EPISTOLA 238

Incerti temporis.

A. Pascentio, domus regiae ariano comiti, qui ad colloquium apud Carthaginem provocaverat A. (ex Possidio, Vita Aug., 17), et in fidei professione eluserat (nn. 1-3; 6-9), contentionis quam veritatis cupidior (n. 2) ac postea iactaverat se superasse A. (n. 27), scripto rationem reddit suae fidei de tribus personis unius Dei (nn. 10-25; 28) verbum (nn. 4- 5, 27), hortaturque Pascentium ad fidem suam scribendam (n. 26) monens neminem beatum quin veritati subiciatur (n. 29).

PASCENTIO AUGUSTINUS

Pascentius mendacii coarguitur

1. 1. Volueram quidem, petente te atque instante, ut meminisse dignaris, immo vero pro merito aetatis ac dignitatis tuae iubente te, de fide christiana etiam praesens cum praesente, in quantum mihi facultatem Dominus largiretur, conferre sermonem. Sed quia tibi post prandium displicuit quod inter nos mane placuerat, ut a notariis verba nostra exciperentur; ne ulterius dicas, quod te audio non tacere, non me fuisse ausum tibi dicere fidem meam, his litteris accipe quod et tu legas, et cui volueris legendum tradas, et quod volueris vicissim scribendo ipse respondeas. Iniquum est enim ut quisque de alio iudicare velit, et iudicari de se nolit.

Cur P. noluerit litteris mandare suam fidem.

1. 2. Et de praeterito quidem placito nostro, quod condicto meridiano implere noluisti, facile existimari potest quis nostrum fidei suae fiduciam non habuerit: utrum qui volebat ut diceretur, et timebat ne teneretur; an qui usque adeo nolebat eam disceptantium iudicio subtrahi, ut mandata litteris vellet etiam legentium memoriae commendari, ne quisquam vel oblivione opinatus, vel dissensione irritatus, diceret ab aliquo nostrum aut non esse dictum quod dictum erat, aut dictum esse quod dictum non erat. In his enim solent latebras suae malae defensionis inquirere, qui contentionis sunt cupidiores quam veritatis. Hoc autem nec a te nec a me, nec de te nec de me dici posset, si in fide condicti permaneres, ut verba nostra exciperentur et scriberentur; praesertim quia tu ipse in iis verbis quibus fidem tuam pronuntiasti, quoties ea repetisti, toties variasti, quod nulla credo fraude, sed oblivione factum esse.

Callidae Pascentii artes ad fallendum.

1. 3. Nam primo dixisti: "Credere te in Deum Patrem omnipotentem, invisibilem, ingenitum, incapabilem: et in Iesum Christum Filium eius, Deum, natum ante saecula, per quem facta sunt omnia; et in Spiritum sanctum". Quibus ego auditis, cum respondissem nondum a te quidquam dictum quod meae fidei repugnaret, et ideo, si ea scripsisses, me his etiam posse subscribere; ad hoc nescio quomodo res perducta est, ut accepta charta, ea ipsa quae dixeras, velles etiam litteris tua manu exprimere. Quod cum mihi ad legendum dedisses, animadverti minus te scripsisse: "Patrem", cum scripsisses: "Deum omnipotentem, invisibilem, ingenitum, innatum". Quod ubi commemoravi, non post multam altercationem addidisti: "Patrem": et "incapabilem" quidem, quod verbis dixeras, scripto praetermiseras; sed nulla hinc a me facta commemoratio est.

Inconsequentia et inconstantia in verbo adhibendo.

1. 4. Deinde cum dixissem me paratum esse subscribere adhuc illa verba etiam mea esse posse, prius quaesivi, ne quod in mentem venerat, laberetur, utrum alicubi Scripturarum divinarum legeretur: "Pater ingenitus". Hoc autem feci, quia in exordio sermonis nostri cum Arius et Eunomius commemorati essent, non a me, sed a fratre meo Alypio, requirente quemnam eorum secutus esset Auxentius, qui abs te fuerat non parva praedicatione laudatus; exclamando anathematizasti et Arium et Eunomium: tum continuo flagitasti ut et nos anathematizaremus , quasi quisquam homo esset, qui hoc vocaretur, sicut Arius et Eunomius. Deinde vehementer exigebas ut hoc verbum tibi in Scripturis ostenderemus, et statim nobis communicares. Respondebatur a nobis, quia nos latine loqueremur, et illud graecum esset, prius quaerendum esse quid sit , et tunc exigendum ut in Libris sanctis ostenderetur. Tu contra, verbum ipsum crebro repetens, et invidiose ventilans, atque in conciliis maiorum nostrorum conscriptum commemorans, vehementer urgebas ut ipsum omnino verbum quod est , in sanctis Libris ostenderemus; nobis etiam atque etiam revocantibus, quia lingua nostra graeca non esset, prius interpretandum et exponendum esse quid sit , tum demum in divinis Litteris requirendum: quia etsi fortasse nomen ipsum non inveniretur, res tamen ipsa inveniretur. Quid est enim contentiosius, quam, ubi de re constat, certare de nomine?

