptus atque nutritus est, enumerata derideat. Servet potius ubique pietatem: habeant haec locum ubi maiora non vocant.
8. Mater Ecclesia, mater est etiam matris tuae. Haec vos de Christo concepit, haec martyrum sanguine parturivit, haec in sempiternam lucem peperit, haec fidei lacte nutrivit et nutrit, cibosque maiores praeparans, quod adhuc parvuli et sine dentibus vagire vultis, horrescit. Haec mater toto orbe diffusa, tam variis et multiplicibus errorum infestationibus agitatur, ut abortivi iam filii eius adversus eam infrenis armis belligerare non dubitent. Ignavia etiam atque torpore quorumdam quos gremio continet, membra sua frigescere plurimis locis et fovendis parvulis minus idonea fieri dolet. Unde nisi per alios filios, unde nisi per alia membra, quorum e numero es, iustum ac debitum poscit auxilium? Huiusne tu necessitates deserens, ad carnalia verba converteris? Nonne haec gravioribus querelis insonat auribus? nonne haec cariora viscera, et coelestia ubera ostentat? Adde viri eius susceptionem carnis, ne carnalibus inhaereres, et a Verbo aeterno universa quae tibi mater improperat, ne his implicareris assumpta; adde contumelias, flagella, mortem, mortem autem crucis 15.
9. Talibus concepte seminibus, talique in vitam novam connubio procreate, languescis et contabescis in veterem hominem 16! Itane matrem terrenam non habebat Imperator tuus? Quae tamen cum ei nuntiaretur agenti coelestia, respondit: Quae mihi mater, aut qui fratres? Et extendens manum in discipulos suos, dixit non pertinere ad cognationem suam, nisi qui facerent voluntatem Patris eius 17. In quo numero profecto etiam ipsam Mariam benignus inclusit; faciebat enim et illa voluntatem Patris. Ita optimus Magister atque divinus, et maternum nomen, quod ei quasi privatum propriumque nuntiaverant, quia terrenum erat, in comparatione coelestis propinquitatis abiecit: et eamdem coelestem propinquitatem in discipulis suis commemorans, quo sibi rursum consortio generis cum caeteris sanctis virgo illa cohaereret, ostendit. Et ne isto saluberrimo magisterio quo contemni carnalem affectum in parentibus docuit, adminiculum error acciperet, quo matrem habuisse a quibusdam negatur, alio loco discipulos monuit ne se patrem in terris dicant habere 18, ut quomodo illos manifestum est habuisse patres, sic se habuisse matrem manifestaret, cuius tamen terrena cognatione contempta, contemnendarum talium necessitudinum discipulis praeberet exemplum.
10. Haec ergo interrumpuntur vocibus matris tuae, et inter haec locum invenit commemoratio praegnantis atque lactantis, ut de Adam et Eva, alius Adam nascereris et nutrireris? Respice potius, respice Adam secundum de coelo, et porta iam coelestis imaginem, sicut terreni portasti 19. Imo et hic habeant locum materna ipsa beneficia, quae tibi ad enervationem cordis enumerantur: habeant prorsus locum; noli esse ingratus, repende gratiam matri tuae, repende spiritalia pro carnalibus, pro temporalibus sempiterna. Sed non vult sequi? non impediat. Non vult converti in melius? cave ne te in deterius pervertat, et evertat. Quid interest utrum in uxore, an in matre, dum tamen Eva in qualibet muliere caveatur 20? Nam ista umbra pietatis de foliis illius arboris venit, quibus se primum parentes nostri in illa damnabili nuditate texerunt. Et quidquid in illis verbis atque suggestione quasi officium tibi caritatis obtendit, ut a germanissima atque sincerissima Evangelii caritate te detorqueat, ad astutiam serpentis 21 pertinet, et ad duplicitatem regis illius qui habet viginti millia, quam nos docemur decem millium, hoc est, cordis, in qua Deum quaerimus, simplicitate superare 22.
11. His potius intende, carissime, et tolle crucem tuam, et sequere Dominum 23. Nam cum te praesens animadverterem domesticis curis a divino studio retardari, ferri te potius et duci a cruce tua, non eam te ferre ac ducere sentiebam. Crux enim nostra quam Dominus portari a nobis iubet, ut eum expeditissimi sequamur, quid aliud quam mortalitatem carnis huius significat? Ipsa enim nos cruciat donec absorbeatur mors in victoriam 24. Crux ergo haec ipsa crucifigenda est, et transfigenda est clavis timoris Dei 25, ne solutis et liberis membris reluctantem portare non possimus. Sequi enim Dominum nisi eam portans, omnino non vales: nam quomodo eum sequeris, si non es eius? Qui autem Iesu Christi sunt, ait Apostolus, carnem suam crucifixerunt cum passionibus et desideriis 26.
12. Si quid sane pecuniae res tua familiaris habet, cuius te implicari negotio nec oportet nec decet, revera tribuendum est matri et domesticis tuis. Horum quippe indigentia, si pauperibus, ut sis perfectus, instituisti distribuere talia tua, primum apud te locum obtinere debet: Si quis enim suis et maxime domesticis, ait Apostolus, non providet, fidem negavit, et est infideli deterior 27. Quibus ordinandis rebus, si, ut collum exueres induendum sapientiae vinculis, profectus a nobis es; quid tibi nocent, aut quo pacto te pervellunt matris lacrymae fluentes carne, aut servi fuga, aut mors ancillarum, aut fratrum morbosa valetudo? Si est in te caritas ordinata, sciens praeponere maiora minoribus, et misericordia moveri, ut pauperes evangelizentur 28, ne messis Domini copiosa, operariorum inopia, in praedam volucribus iaceat, et paratum habere cor ad sequendum Domini voluntatem 29, in eo quod vel flagellando vel parcendo agere statuerit cum servis suis: haec meditare, in his esto, ut provectus tuus manifestus sit in omnibus 30. Obsecro te ut caveas ne maiorem tristitiam des bonis fratribus torpore tuo, quam laetitiam alacritate iam dederas. Commendare te autem litteris quibus voluisti, tam superfluum putavi, quam si quisquam te mihi eodem modo commendare voluisset.