EPISTOLA 237

Scripta post a. 395.

A. Ceretio de scriptis quibusdam haeresim redolentibus (nn. 1-2), de Priscillianistarum fraude in Scripturis cum sacris tum apocryphis exponendis (nn. 3-4), deque hymno quodam quem a Christo dictum esse fingebant (nn. 5-8), illos denique haereticos notans ut vaniloquos et mendaces (n. 9).

DOMINO BEATISSIMO, ET MERITO VENERABILI FRATRI ET COEPISCOPO CERETIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Scripta quaedam Priscillianismum redolentia.

1. Lectis his quae misit Sanctitas tua, videtur mihi Argirius in Priscillianistas aut nesciens irruisse, ita ut omnino utrum ipsi essent Priscillianistae ignoraret, aut iam eiusdem haeresis retibus implicatus. Nam scripturas illas Priscillianistarum esse non dubito. Vix autem mihi vacare utcumque potuit, aliis atque aliis sine intermissione necessitatibus superantibus, ut unus mihi saltem totus ex duobus ipsis codicibus legeretur. Nescio quo enim modo alius aberravit, et diligentissime inter nostros requisitus nullo modo potuit inveniri, domine beatissime, et merito venerabilis pater.

A multis haereticis solum accipi apocryphas Scripturas.

2. Hymnus sane quem dicunt esse Domini nostri Iesu Christi, qui maxime permovit Venerationem tuam, in scripturis solet apocryphis inveniri. Quae non propriae Priscillianistarum sunt, sed alii quoque haeretici eis nonnullarum sectarum impietate vanitatis utuntur; inter se quidem diversa sentientes, unde suas quisque varias haereses sunt secuti, sed scripturas istas habent in sua diversitate communes, easque illi praecipue frequentare assolent, qui Legem veterem et Prophetas canonicos non accipiunt. Negant enim haec ad Deum bonum, et ad Christum eius Filium pertinere; sicut Manichaei, sicut Marcionistae, et caeteri quibus haec blasphemia damnabilis placuit. Qui etiam in Scripturis canonicis Testamenti Novi, hoc est in veris evangelicis et apostolicis Litteris, non accipiunt omnia, sed quod volunt, et libros eligunt quos accipiant, aliis improbatis. Sed et in singulis quibusque libris loca distinguunt quae putant suis erroribus convenire: caetera in eis pro falsis habent. Nam quidam Manichaei canonicum librum, cuius titulus est Actus Apostolorum, repudiant. Timent enim evidentissimam veritatem, ubi apparet sanctus Spiritus missus, qui est a Domino Iesu Christo in evangelica veritate promissus 1. Sub eius quippe Spiritus nomine, a quo penitus alieni sunt, indocta hominum corda decipiunt, mira caecitate asserentes eamdem Domini promissionem in suo haeresiarcha Manichaeo esse completam. Quod et illi haeretici faciunt, qui vocantur Cataphryges, dicentes, per nescio quos insanos, Montanum scilicet et Priscillam, quos et proprios suos prophetas habent, venisse Spiritum sanctum, quem Dominus missurum se esse promisit 2.

Scripturas canonicas et apocryphas fraudolenter exponi a Priscillianistis.

3. Priscillianistae vero accipiunt omnia, et canonica et apocrypha simul. Sed quaecumque quae contra eos sunt, in suae perversitatis sensus aliquando callida et astuta, aliquando ridicula et hebeti expositione pervertunt. Nec saltem ita ut ea ipsa, quae exponunt ab suae sectae hominibus alienis, vera esse credant; alioquin aut catholici essent, aut non multum a veritate alieni, qui et in ipsis scripturis apocryphis sensus catholicos invenirent, aut invenire velle viderentur: sed cum ipsi alia cum suis sentiant, atque inter suos doceant, sive discant, quae non audent prodere, quoniam re vera nefaria sunt et detestanda; tamen fidem catholicam eis quos timent, praedicant, non quam teneant, sed sub qua lateant. Possunt enim aliqui haeretici reperiri fortasse immundiores, sed nullus istis fallacia comparatur. Alii quippe, ut sunt hominum vitia, de huius vitae consuetudine vel infirmitate mentiuntur: isti autem in ipsa nefaria doctrina haeresis suae praeceptum habere perhibentur, ut occultandorum dogmatum suorum causa, etiam cum falsa iuratione mentiantur. Hi qui eos experti sunt, et ipsorum fuerant, atque ab eis Dei misericordia liberati sunt, etiam verba ipsa praecepti huius ista commemorant:

Iura, periura, secretum prodere noli.

Canonicas Scripturas Dei veritate carere secundum Priscillianistas.