Non omnes theologicas voces inveniri in Scripturis.

1. 5. Haec ergo quia inter nos iam collocuti fueramus, posteaquam ad id ventum est ut fidem tuam, sicut commemoravi, scriberes, quamquam nihil in eis verbis viderem nostrae fidei esse contrarium, et propterea me dicerem paratum esse subscribere; quaesivi, ut dixi, utrum Scriptura Dei contineret hoc verbum, quod "Pater esset ingenitus": et cum scriptum esse respondisses, instantius quaerebam ut ostenderes. Tunc unus ex iis qui aderant, quantum intellegi datur, fidei tuae socius, ait mihi: "Quid ergo? tu patrem genitum dicis?" Respondi: "Non dico. Et ille: "Si ergo genitus non est, inquit, utique ingenitus est". Cui ego: "Vides, inquam, posse fieri ut etiam de verbo quod in Scriptura Dei non est, reddatur tamen ratio unde recte dici ostendatur. Sic ergo et quod in auctoritate divinorum Librorum cogebamur ostendere, etiamsi vocabulum ipsum ibi non inveniamus, fieri posse ut illud inveniamus cui hoc vocabulum recte adhibitum iudicetur".

Pascentii ambiguitas atque impotentia

1. 6. Quibus dictis, quid hinc tibi videretur attendi ut audirem, et aisti: "Recte factum esse ut ingenitus Pater in Scripturis sanctis non diceretur, ne illi vel tali verbo fieret iniuria". "Ergo, inquam, modo facta est iniuria Deo, et hoc manu tua". Quo audito, fateri iam coepisti nec te hoc dicere debuisse. Sed cum admonerem ut, si tibi tale videretur hoc verbum ut ad Dei pertineret iniuriam, deleres illud inde ubi scripseras; considerasti, credo, posse id recte dici, et posse defendi; et rursus aisti: "Prorsus ego hoc dico". Tum ego illud quod iam dixeram repetivi, ita fieri posse ut etiam neque scriptum in sanctis Paginis inveniatur, et tamen dictum in assertione fidei defendatur; sicut Patrem in illis Libris nusquam ingenitum legimus, et tamen dicendum esse defenditur. Tunc a me chartam, quam dederas, abstulisti et conscidisti. Et constituimus, post meridianum tempus ut adessent notarii ad excipienda verba nostra, atque inter nos ista, quantum possemus, diligentius tractaremus.

Infidus Pascentius in disputando.

1. 7. Venimus, ut nosti, ad horam condictam, notarios adduximus; ut et tui adessent, consedimus. Dixisti rursus fidem tuam, atque in verbis tuis non audivi "ingenitum Patrem". Credo quod cogitaveris quid inde mane dictum fuerit, et praecavere volueris. Deinde poposcisti ut ego etiam dicerem fidem meam. Ubi cum postulassem, commemorans antemeridianum placitum nostrum, ut ea quae dixeras, dictare potius dignareris; tunc exclamasti calumniam parare nos tibi, et ideo verba tua conscripta velle retinere. Ibi quid responderim recordari non libet, atque utinam nec tu memineris. Servavi tamen debitam honorificentiam honori tuo, nec maledictum deputavi, quod non a veritate, sed a potestate audire meruissem. Tamen quia vel ipsa verba repetivi, ut pressa voce dicerem, Itane calumniam paramus nos tibi? ut ignoscas peto.

Verborum rixa inter theologicam disputationem.

