Scripta post a. 395.
A. Deuterio episcopo nunciat Victorinum subdiaconum, qui clam Manichaeorum errores docuerat, deprehensum et confessum (n. 1), admonens ne illic recipiatur ad poenitentiam nisi prodat quotquot novit eodem infectos errore (n. 3), docens qui apud Manichaeos auditores, qui vero electi appellentur (n. 2).
DOMINO BEATISSIMO, ET VENERABILITER CARISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO DEUTERIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Nihil melius me facere posse arbitratus sum, quam ut tuae Sanctitati potissimum scriberem, ne per neglegentiam in vestra provincia Domini nostri Iesu Christi ovile vastet inimicus, qui non desinit insidiari, ut perdat animas tam magno pretio comparatas. Mallianensem quemdam subdiaconum Victorinum, apud nos constitit esse Manichaeum, et in tam sacrilego errore sub nomine clerici latitabat: nam est etiam aetate iam senex. Ita est autem manifestatus, ut etiam ipse a me interrogatus, antequam a testibus coargueretur, negare non posset. Tot enim et tales esse iam sciebat, quibus se incautus effuderat, ut nihil aliud, si negare tentaret, quam, non dico impudentissimus, sed insanissimus appareret. Auditorem sane Manichaeorum, non electum se esse confessus est.
2. Auditores autem qui appellantur apud eos, et carnibus vescuntur, et agros colunt, et, si voluerint, uxores habent; quorum nihil faciunt qui vocantur electi. Sed ipsi auditores ante electos genua figunt, ut eis manus supplicibus imponantur non a solis presbyteris, vel episcopis, aut diaconibus eorum, sed a quibuslibet electis. Solem etiam et lunam cum eis adorant et orant. Die quoque dominico cum illis ieiunant, et omnes blasphemias cum illis credunt, quibus Manichaeorum haeresis detestanda est; negantes scilicet Christum natum esse de virgine, nec eius carnem veram confitentes fuisse, sed falsam: ac per hoc et falsam eius passionem, et nullam resurrectionem fuisse contendunt. Patriarchas Prophetasque blasphemant. Legem per famulum Dei Moysen datam, non a vero Deo dicunt, sed a principe tenebrarum. Animas non solum hominum, sed etiam pecorum, de Dei esse substantia, et omnino partes Dei esse arbitrantur. Deum denique bonum et verum dicunt cum tenebrarum gente pugnasse, et partem suam tenebrarum principibus miscuisse, eamque toto mundo inquinatam et ligatam per cibos electorum suorum, ac per solem et lunam purgari asseverant: et quod purgari de ipsa parte Dei non potuerit, in fine saeculi aeterno ac poenali vinculo colligari; ut non solum violabilis et corruptibilis et contaminabilis credatur Deus, cuius pars potuit ad mala tanta perduci, sed non possit saltem totus a tanta coinquinatione et immunditia et miseria vel in fine saeculi purgari.
3. Has cum illis intolerabiles blasphemias, subdiaconus iste quasi catholicus, non solum credebat, sed quibus viribus poterat, et docebat. Nam docens patefactus est, cum se quasi discentibus credidit. Rogavit me quidem, posteaquam se Manichaeorum auditorem esse confessus est, ut eum in viam veritatis doctrinae catholicae revocarem: sed, fateor, eius fictionem sub clerici specie vehementer exhorrui, eumque coercitum pellendum de civitate curavi. Nec mihi hoc satis fuit, nisi et tuae Sanctitati eum meis litteris intimarem, ut a clericorum gradu congrue ecclesiastica severitate deiectus, cavendus omnibus innotescat. Petenti autem poenitentiae locum, tunc credatur, si et alios quos illic novit esse, manifestaverit vobis, non solum in Malliana, sed in ipsa tota omnino provincia.