Scripta post a. 395.
A. Elpidio, de arrogantia ac temeritate eum obiurgans (nn. 1 et 5), probans Dei Filium aequalem Deo genitumque ex eo, non factum (nn. 2-4), spondens denique se Ariani cuiusdam libello responsurum si otium facultasque detur (n. 5).
DOMINO EXIMIO MERITOQUE HONORABILI ET DESIDERABILI ELPIDIO, AUGUSTINUS.
1. Quis nostrum erret in fide vel in cognitione Trinitatis, alia quaestio est. Gratum sane habeo quod me, quamvis incognitum facie, tamen quia errare credidisti, revocare ab errore conatus es. Huius tibi benevolentiae mercedem retribuat Deus, et nosse te faciat quod nosse te putas: res enim ardua est, ut existimo. Et quaeso te ne in ullam contumeliae partem acceperis, quod tibi tantae cognitionis munus optavi. Vereor enim ne opinatae scientiae praeiudicium, si non praecepta vera, quae nequaquam ad te mihi arrogaverim, at certe bona vota nostra, quae mihi etiam indocto habere de te licet (non enim perite, sed amice exhibenda sunt), repellat ab auribus tuis, potiusque mihi succenseas quod non tibi iam sicut sapienti gratulatus, quam gratias agas quod tibi sapientiam deprecatus sim. Verumtamen si ego portans episcopalis nominis sarcinam, libentissime amplector benevolentiam tuam, quod me Bonoso et Iasoni, ut scribis, doctissimis viris, etiam trans mare mittere dignatus es, ad reportandos ex eorum disputationibus uberes fructus; quod denique ad detergendas totius erroris caligines, libellum cuiusdam episcopi vestri ingenio et viribus elaboratum, ad me perferendum sollicita benignitate curasti: quanto est aequius te bono animo accipere, quod ea quae nullo humano ingenio et viribus dari possunt, a Domino Deo tibi ut concedantur optavi? Apostolus enim inquit: Non spiritum huius mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est; ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis: quae et loquimur non in doctis humanae sapientiae verbis, sed docti Spiritu, spiritalibus spiritalia comparantes. Animalis autem homo non percipit quae sunt Spiritus Dei: stultitia est enim illi 1.
2. Magis ergo tecum, si fieri posset, mallem quaerere quousque appellandus sit animalis homo, ut si eum iam transcendimus, recte fortasse illa quae supra humanam mentem atque intellegentiam incommutabiliter manent, aliqua ex parte nos attigisse gaudeamus. Cavendum est enim ne propterea videatur stultum, cum Filium Patri audimus aequalem 2, quia hominem animalem adhuc agimus, de quo dictum est quod stultitia sunt illi quae sunt Spiritus Dei 3. Quamquam sane maiestas illa supra cuncta sublimis a spiritalibus cogitari possit, a nullo autem possit effari; videre tamen, quantum arbitror, facile est non esse factum per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil. Si enim per seipsum factus est, erat antequam fieret, ut fieri per se posset: quod certe tanto absurdius dicitur, quanto vanius cogitatur. Si autem non per se factus est, non est factus omnino; quoniam quidquid factum est, per ipsum factum est: Omnia enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil 4.
3. Miror parum attendi quae tam expresse Evangelista voluit intimare, ut neminem dissimulare permitteret: non enim satis fuit dicere: Omnia per ipsum facta sunt, nisi adderet, et sine ipso factum est nihil. At ego quamvis tardus, et nondum detersa caligine, saucium mentis oculum gerens ad intuendam Patris et Filii incomparabilem ineffabilemque praestantiam; tamen hoc tota facilitate complector, quod nobis in Evangelio propterea praeseminatum est, non ut hinc comprehenderemus illam divinitatem, sed ut hinc admoneremur non oportere nos de temeraria comprehensione iactare. Si enim omnia per ipsum facta sunt; quidquid non per ipsum factum est, non est factum. Ipse autem per se factus non est: non est igitur factus. Et omnia per ipsum facta esse ab Evangelista credere cogimur: ab eodem ergo cogimur eum factum esse non credere. Item, si sine ipso factum est nihil, ipse ergo nihil est, quia sine se factus est. Quod si opinari sacrilegum est; restat ut fateamur, non sine se factum esse, aut factum non esse. Non autem sine se factum esse, non possumus dicere. Si enim ipse se fecit, iam erat antequam fieret: si autem ac se faciendum alteri, a quo factus est, adiutorium praebuit; nihilominus ut se adiuvante ipse fieret, iam erat antequam fieret. Relinquitur itaque ut sine se factus sit. Quidquid autem sine illo factum est, nihil est. Aut nihil est igitur, aut factus non est: sed non est nihil, factus igitur non est. At si factus non est, et tamen Filius est, sine dubio natus est.
4. "Quomodo, inquis, potuit de solo Patre nasci Filius aequalis ei de quo natus est?". Iam hoc enarrare non possum, et cedo prophetae dicenti: Generationem eius quis enarrabit 5? Quod si tu de humana generatione qua per virginem natus est, accipiendum putas; ipse te discute, et interroga animam tuam, utrum si in generatione humana defecit, audeat enarrare divinam. "Noli ergo, inquis, dicere aequalem". Cur non dicam quod dixit Apostolus? Non rapinam, inquit, arbitratus est esse aequalis Deo 6. Etsi enim aequalitatem illam non explicavit humanae menti nondum purgatae, posuit tamen in Verbo, quod in re possit inveniri purgata. Demus itaque operam mundando cordi nostro, ut inde exsurgat acies qua ista videre valeamus: Beati enim, inquit, mundicordes; quoniam ipsi Deum videbunt 7. Ita excedentes animalis hominis caliginosas imagines, ad serenitatem illam sinceritatemque veniemus, qua videre possimus quod dici non posse videmus.
5. Nam libello quem dignatus es mittere, si mihi sit otium, facultasque tribuatur ad singula respondere, arbitror te cogniturum tanto minus quemque vestiri lumine veritatis, quanto magis sibi videtur nudam depromere veritatem. Quis enim ferat, ut alia omittam, et hoc solum interim commemorem quod maxime ingemui, cum apostolus Paulus dicat: Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie ad faciem 8; istum iam dicere "omni integumento retecto nudam se depromere veritatem?". Qui si diceret: "Nudam videmus veritatem", nihil esset caecius ista arrogantia visionis: non autem dixit: "Videmus", sed, "depromimus"; ut non solum iam veritas inventioni mentis patere, sed etiam potestati linguae subiacere videatur. Multa sunt quae de Trinitatis ineffabilitate dicantur; non ut ipsa dicatur, alioquin non est ineffabilis, sed ut illis dictis illa dici non posse intellegatur. Verum iam, ut arbitror, modum excessit epistola mea, cum per tuam me admonueris breviter scribere: sed quia institutione veterum te excusare dignatus es, non tibi absurdus videbor, si modum quarumdam epistolarum Ciceronis, quia eius quoque in litteris tuis mentionem fecisti, non te pigeat recordari.