1. 8. Sed tu, his auditis, rursus fidem tuam sono clariore repetisti, atque in verbis tuis non audivi: "Deum Filium"; quod numquam, quoties eam dixisti, tacueras. Hic ego tam modeste ut poteram, postularem, ut de excipiendis verbis nostris quod inter nos placuerat impleretur, etiam ipsam utilitatem de praesenti experimento suggessi, dicens teipsum non potuisse in memoria verba tua tibi usitatissima retinere, quando numquam ea repetere valuisse videbamus, cum non aliquid maxime necessarium praeterires; quanto minus posse illos qui nos audirent, ita nostrorum meminisse verborum, ut si quid forte vel tu de meis, vel ego de tuis verbis vellem retractare atque discutere, valerent seu dictum seu non dictum liquido recordari; in qua nobis difficultate facile notariorum recitatio subveniret. Tunc indignanter dixisti: "Melius fuisse ut meam famam semper audires, eo quod longe inferiorem me expertus esses, quam tibi illa iactasset". Tunc ego commemoravi, cum te ante prandium salutaremus, et eam famam nobis praedicasses, hoc me dixisse, quod de me illa mentita sit: Hic sane aisti: "Verum me dixisse". Proinde cum duo tibi de me diversa locuti sint, aliud fama mea, et aliud ego; magis utique gaudere debeo, me potius quam illam repertum esse veracem. Sed quia scriptum est: Solus Deus verax, omnis autem homo mendax 1; vereor ne hoc quoque de me temere dixerim: neque enim in nobis ipsis, vel per nos ipsos veraces sumus, cum sumus; sed cum ille in servis suis loquitur, qui solus est verax.

Cur P. nollet verba sua a notariis excipi.

1. 9. Haec si, ut narravi, gesta esse recolis, vides quam non debeas iactare apud homines quod non ausus sim tibi asserere fidem meam; quandoquidem in fide nostri placiti stare noluisti; et vir tantus qui pro fide quam reipublicae debes, non times maledicta provincialium, pro fide quam Christo debes, times calumnias episcoporum. Deinde cum disputationi nostrae etiam honoratos viros interesse cupiveris, miror quomodo in ipsa devitatione calumniae verba tua times a notariis conscribi, et ex ore tuo a clarissimis testibus non times audiri. Nonne consideras difficile esse ut homines suspicentur te a nobis ullam formidasse calumniam, ut verba tua excipi nolles; sed cum cogitasses retentum te fuisse in verbo ante prandium manu tua conscripto, simul etiam cogitasse non tam facile te notariorum tabulas delere potuisse, quam facile illam chartulam conscidisti? Si autem dicis non illa ita gesta esse ut a me narrata sunt, aut tu oblivione falleris, non enim audeo dicere "mentiris"; aut ego vel similiter fallor, vel mentior. Vides ergo quam recte dicam ea quae de his maxime rebus geruntur, excipi atque conscribi oportere, et quam tibi quoque hoc ipsum recte placuerat, nisi postmeridianus timor antemeridianum placitum frangeret.

Fides Augustini.

2. 10. Audi ergo iam fidem meam: potens est misericordia Domini Dei nostri, quae praestet me quod credidi sic loqui, ut nec eius offendam veritatem, nec humanitatem tuam. In omnipotentem Deum Patrem me credere profiteor, eumque aeternum ea aeternitate, hoc est, immortalitate, dico, quam solus Deus habet; hoc et de Filio eius unigenito credo in forma Dei; hoc et de Spiritu sancto, qui Spiritus est Dei Patris et Filii eius unigeniti. Sed quia ipse Dei Patris unigenitus Filius, Dominus et Deus noster Iesus Christus, posteaquam venit plenitudo temporis 2, opportunus ad diem salutis nostrae formam servi accepit 3, multa de illo in Scripturis secundum formam Dei dicuntur, multa secundum formam servi. Quorum, exempli gratia, duo quaedam commemoro, ut singula ad singula referantur. Secundum formam Dei de se ipse dixit: Ego et Pater unum sumus 4: Secundum formam servi: Quoniam Pater maior me est 5.

Idiomatum quae dicitur communicatio.

2. 11. Quod autem de Deo scriptum est: Qui solus habet immortalitatem 6; et: Invisibili, soli Deo honor et gloria 7; et caetera huiusmodi, non de Patre tantum accipimus, sed etiam de Filio, quod ad formam Dei attinet, et de Spiritu sancto. Pater enim et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, et solus verus Deus, et solus immortalis secundum incommutabilem omnino substantiam. Si enim de carne diversi sexus dictum est: Qui adhaeret meretrici, unum corpus est 8; et de spiritu hominis, qui non est quod Dominus, consequenter scriptum est: Qui autem adhaeret Domino, unus spiritus est 9; quanto magis Deus Pater in Filio, et Deus Filius in Patre, et Deus Spiritus Patris et Filii unus Deus est, ubi nulla est diversa natura; cum pro diversis modo quodam sibi cohaerentibus dicatur vel spiritus unus vel corpus unum?

Patris Filiique natura: analoga corporis animaeque unitas.

