Scripta versus a. 404.
Pascentius Augustino contumeliose illum compellans urgensque ut proferat quis e tribus divinis Personis sit unus Deus, ad conflictum sub arbitris provocans.
AUGUSTINO PASCENTIUS
1. Optaveram te, frater dilectissime, pristini erroris tui consilium deponere; nunc miror te in ipso adhuc permanere, sicut epistola quam ad me misisti, clamat. Nam ita est Dignatio tua, sicut sitiens nimio calore accensus, si invenerit aquam caenosam et se inde ingurgitaverit; postea, etiamsi limpidam et frigidam reperiens biberit, non satis proficere potest, quandoquidem caeno semel eius cor et anima obruitur. Denique, quod pace tua dicam, ita est consilium Praestantiae tuae, sicut arbor / curva et nodosa, quae nihil in se rectum habet, et aciem pervertit oculorum. Rescribit mihi Sanctitas tua Patrem Deum, Filium Deum, Spiritum Sanctum Deum, sed unum Deum. Quis e tribus unus Deus? an forte est una persona triformis, quae hoc nomine nuncupetur? Tu si voluisses et confideres de professione tua, resideres mecum cum coepiscopis tuis puro ac pacifico animo et spiritu, et conferres de iis quae sunt Dei, et quae ad gloriam et gratiam spiritalem pertinent. Unde, quid opus est scribere et rescribere quod nos non aedificat?