4. Proinde ut sine ulla difficultate videatur quam non hoc sentiunt de scripturis apocryphis, quod se exponere simulant, ratio consideranda est quam reddere videntur, ut eisdem scripturis tamquam divina tribuatur auctoritas, ut quod scelestius est, etiam canonicis praeferant. Habes verba eorum in illo codice ita posita: "Hymnus Domini, quem dixit secrete sanctis Apostolis discipulis suis, quia scriptum est in Evangelio; Hymno dicto, ascendit in montem 3; et qui in canone non est positus, propter eos qui secundum se sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei, eo quod scriptum est: Sacramentum regis bonum est abscondere; opera autem Dei revelare honorificum est 4." Ista est magna eorum ratio cur iste hymnus non sit in canone, quia velut sacramentum regis abscondendum fuit his qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei 5. Ergo Scripturae canonicae non pertinent ad sacramentum regis, quod istis abscondendum videtur; et eis conscriptae sunt, qui secundum carnem sentiunt, et non secundum spiritum et veritatem Dei. Quod quid est aliud, quam dicere Scripturas sanctas canonicas nec secundum spiritum Dei sapere, nec pertinere ad veritatem Dei? Quis hoc audiat? quis valeat sustinere tantae impietatis horrorem? Aut si Scripturae canonicae spiritaliter a spiritalibus, carnaliter a carnalibus sentiuntur; cur non est et iste hymnus in canone, si et ipsum spiritales spiritaliter, carnales carnaliter sentiunt?

Obscurissimus hymnus Christo adscriptus.

5. Deinde quid causae est ut eumdem hymnum isti secundum Scripturas canonicas conentur exponere? Si enim propterea non est in Scripturis canonicis, quia illae Scripturae carnalibus, hymnus autem iste spiritalibus scriptus est; quomodo de Scripturis ad carnales homines pertinentibus exponitur hymnus, qui non pertinet ad carnales? Si enim, verbi gratia, propterea in isto hymno cantatur et dicitur: Solvere volo, et solvi volo, quia, sicut isti haec verba exponunt, solvit nos Dominus Christus a conversatione saeculi, ut non iterum ligemur in eo; haec in Scripturis canonicis utique didicimus, quod solvat nos Dominus a conversatione saeculi, et quia in eo non debemus iterum colligari. Nam quid est aliud: Dirupisti vincula mea 6? quid est aliud: Dominus solvit compeditos 7? Iam solutos autem Apostolus admonet dicens: State ergo, et ne iterum servitutis iugo detineamini 8: et apostolus Petrus dicit: Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi, his rursus impliciti superantur; facta sunt eis posteriora deteriora prioribus 9; sic ostendens, cum soluti fuerimus, alligari nos mundo iterum non debere. Cum itaque ista in canone, sive ex his testimoniis quae commemoravi, sive ex aliis plurimis manifesta sint, et legi et praedicari non cessent; quid est quod isti hunc hymnum, ubi, ut secundum ipsos loquar, verba obscurissime sunt posita, propterea dicunt in canone non esse, ne velarentur carnalibus? cum potius ea videamus in canone revelata, in hoc autem hymno omnino velata, sicut ipsi asserunt; nam sicut magis credendum est, prorsus non sunt ipsa, sed nescio quae alia, quae tali expositione multo amplius velant, et revelare formidant.

Quam absurde hymnus ille explanetur ab haereticis.

6. Nam utique si hoc illis verbis significatur, quod nos solvit Dominus a conversatione saeculi, et ut non iterum ligemur in eo; non diceretur: "Solvere volo, et solvi volo", sed, "Solvere volo, et eos quos solvero, ligari nolo". Aut si membra sua, id est, fideles suos in se transfigurat, quemadmodum ait: Esurivi, et dedistis mihi manducare 10; diceret potius, Solvi volo, et ligari nolo. Aut si propterea ipse solvit, et ipse solvitur, quia solvit caput, membra solvuntur, quae persequebatur cui clamavit de coelo: Saule, Saule, quid me persequeris11 hoc quidem verborum istorum expositor iste non dixit; sed etiamsi dixisset, id ei responderemus quod paulo ante respondimus: quoniam haec in Scripturis canonicis legimus, ibi intellegimus, inde firmamus, inde quotidie praedicamus. Quid est igitur quod iste hymnus dicitur carnalibus fuisse subtractus, ut non poneretur in canone, cum quod in illo opertum est, in canone apertum sit? An usque adeo desipiunt, imo insaniunt, ut audeant dicere sacramentum regis in hoc hymno absconditum esse spiritalibus, in canone autem manifestum esse carnalibus?

Hymni illius sententias apertissimas esse in canonicis Scripturis.