2. 12. Et cum pro anima et corpore sibi cohaerentibus dicatur unus homo; cur non multo magis de Patre et Filio sibi cohaerentibus dicatur unus Deus, cum sibimet inseparabiliter cohaereant quomodo non corpus et anima? Et cum corpus et anima sit unus homo, quamvis corpus et anima non sint unum; cur non multo magis sit Pater et Filius unus Deus, cum Pater et Filius unum sint, secundum illam Veritatis vocem: Ego et Pater unum sumus 10? Item cum homo interior et homo exterior non sint unum, neque enim eiusdem naturae est exterior cuius interior, quia exterior cum nuncupato corpore dicitur homo, interior autem in sola rationali anima intellegitur; utrumque tamen simul non homines duo, sed unus dicitur: quanto magis Pater et Filius unus Deus est, cum Pater et Filius unum sint; quia eiusdem naturae vel substantiae sunt, vel si quo alio vocabulo congruentius dicitur id quod Deus est, unde dictum est: Ego et Pater unum sumus? Itaque unus Spiritus Domini, et unus spiritus hominis, et non sunt unum; et tamen ille cum cohaeret Domino, non sunt duo, sed unus spiritus: et unus homo interior, et unus homo exterior, et non sunt unum; et tamen eius connexione vinculi naturalis simul utrumque non duo, sed unus est homo. Multo magis igitur cum Filius Dei dicat: Ego et Pater unum sumus, unus est Deus Pater, et unus est Deus Filius; et tamen simul utrumque non duo, sed unus Deus.

Cur Pater Filiusque unus sit Deus.

2. 13. Quod enim fecit in multis sanctis in adoptionem filiorum 11 vocatis cohaeredibus Christi una fides et una spes et una caritas 12, ut esset eis una anima et cor unum 13 in Deum; hoc praecipue cogit intellegi una eademque Patris et Filii natura, si ita dicendum est, deitatis, ut Pater et Filius qui unum sunt, et inseparabiliter unum sunt, et sempiterne unum sunt, non sint duo dii, sed unus Deus. Illi enim homines per consortium et communionem unius eiusdemque naturae, qua omnes homines erant, unum erant: et si aliquando secundum diversitates voluntatum et sententiarum, opinionum morumque dissimilitudines non erant unum; erunt autem plene perfecteque unum, cum perventum fuerit ad eum finem, ut sit Deus omnia in omnibus 14. Deus autem Pater et Filius eius, Verbum eius Deus apud Deum 15, semper atque ineffabiliter unum sunt; unde magis non duo dii, sed unus Deus.

Quid inter substantiam relationesque intersit.

2. 14. Homines autem minus intellegentes, quid propter quid dicatur, praecipites volunt habere sententias: et Scripturis non diligenter scrutatis, cum arripiunt defensionem cuiusque opinionis, et ab ea vel numquam vel difficile deflectuntur, dum docti atque sapientes magis putari quam esse concupiscunt; ea quae propter formam servi dicta sunt, volunt transferre ad formam Dei; et rursus quae dicta sunt ut ad se invicem personae referantur, volunt nomina esse naturae atque substantiae. Fides autem nostra est, Patrem et Filium et Spiritum sanctum unum Deum credere et confiteri; nec tamen eum qui Filius est, Patrem dicere; nec eum qui Pater est, Filium; nec eum qui Spiritus Patris et Filii est, aut Patrem aut Filium nuncupare. His enim appellationibus hoc significatur quo ad se invicem referuntur, non ipsa substantia qua unum sunt. Nam et pater cum dicitur, nonnisi alicuius filii dicitur; et filius nonnisi alicuius patris intellegitur; et spiritus secundum id quod ad aliquid refertur, spirantis alicuius est, et spirans utique spiritum spirans est.

Multiplices verbi spiritus sensus.

