Scripta versus a. 404
.A. Pascentio de eadem re agens, illi exprobrans impudentiam in veritate depravanda (n. 1) atque urgens ut fidem suam tandem aliquando explanet ut ipse iterum facit (nn. 2-3).
PASCENTIO AUGUSTINUS
1. Si dicis te mihi dixisse fidem tuam, et me tibi noluisse dicere fidem meam, quod te audio non tacere; recordare, obsecro, quam utrumque sit falsum. Nam nec tu mihi voluisti dicere fidem tuam, et ego tibi fidem meam non dicere nolui; sed ita dicere volui ut nemo posset dicere, aut dixisse me aliquid quod non dixerim, aut non dixisse quod dixerim. Diceres autem mihi fidem tuam, si hoc diceres unde dissentis a nobis; si diceres: "Credo in Deum Patrem, qui Filium fecit primam creaturam ante omnes caeteras creaturas; et in ipsum Filium, nec aequalem Patri, nec similem, nec verum Deum; et in Spiritum sanctum, factum per Filium post Filium": haec enim vos audio dicere. Aut si forte falsum est quod ista dicatis, hoc potius abs te volo scire. Si autem verum est quod ista dicitis, volo scire quemadmodum ea de Scripturis sanctis defendatis. Nunc autem dixisti credere te "in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, immortalem, non ab aliquo genitum, et ex quo sunt omnia. Et in Filium eius Iesum Christum, Deum natum ante saecula, per quem facta sunt omnia. Et in Spiritum Sanctum". Haec fides non est tua, sed utriusque nostrum; quemadmodum si adiungeres quod eumdem Filium Dei Iesum Christum etiam Maria virgo peperit, quod pariter credimus, et si qua alia communiter confitemur. Si voluisses ergo tuam dicere, non istam diceres quae communis est nobis, sed illam potius in qua dissentimus a vobis.
2. Haec et praesens dicerem, si quemadmodum placuerat, verba nostra exciperentur. Sed quia hoc noluisti, dicens te a nobis timere calumniam, et a placito cui mane consenseras, post prandium recessisti; utquid dicerem quod, quemadmodum velles, me dixisse narrares, et ego non haberem unde ostenderem quid vel quemadmodum dixerim? Noli ergo ulterius iactare quod tu fidem tuam dixeris, et ego meam non dixerim; quia sunt homines qui considerent me potius habuisse fiduciam fidei meae, qui eam scribi voluerim; te autem non habuisse, dum quasi calumniam pertimescis. Paratus ergo eras negare, si tibi obiceretur quod contra fidem meam aliquid dixeris. Vide ergo quid de te ipse sentiri feceris. Quod si obiectum non eras negaturus, cur dictum scribi noluisti; praesertim cum magnopere voluisses etiam honoratos viros nostro interesse sermoni? Cur ergo volens calumniam devitare, notariorum stilum timebas, et clarissimorum virorum testimonium non timebas?
3. Si autem sic vis ut etiam ego dicam fidem meam, quomodo te dicis dixisse tuam, ego etiam brevius possum dicere, credere me in Patrem et Filium et Spiritum sanctum. Si autem proprium aliquid unde dissentis a me, vis audire: credo in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, nec Filium dicens Patrem, nec Patrem Filium, nec utrumque Spiritum vel Patrem vel Filium; et tamen Patrem Deum, et Filium Deum, et Spiritum sanctum Deum, solum aeternum et immortalem propria sua substantia, sicut Deus solus et aeternus et immortalis est, ea divinitate quae est ante saecula. Hoc si tibi displicet, et placet a me audire quemadmodum de Scripturis sanctis asseratur, lege etiam illud quod prolixius conscriptum misi Benignitati tuae. Si autem illud tibi non vacat legere, nec mihi vacat frustra verba iactare. Possum tamen, quantum Dominus dederit facultatis, vel dictandi tibi vel scribendi ego quoque vel dictando vel scribendo ad quod volueris respondere. Huic scripturae a me dictatae et relectae ego Augustinus subscripsi.