EPISTOLA 234

Scripta post a. 395.

Longinianus Augustino, respondens iuxta Trimegisti et Platonicorum placita per deos perveniri ad summum Deum sed non sine sacris purificationibus (nn. 1-2), sententiam suam de Christo non aperiens veniamque poscens si quid minus Augustino probetur (n. 3).

DOMINO VENERANDO, ET VERE AC MERITO PERCOLENDO SANCTO PATRI AUGUSTINO, LONGINIANUS.

Ambagibus declarat quomodo Deus colendus sit.

1. Beatus sum, et relucentis puro virtutis tuae lumine admodum illustratus, qui dignum me divini tui affaminis honore cumulandum esse duxisti. Sed grave mihi onus et difficillimam respondendi provinciam, domine venerande, satis imponis, praecipue tuis percontationibus, et sub hoc tempore in talibus explicandis, per meae opinionis sententiam, id est, a pagano homine. Quaestionibus siquidem abundet quod ex parte vel iamdudum inter nos convenerit, vel nunc identidem litteris magis magisque conveniat praeceptis, non dicam tantum Socraticis, nec tuis, Romanorum vir vere optime, propheticis, aut paucis Ierosolymiticis; sed etiam Orpheicis atque Ageticis, et Trimegisticis, longe ante illis antiquioribus, et pene rudibus adhuc saeculis diis auctoribus enatis, et toti orbi terrae certis limitibus partitae trifariam divinitus ostensis, priusquam nomen aut Europa caperet, aut Asia acciperet, aut Libya possideret virum bonum, ut tu, medius fidius, et eris et fuisti. Siquidem adhuc post hominum memoriam nisi Xenophontis figmentis compositae fabulae schema concedas, adhuc audierim, legerim, viderim neminem, aut certe post unum, nullum, quod, Deo teste, bono periculo certoque dixerim, nisi te, Deum et conniti semper agnoscere, et posse puritate animi, corporisque proiecta gravedine sectari facillime, et spe perfectae conscientiae, non dubia credulitate tenere.

Qua via ad Deum perveniatur Gentilium placitis.

2. Verum qua via effici possit, magis est ut tu non nescias, et mihi non insinuato extrinsecus aliquo dissertes, quam ut a me, domine percolende, scias. Quia tunc, fateor, huius boni in sedem profecturus sufficiens, ut mea expetunt sacerdotia, minime necdum, et si tamen potuero, viaticum colligo. Verum quid traditum sancte atque antiquitus teneam atque custodiam, ut potuero paucis edicam. Via est in Deum melior, qua vir bonus, piis, puris, iustis, castis, veris dictis factisque, sine ulla temporum mutatorum captata iactatione probatus, et deorum comitatu vallatus, Dei utique potestatibus emeritus; id est, eius unius, et universi, et incomprehensibilis, et ineffabilis, infatigabilisque Creatoris impletis virtutibus, quod, ut vestrum est Angelos dicitis, vel quid alterum post Deum vel cum Deo, aut a Deo, aut in Deum intentione animi mentisque ire festinat. Via est, inquam, qua purgati antiquorum sacrorum piis praeceptis expiationibusque purissimis, et abstemiis observationibus decocti, anima et corpore constantes deproperant.

De Christo quid dicat nescit.

3. De Christo autem tuae iam credulitatis carnali et spiritu Deo, per quem in illum summum, beatum, verum, et patrem omnium ire securus es, domine pater percolende, non audeo nec valeo quid sentiam exprimere; quia quod nescio, difficillimum credo definire. Ut autem me cultorem tuarum virtutum dignatus es iam olim scienti insinuare quod diligas, satis ad bonae vitae testimonium habeo, quam cum ne tibi displiceam, qui Deo te animamque tuam quotidie insinuas, custodio: intellegis procul dubio quod et ego te delectabiliter diligam, cum tui iudicii de me habiti normam lineamque accipiens teneam. Sed ante omnia, quaeso te, ut exiguissimae opinioni meae veniam concedas, et sermoni meo ad te, quia coegisti, remisso forte, incongruo facile indulgeas, et me quid de his existimes, vel tu quid sentias, sanctis scriptis tuis, ut ille ait, iam non melle, sed nectare dulcioribu1, si mereor, informare digneris. Dei pietate perfruaris, domine pater, ac perpetua sanctitate Deo placeas, quod necesse est.