2. 15. Non autem ista corporaliter sentiuntur, nec usitato more intelleguntur in Deo: Qui potens est facere, sicut dicit Apostolus, supra quam petimus et intellegimus 16: si autem facere, quanto magis esse? Nam hoc nomen quod "spiritus" dicitur, non secundum id quod refertur ad aliquid, sed secundum id quod aliqua natura significatur, omnis incorporea natura spiritus in Scripturis appellatur; unde non tantum Patri et Filio et Spiritui sancto, sed omni rationali creaturae et animae hoc vocabulum congruit. Unde Dominus dicit: Spiritus est Deus; et ideo qui adorant Deum, in spiritu et veritate oportet adorare 17: Scriptum est etiam: Qui facit Angelos suos spiritus 18: dictum est de hominibus quibusdam: Quoniam caro sunt, et spiritus ambulans, et non revertens 19: et Apostolus ait: Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis, qui in ipso est 20: item scriptum est: Quis scit spiritus filiorum hominis si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris, descendat ipse deorsum in terram21 Dicitur etiam spiritus in Scripturis secundum quamdam distinctionem in ipsa una unius hominis anima: unde Apostolus dicit: Et integer spiritus vester, et anima, et corpus in diem Domini nostri Iesu Christi servetur 22: item alio loco: Si oravero lingua, spiritus meus orat; mens autem mea infructuosa est. Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente 23. Proprio autem modo quodam dicitur Spiritus sanctus, secundum quod refertur ad Patrem et Filium, quod eorum Spiritus sanctus sit. Nam secundum substantiam, quoniam semel dictum est: Spiritus est Deus 24, et Pater spiritus est, et Filius, et ipse Spiritus sanctus, nec tamen tres spiritus, sed unus spiritus; sicut non tres dii, sed unus Deus.

Personarum in Deo unitas, concordiae inter fideles figura.

2. 16. Quid miraris? Tantum valet pax, non qualiscumque, ut solet intellegi, nec talis qualis laudatur in hac vita per concordiam caritatemque fidelium; sed illa pax Dei, quae, sicut dicit Apostolus, supergreditur omnem intellectum 25: quem, nisi nostrum, id est, omnis rationalis creaturae? Quapropter considerantes infirmitatem nostram, et audientes Apostolum confitentem et dicentem: Fratres, ego me non arbitror apprehendisse 26; et: Qui se putat aliquid scire, nondum scit quemadmodum oporteat eum scire 27; cum divinis Scripturis, quantum possumus, colloquamur sine contentione pacati, non inani ac puerili animositate studentes alterutrum vincere, ut pax Christi potius vincat in cordibus nostris 28, quantum eam nobis et in hac vita percipere posse donavit: ut cogitantes quid eadem pax inter fratres egerit, quorum ex tam multis animis et multis cordibus fecit animam unam et cor unum in Deum 29, debita pietate credamus multo maxime in illa pace Dei, quae superat omnem intellectum 30, et Patrem et Filium et Spiritum sanctum non esse tres deos, sed unum Deum; tanto excellentius quam istorum erat anima et cor unum, quanto illa pax quae superat omnem intellectum, excellentior est ista pace quam tenebat omnium illorum cor unum et una anima in Deum 31.

Qua ratione Filius et Deus sit et homo.

2. 17. Filium autem hominis eumdem dicimus quem Filium Dei; non tamen propter formam Dei, in qua est aequalis Deo Patri, sed propter acceptam formam servi, qua minor est Patre 32. Et quia eumdem Filium hominis dicimus, propter hoc et Filium Dei crucifixum fatemur, non ex virtute divinitatis, sed ex infirmitate humanitatis; non ex suae naturae permansione, sed ex nostrae susceptione.

Eadem natura distinctaeque personae in Deo.

3. 18. Iam nunc paululum intuere quae Scripturarum eloquia nos cogant unum Dominum Deum confiteri, sive tantum de Patre, sive tantum de Filio, sive tantum de Spiritu sancto, sive simul de Patre et Filio et Spiritu sancto interrogemur. Certe scriptum est: Audi, Israel, Dominus Deus tuus Dominus unus es33; de quo dictum putas? Si tantum de Patre, non est Dominus Deus noster Iesus Christus: et ubi est vox illa tangentis et clamantis: Dominus meus et Deus meus; quam Christus ipse non reprehendit, sed approbavit, dicens: Quia vidisti me, credidisti? 34 Porro si et Filius Dominus Deus est, et Pater Dominus Deus est, et ambo iam duo domini et duo dii, quomodo erit verum: Dominus Deus tuus Dominus unus est 35? An forte Pater est unus Dominus, Filius autem non unus Dominus, sed tantum Dominus, sicut sunt dii multi et domini multi, non sicut ille unus de quo scriptum est: Dominus Deus tuus, Dominus unus est? Quid ergo respondebimus Apostolo dicenti: Nam etsi sunt qui dicuntur dii, sive in coelo, sive in terra, sicut sunt dii multi et domini multi; nobis tamen unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in ipso; et unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum 36? Porro si quod de uno Deo Patre dicitur, cogit inde Filium separare, dicant qui audent, non posse iam intellegi Dominum Patrem, quia unus, inquit: Dominus noster Iesus Christus. Nam si unus, utique solus: si solus, quomodo et Pater; nisi quia et ipse et Pater, unus Deus et solus Deus, non separato Spiritu sancto? Unus ergo Deus Pater, et cum illo Filius unus Deus, quamvis non cum illo unus Pater. Itemque unus Dominus Iesus Christus, et cum illo unus Dominus Pater, quamvis non cum illo unus Iesus Christus tamquam et Pater sit Iesus Christus. Hoc enim nomen ex dispensatione misericordiae susceptaeque humanitatis assumptum est.

