Incerti temporis; scripta post superiorem.
A. Pascentio convicium, quod scl. triformem Deum crederet, refutans profitensque Deum unum esse (n. l); conflictum non detrectat si excipiantur quae dicantur (n. 2).
PASCENTIO AUGUSTINUS
1. Litterae tuae nec ad reddenda convicia me provocare, nec a reddendis litteris revocare potuerunt. Ea quippe quae scripsisti, moverent me, si a veritate Dei non a potestate hominis dicerentur. Dixisti: "consilium meum arborem curvam et nodosam, quae nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum" 1. Quid in me diceres, si a placito quod inter nos mane statueramus, ego recessissem, et in re facillima quae recte placuerat, curvam refragationem et nodos difficultatis posuissem? Neque enim aqua coenosa ingurgitatum me iudicares, sed perfidiae, quod multo peius est, ebrietate submersum, si non talis post prandium rediissem, qualis ante prandium recessissem. Sed ecce numquid non rescripsisti quod voluisti, et nullam calumniam formidasti? Sic ergo potes et caetera, ut sit quod vel nos ipsi, vel alii possint considerare et iudicare. Quod enim dicis triformem Dei personam me credere, si legere dignatus fuisses quod aliud aliquanto prolixius misi, et ad ea quae ibi scripta sunt respondere voluisses; hoc fortasse non diceres. Sed tamen ecce et hoc ipsum quod triformem Dei personam dicam, et dictasti, et conscriptum misisti, et nullam calumniam timuisti: ecce ostendisti verum esse quod dico, non ideo te, sicut placuerat cum simul essemus, verba tua dictare noluisse, quia calumniam timebas, sed quia de veritate non confidebas. Modo quia iam tibi placuit dictare an triformem Dei personam credam; respondeo me non ita credere: una quippe forma est, quia una, ut ita dicam, deitas, et ideo unus Deus Pater et Filius et Spiritus sanctus.
2. Tu autem, peto, digneris breviter respondere quomodo accipias quod ait Apostolus: Qui adhaeret meretrici, unum corpus est; qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est 2. Diversi enim sexus corpora sibi adhaerentia, unum corpus dixit. Et cum spiritus humanus nullo modo possit dicere: "Ego et Dominus unum sumus"; tamen cum adhaeret Domino, unus spiritus est: quanto magis ille qui verissime dixit: Ego et Pater unum sumus 3, quia inseparabiliter Patri cohaeret, ipse et Pater unus Deus est? Si tamen vel hoc verbum admittitur in illa divinitate, ut dicamus, cohaeret, quod numquam omnino vel fuit vel esse poterit ulla distantia separatum. Ad hoc responde, utrum tibi placeat biformem spiritum dici, quando qui adhaeret Domino, unus spiritus est. Quod si tibi non placet, nec ego triformem Deum dixi Patrem et Filium et Spiritum sanctum, sed unum Deum. Si autem in praesentia vis ut colloquamur, gratiam quidem habeo dignationi et benevolentiae tuae. Sed sicut iam mihi aliud quod voluisti rescribere dignatus es; ita dignare rescribere dictaturos nos esse quae dicturi sumus, et non deero voluntati tuae, quantum me adiuverit Dominus. Nam "si scribis et scribo" non nos aedificat; quomodo nos aedificat "dicis et dico", ubi post verborum strepitum non inveniamus quod legendo recenseamus? Augustinus haec dictavi, et relectis subscripsi. Abstineamus nos a conviciis, ne tempus inaniter impendamus; et ad id quod agitur inter nos potius advertamus.