7. Hoc de superioribus eiusdem hymni verbis dici potest, ubi ait: "Salvare volo, et salvari volo". Si enim, sicut ipsi exponunt, hoc ista verba significant, quod salvamur a Domino per Baptismum, et salvamus, id est custodimus in nobis Spiritum datum nobis per Baptismum; nonne istum sensum Scriptura canonica clamat, ubi legimus: Salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 12? et ubi nobis dicitur: Spiritum nolite exstinguere 13? Quomodo ergo iste hymnus in canone ideo non est, ne carnalibus innotescat, cum id quod in illo obscurum est, in canone luceat; nisi quia sub hac qualicumque expositione, quam quibuslibet aliis obtendunt, illud quod hic ipsi sapiunt, occultare conantur? qui tamen usque adeo caeci sunt, ut etiam quaedam verba de ipso canone adhibeant ad exponendum hymnum, quem propterea dicunt in canone non esse, ne sacramentum regis carnalibus proderetur. Quid ergo faciunt in canone clarius posita, per quae in isto hymno aperiantur obscura?

Alia illius hymni vana stultaque.

8. Nam si hoc, ut dicunt, intellegendum est in isto hymno, ubi ait: "Generari volo", quod in canonica Epistola Pauli apostoli scriptum est: Quos iterum parturio donec Christus formetur in vobis 14: si hoc intellegendum est in isto hymno ubi ait: "Cantare volo", quod in Psalmo canonico scriptum est: Cantate Domino canticum novum 15: si hoc intellegendum est in isto hymno, ubi ait: "Saltate cuncti", quod scriptum est in cantico evangelico: Cantavimus vobis, et non saltastis 16; si hoc intellegendum est in isto hymno: "Plangere volo, tundite vos omnes", quod scriptum est in cantico evangelico: Planximus vobis, et non luxistis 17; si: Ornare volo, et ornari volo, hoc significat in isto hymno, quod scriptum est in canone: Habitare Christum per fidem in cordibus vestris 18; et: Vos estis templum Dei, et Spiritus Dei habitat in vobis 19; si quod ait in isto hymno: Lucerna sum tibi, ille qui me vides, hoc significat, quod scriptum est in Psalmo canonico: In lumine tuo videbimus lumen 20; si quod ait in isto hymno: "Ianua sum tibi quicumque me pulsas", hoc significat quod in Psalmo canonico legitur: Aperite mihi portas iustitiae; ingressus in eis, confitebor Domino 21; et in alio psalmo: Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introibit rex gloriae 22: si quod ait in isto hymno: "Qui vides quod ago, tace opera mea", hoc significat quod scriptum est in libro Tobiae: Sacramentum regis bonum est abscondere 23: cur iste hymnus non esse in canone propterea dicitur, ut sacramentum regis abscondatur carnalibus; cum ea quae in isto hymno exponuntur, etiam in canone legantur, et sic ibi reperiantur manifesta, ut per haec illa exponantur obscura: nisi quia istas expositiones habent in quibus lateant; in verbis vero illius hymni, quem exponere se simulant, hoc sapiunt quod alienis exponere timeant?

Priscillianistae vaniloqui mentium seductores.

9. Longum est cuncta disputando monstrare. Verum ex his quae diximus, caetera considerare facillimum est, et videre ea quae in expositione huius hymni bona et honesta dicunt, etiam in canone reperiri. Unde illa eorum non ratio, sed tergiversatio est, ideo illum esse a canone separatum, quia carnalibus hominibus abscondendum regis fuerat sacramentum. Unde non immerito creduntur istis expositionibus non aperire velle quod legunt, sed potius operire quod sentiunt. Nec mirum, quandoquidem ipsum Dominum Iesum loquentem, non per ora Prophetarum, vel Apostolorum, vel Angelorum, sed per os proprium, illusorem potius quam veritatis doctorem fuisse crediderunt. Huic utique hymno divinam tribuentes auctoritatem, ubi eum dixisse nescio quis eiusdem hymni conditor finxit: Verbo illusi cuncta, et non sum illusus in totum; respondeant, si possunt, egregii spiritales, quo eamus, cui aures aperiamus, cui loquenti utcumque credamus, in cuius promissione spem ponamus, si verbo cuncta Christus illusit, si verbo cuncta omnipotens magister illusit, si verbo cuncta ille qui est Unigenitus Verbum Dei Patris illusit. Quid ulterius loquar de perditis vaniloquis, et mentis seductoribus, primum suae, deinde caeterorum, quos sibi ad interitum praedestinatos aeternum consociare potuerunt? Rescripsi Venerationi tuae, et multo serius quam volueram, et plura quam disposueram. Optime facitis vigilanter lupos cavere; sed etiam pro sanandis ovibus, si quas forte violaverint, sive iam vulneraverint, pastorali diligentia, ipso adiuvante pastorum Domino, laborate.