Pater et Filius unus idemque Deus.

3. 19. An forte quod ait Apostolus: Unus Dominus noster Iesus Christus, per quem omnia, non vultis adiungi quod dictum est unus, ad id quod est Dominus, sed ad id quod ait, per quem omnia; ut non unus Dominus, sed unus per quem omnia intellegatur, ut non sit Pater per quem omnia, sed Pater solus ex quo omnia, et Filius solus per quem omnia? Si ita est, iam tandem fatemini unum Dominum et Deum nostrum esse Patrem et Filium. Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius eius fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; ipsi gloria 37. Neque enim dixit: "Ex Patre omnia, et per Filium omnia"; sed, ex ipso, et per ipsum, et in ipso; quo? nisi Domino, de quo ait: Quis enim cognovit sensum Domini? Ex Domino ergo et per Dominum et in Domino omnia, non alio illo et alio isto, sed uno Domino; quia non dixit: "Ipsis gloria", sed, ipsi gloria.

In doctrina de Trinitate quae videantur contradictiones.

3. 20. Quod si quisquam dicit, id quod ait Apostolus, unus Dominus Iesus Christus per quem omnia 38, non intellegi "unus Dominus", nec "unus per quem omnia", sed unus Iesus Christus, qui unus Iesus Christus etiam Dominus dicitur, non tamen ut unus Dominus sit unus, sed ut unus Iesus Christus; quid dicturus est cum audierit eumdem apostolum clamantem: Unus Dominus, una fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium 39? Cum enim Deum Patrem hic commemoret, ubi ait: Unus Deus et Pater omnium; procul dubio id quod ibi dixit: Unus Dominus, quem, nisi Iesum Christum voluit intellegi? Si ergo eis placet, desinat esse Dominus Pater, quia unus est Dominus Iesus Christus. Quod si absurdum et impium est opinari, discamus intellegere unitatem Patris et Filii et Spiritus sancti; ut quod de uno solo Deo dictum fuerit, non continuo prohibeamur de Filio vel de Spiritu sancto intellegere: quia Pater quidem non est Filius, et Filius non est Pater, et Spiritus utriusque non est Pater aut Filius; sed tamen et Pater et Filius et Spiritus sanctus, unus solus et verus est Dominus Deus.

Nec Spiritus Sanctus minor Filio nec Filius Patre.

4. 21. Neque enim Spiritus sanctus si aut Deus aut verus Deus non esset, templum eius essent corpora nostra. Nescitis, inquit, quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus sancti, quem habetis a Deo? 40 et ne quisquam ipsum Spiritum negaret Deum, continuo secutus ait: Et non estis vestri: empti enim estis pretio magno. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro, eum scilicet cuius templum corpora nostra esse praedixerat. Iam hoc mirabile est, si verum est quod vos audio dicere, ita esse Spiritum sanctum minorem Filio, sicut Patre minor est Filius. Cum enim corpora nostra membra sint Christi, sicut dicit Apostolus; itemque corpora nostra templum sint Spiritus santi, sicut idem ipse dicit Apostolus 41, nimium miror quomodo sint membra maioris, templum minoris. An forte iam placet dicere Spiritum sanctum Domino Iesu Christo esse maiorem? Videtur enim suffragari huic opinioni etiam illa sententia: Quoniam qui dixerit verbum adversum Filium hominis, remittetur ei: qui autem dixerit adversus Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque in hoc saeculo, neque in futuro 42. Periculosius enim peccatur in maiorem quam in minorem: nec separari fas est Filium hominis a Filio Dei, quia ipse Filius Dei factus est Filius hominis, non mutando quod erat, sed assumendo quod non erat. Sed absit etiam talis impietas, ut Spiritus sanctus maior Filio esse credatur. Non ergo facile in perversum moveant quae ita dicuntur, quasi ostendant alterum altero esse maiorem.

Filius veritas ex Dio vero genita.

