EPISTOLA 235

Scripta post a. 395.

A. Longiniano gratulans se velle doceri (n. 1) et quaerens quid opus sit purificatoriis sacris ei qui iam divinis virtutibus sit circumvallatus (n. 2).

LONGINIANO AUGUSTINUS.

A. gaudet amicum velle suis ipsius scriptis doceri.

1. Cepi fructum scripti mei, rescriptum scilicet Benevolentiae tuae. Unde iam video exortum et exorsum inter nos magnae hac de re magna disputationis quasi sementum: hoc est quod volebam prius, deinde quod adhuc volo, Deus adiuvabit. Id autem est, ut hoc coeptum debito ac salubri fine claudatur. Proinde, quod de Christo nihil temere tibi vel negandum vel affirmandum putasti, hoc in pagani animo temperamentum non invitus acceperim. Quod vero etiam scriptis meis doceri te cupis de hac re, nequaquam abnuam, neque desistam huic tam bonae mihique carissimae servire voluntati tuae. Sed prius opus est eliquare quodammodo, perspicuamque sumere sententiam tuam de antiquis sacris. Cum enim dixisses eam viam in Deum esse meliorem, "qua vir bonus, piis, iustis, puris, castis, veris dictis factisque sine ulla temporum mutatorum captata iactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, eius unius, et universi, et incomprehensibilis, et infatigabilis, ineffabilisque Creatoris adimpletus virtutibus, quos, ut verum est, Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum, vel a Deo, vel cum Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat" (quae verba ex epistola tua recognoscis); tum addidisti, et aisti: "Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis, expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant" 1.

Pure viventi nil opus esse expiatoriis sacris.

2. In his verbis sentio, ni fallor, videri tibi non sufficere ad viam qua itur ad Deum, uti vir bonus, piis, iustis, puris, castis, veris dictis factisque promereatur deos, quorum comitatu vallatus in illum summum Deum omnium creatorem ire festinet, nisi etiam sacrorum antiquorum piis praeceptis expiationibusque purgetur 2. Quamobrem velim scire quid arbitreris esse per sacra purgandum in eo qui pie, iuste, pure, veraciterque vivendo promeretur deos, et per eos unum illum deorum Deum. Si enim adhuc sacris purgandus est, utique mundus non est: et si mundus non est, pie, iuste, pure casteque non vivit. Si enim iam ita vivit, iam mundus est: porro iam mundum atque purum, quid opus est sacris expiando purgari? Itaque hic nodus est disputationis nostrae, quo soluto consequentia videbimus: vivatne homo bene, ut sacris purgetur; an sacris purgetur, ut bene vivat: an ipse quantuscumque bene vivendi in homine modus nondum sit idoneus ad beatam vitam, quae ex Deo capitur, nisi accedant adiumenta sacrorum; an bene vivendi quaedam velut portio sit etiam sacra percipere, scilicet ut non aliud sit bene vivere, aliud sacrate vivere, sed bene vivendi terminis etiam sacrata vita claudatur. Horum quatuor quae proposui, quod potissimum probes, quaeso te litteris aperire non pigeat. Plurimum quippe interest ad id quod suscepimus inter nos colloquendo peragere, ne cum multa non necessaria, tamquam ea sentias quae forte non sentis, refellere molior, tempus necessarium in superfluis insumatur. Onerare te itaque epistola nolui, ut te cito rescribente caetera contexamus.