4. 22. Nam quaedam etiam sic dicuntur, ut hominibus parum intellegentibus et ipse Filius maior Patre videatur. Quis enim cum fuerit interrogatus, quid sit maius, verum an veritas, non potius respondeat veritatem esse maiorem? ab illa enim vera sunt quaecumque vera sunt. Non autem ita est in Deo. Nam Filium maiorem Patre utique non dicimus; et tamen Filius dicitur esse veritas: Ego sum, inquit, via, et veritas, et vita 43. De Patre autem tantummodo vos vultis intellegi quod ait: Ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Iesum Christum 44; ubi nos subaudimus etiam Iesum Christum verum Deum, ut haec sit sententia: "Te et quem misisti Iesum Christum cognoscant unum verum Deum"; ne illa consequatur absurditas, ut si propterea non est verus Deus Iesus Christus, quia dictum est Patri: Te unum verum Deum; propterea non sit Dominus Pater, quia dictum est de Christo: Unus Dominus 45. Verumtamen secundum pravum intellectum, vel potius errorem, maior est Deus veritas, quam Deus verus; quia verus a veritate est: maior ergo Patre Filius, quia iste est veritas, ille verus. Hanc perversitatem pellit ex animo, qui didicerit Patrem verum Deum esse gignendo veritatem, non participando: non est autem alia substantia veri gignentis, et alia genitae veritatis.

Quaedam a P. temere dicta.

4. 23. Sed cum ad haec contemplanda infirmus sit oculus cordis humani, accedit ut de contentione etiam turbulentus sit. Et quando ista conspiciet? Dicit Scriptura Filium Dei, Dominum et Salvatorem nostrum Iesum Christum, Verbum Dei esse, et veritatem, et sapientiam; et homines eum ante incarnationem, quam de Maria virgine accepit, sine ulla omnino susceptione corporeae creaturae per ipsam naturam et substantiam suam, qua Verbum Dei est, et sapientia Dei, visibilem et corruptibilem dicunt, dum sibi volunt constare quod sentiunt, de Patre tantummodo esse dictum: Invisibili, incorruptibili, soli Deo 46. Rogo te, verbum hominis non est visibile, nedum Verbum Dei. Iam vero sapientia illa, de qua dictum est: Attingit ubique propter suam munditiam; et: Nihil inquinatum in eam incurrit; et: In seipsa manens innovat omnia 47, et si qua similia quae numerari non possunt; si corruptibilis est, nescio quid dicam, nisi ut doleam praesumptionem humanam, et mirer patientiam divinam.

Pater et Filius individui ut lux et splendor.

4. 24. Cum vero de illa dictum sit: Candor est enim lucis aeternae 48; nec vestri, ut arbitror, iam dicunt lucem Patris (quae quid est, nisi eius substantia?) fuisse aliquando sine candore a se genito, sicut ista in divinis et spiritalibus et incorporeis et incommutabilibus credi, et utcumque intellegi possunt: audio enim iam eos emendasse. An forte falsum est hoc eos aliquando dixisse, quod fuerit aliquando Pater sine Filio, tamquam fuerit lux aeterna sine candore quem genuit? Quid ergo dicimus? Si natus est Filius Dei de Patre, iam Pater destitit gignere; et si destitit, coepit: si autem coepit gignere, fuit aliquando sine Filio; sed numquam fuit sine Filio, quia Filius eius sapientia eius est, quae candor est lucis aeternae. Ergo semper gignit Pater, et semper nascitur Filius. Hic rursus timendum est ne putetur imperfecta generatio, si non dicimus natum esse, sed nasci. Compatere mecum, obsecro, in his angustiis humanae cogitationis et linguae, et pariter confugiamus ad Spiritum Dei per prophetam dicentem: Generationem eius quis enarrabit 49.

Aeterna verbi generatio.

4. 25. Hoc unum peto interim ut diligenter exquiras, utrum alicubi divina Scriptura de diversis substantiis dixerit quod unum sint. Si enim non invenitur dictum, nisi de iis rebus quas constat esse unius eiusdemque substantiae; quid opus est ut rebellemus adversus veram et catholicam fidem? Si autem inveneris alicubi hoc scriptum etiam de diversis substantiis; tunc aliud cogar inquirere, unde ostendam recte dictum Patrem et Filium. Nam si illi qui Scripturas nostras aut nesciunt, aut non laboriose scrutantur, et tamen Filium eiusdem substantiae et aequalem Patri credunt, dicant eis qui hoc nolunt credere, cum tamen Deum Patrem Filium habere unigenitum credant: "Noluit Deus habere aequalem Filium, an non potuit? si noluit, invidus est; si non potuit, infirmus est; utrumvis autem horum de Deo sentire sacrilegum est": nescio utrum possint invenire quid dicant, si nolint res absurdissimas et stultissimas dicere.

P. scribat ac subscribat suam fidem.

5. 26. Ecce quantum potui, exposui tibi fidem meam. Et plura quidem dici possunt, et diligentius disputari; sed vereor ne ista ipsa quae dixi, oneri sint occupationibus tuis: tamen ea non solum dictata conscribi volui, sed etiam manu mea subscribenda curavi; quod quidem et antea volueram, si quod inter nos placuerat, servaretur. Sed modo certe puto iam non a te debere dici timuisse me tibi dicere fidem meam, quando non solum dixi, sed scriptam subscripsi, ne me quisquam dicat aut dixisse quod non dixi, aut non dixisse quod dixi. Hoc fac et tu, si iudices quaeris, non qui in ore tuo revereantur personam tuam, sed qui in litteris tuis exserant libertatem suam. Si enim calumniam times (quod nullo modo auderem dicere, nisi hoc ipse dixisses), licet tibi non subscribere: nam et ego propterea nolui nomen tuum scribi in his meis litteris, ne hoc forte noluisses.

A. ludificatur P. iactantem se ipsum vicisse.

5. 27. Facile est ut quisque Augustinum vincat; videris utrum veritate an clamore. Non est meum dicere, nisi quia facile est ut quisque Augustinum vincat: quanto magis ut vicisse videatur; aut etsi non videatur vicisse, tamen dicatur? Facile est hoc: nolo magnum putes, nolo; nolo pro magno appetas. Nam cum adverterint homines in hac re tam ingentem flammam cordis tui, multi gaudebunt se invenisse occasionem ut ad pauca "Euge, Euge", tam potentem virum faciant amicum. Nolo dicere quia si non faveant, vel si contrariam sententiam proferant, etiam formidare poterunt inimicum; inepte quidem et stulte, sed tamen plerique homines ita sunt.

De divinarum unitate in essentia.

5. 28. Noli ergo attendere quomodo vincatur Augustinus, qualiscumque unus homo; sed attende potius utrum vinci possit , non ipsum verbum graecum, quod facile est non intellegentibus irridere, sed illud quod scriptum est: Ego et Pater unum sumus 50; et: Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi; ut sint unum, sicut et nos 51. Item paulo post: Non pro his autem rogo tantum, inquit, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint; ut mundus credat quia tu me misisti. Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi illis, ut sint unum, sicut et nos unum sumus: ego in eis, et tu in me, ut sint consummati in unum 52. Vide quoties dixit: sint unum, sicut et nos unum sumus; nusquam tamen dixit. Ipsi et nos sumus unum; sed, sicut ego et tu sumus unum, sic et ipsi in nobis sint unum: quia sicut illi erant unius eiusdemque substantiae, quos etiam unius participes vitae aeternae facere volebat; ita de Patre et Filio propterea dictum est: Unum sumus, quia unius sunt eiusdemque substantiae, et non participes vitae aeternae, sed ipsa principaliter vita aeterna. Et poterat dicere secundum formam servi: "Ego et ipsi unum sumus, aut, unum simus"; nec tamen hoc dixit, quia unam substantiam Patris et suam, et unam illorum volebat ostendere. Si autem dixisset: "Ut tu et ipsi unum sitis, sicut ego et tu unum sumus"; aut: "Ut tu et ego et ipsi unum simus, sicut ego et tu unum sumus"; nemo nostrum recusaret posse dici, Unum sunt, etiam diversas substantias. Nunc autem vides quam non ita sit, quia non ita dixit, et saepe dicendo vehementer commendavit quod dixit.

Nemo beatus quin veritati subiciatur.

5. 29. Invenis ergo in Scripturis aliquid unum de diversis naturis, sicut supra ostendimus, sed additur vel subauditur quid unum: sicut ex anima et corpore dicimus, unum animal, et una persona, et unus homo vel est, vel sunt. Sine aliqua vero adiunctione dici: Unum sunt, si inveneris in Scripturis, nisi de iis quae unius substantiae sunt, iustissime flagitabis ut aliud proferamus, unde demonstremus. Sunt enim et alia multa; sed interim de hoc uno cogita, deposito studio contentionis, ut habeas propitium Deum. Non enim bonum hominis est hominem vincere, sed bonum est homini ut eum veritas vincat volentem; quia malum est homini ut eum veritas vincat invitum. Nam ipsa vincat necesse est, sive negantem sive confitentem. Da veniam, si quid liberius dixi, non ad contumeliam tuam, sed ad defensionem meam. Praesumpsi enim de gravitate et prudentia tua, quia potes considerare quantam mihi respondendi necessitatem imposueris; aut si et hoc non recte feci, et hinc da veniam. Huic scripturae a me dictatae et relectae ego Augustinus subscripsi.