EPISTOLA 232

Scripta post a. 400 vel 408.

A. Madaurenses hortans ut Christi religionem amplectantur (nn. 1-2; 7), terrorem incutiens extremi iudicii certe venturi sicut iam evenerunt cetera de Christiana religione in Scriptura sancta praedicta (nn. 3-4; cf. n. 6), perstringens ad ultimum Trinitatis atque Incarnationis mysterium (nn. 5-6).

DOMINIS PRAEDICABILIBUS, ET DILECTISSIMIS FRATRIBUS MAURENSIBUS, QUORUM PER FRATREM FLORENTINUM EPISTOLAM ACCEPI, AUGUSTINUS.

Madaurensium obsequia in A. abhorrentia a moribus.

1. Si forte illi qui inter vos catholici christiani sunt, talia mihi scripta miserunt, hoc tantum miror, quod non suo potius quam ordinis nomine. Si autem revera omnes aut prope omnes ordinis viri ad me dignati estis litteras dare, miror quod "patri", et "in Domino salutem" scripsistis; quorum mihi superstitiosus cultus idolorum, contra quae idola facilius templa vestra quam corda clauduntur, vel potius quae idola non magis in templis quam in vestris cordibus includuntur, cum magno est dolore notissimus: nisi forte iam de salute ipsa, quae in Domino est, per quem me salutare voluistis, tandem prudenti consideratione cogitatis. Nam si non ita est, quaeso vos, quid laesi, quid offendi benevolentiam vestram, ut me titulo epistolae vestrae irridendum potius quam honorandum esse putaretis, domini praedicabiles, et dilectissimi fratres?

A. dolet se a Paganis Christi nomine salutari.

2. Quod enim scripsistis: "Patri Augustino, in Domino aeternam salutem", cum legerem, tanta spe subito erectus sum, ut crederem vos ad ipsum Dominum, et ad ipsam aeternam salutem aut iam esse conversos, aut per nostrum ministerium desiderare converti. Sed ubi legi caetera, refriguit animus meus: quaesivi tamen ab epistolae perlatore utrum iam vel essetis christiani, vel esse cuperetis. Cuius responsione posteaquam comperi nequaquam vos esse mutatos, gravius dolui quod Christi nomen, cui iam totum orbem subiectum esse conspicitis, non solum a vobis repellendum, sed etiam in nobis irridendum esse credidistis. Non enim potui cogitare alterum Dominum, secundum quem posset episcopus "pater" a vobis vocari, praeter Dominum Christum: et si esset hinc aliqua de interpretatione vestrae sententiae dubitatio, subscriptione epistolae tolleretur, ubi aperte posuistis: "Optamus te, domine, in Deo et Christo eius, per multos annos semper in clero tuo gaudere". Quibus omnibus perlectis atque discussis, quid mihi aliud occurrere potuit, aut cuilibet homini potest, nisi aut veridico aut fallaci scribentium animo haec esse conscripta? Sed si veridico animo ista scribitis, quis vobis ad hanc veritatem interclusit viam? quis aspera dumeta substravit? quis rupium praerupta inimicus opposuit? postremo quis basilicae ianuam ingredi cupientibus clausit, ut in eodem Domino per quem nos salutatis, eamdem salutem nobiscum habere nolitis? Si autem fallaciter atque irridenter haec scribitis, itane tandem mihi negotia vestra curanda imponitis, ut nomen eius per quem aliquid possum, audeatis non veneratione debita attollere, sed insultatione adulatoria ventilare?

Christianae religionis veritas ex prophetiis adimpletis

3. Sciatis me, carissimi, cum ineffabili pro vobis tremore cordis haec dicere: novi enim quanto graviorem et perniciosiorem causam sitis habituri apud Deum, si frustra vobis haec dixero. Omnia quae praeteritis temporibus erga humanum genus maiores nostri gesta esse meminerunt, nobisque tradiderunt; omnia etiam quae nos videmus, et posteris tradimus, quae tamen pertinent ad veram religionem quaerendam et tenendam, divina Scriptura non tacuit; sed ita omnino cuncta transeunt, ut transitura esse praedicta sunt. Videtis certe populum Iudaeorum avulsum a sedibus suis, per omnes fere terras disseminatum atque diffusum: et origo eiusdem populi, et incrementa, et regni amissio, et per cuncta dispersio, sicut praedicta, ita facta sunt. Videtis certe ex ipso populo verbum Dei legemque prodeuntem per Christum, qui ex illis mirabiliter natus est, omnium gentium fidem occupasse atque tenuisse: ita haec omnia praenuntiata legimus, ut videmus. Videtis certe multos praecisos a radice christianae societatis, quae per Sedes Apostolorum et successiones episcoporum certa per orbem propagatione diffunditur, de sola figura originis, sub christiano nomine, quasi arescentia sarmenta gloriari, quas haereses et schismata nominamus: praevisa, praedicta, scripta sunt omnia. Videtis certe simulacrorum templa partim sine reparatione collapsa, partim diruta, partim clausa, partim in usus alios commutata; ipsaque simulacra vel confringi, vel incendi, vel includi, vel destrui: atque ipsas huius saeculi potestates, quae aliquando pro simulacris populum christianum persequebantur, victas et domitas, non a repugnantibus, sed a morientibus Christianis, et contra eadem simulacra pro quibus Christianos occidebant, impetus suos legesque vertisse, et imperii nobilissimi eminentissimum culmen ad sepulcrum piscatoris Petri, submisso diademate, supplicare.

Omnes, Pagani quoque, Christum cantant.

4. Haec omnia Scripturae divinae, quae in manus omnium iam venerunt, ante longissima tempora futura esse testatae sunt. Haec omnia tanto robustiore fide laetamur fieri, quanto maiore auctoritate praedicata esse in sanctis Litteris invenimus. Numquidnam, obsecro vos, numquidnam solum iudicium Dei, quod inter fideles atque infideles futurum esse in eisdem Litteris legimus 1, cum illa omnia sicut praedicta sunt venerint; numquidnam solum iudicium Dei venturum non esse putabimus? Imo vero veniet, sicut illa omnia venerunt. Nec quisquam erit homo nostrorum temporum, qui se in illo iudicio de sua possit infidelitate defendere; cum Christum cantet et iustus ad aequitatem, et periurus ad fraudem, et rex ad imperium, et miles ad pugnam, et maritus propter regimen, et uxor propter obsequium, et pater propter praeceptum, et filius propter obedientiam, et dominus propter dominationem, et servus propter famulatum, et humilis ad pietatem, et superbus ad aemulationem, et dives ut porrigat, et pauper ut sumat, et ebriosus ad phialam, et mendicus ad ianuam, et bonus ut praestet, et malus ut fallat; et christianus venerator, et paganus adulator, omnes Christum cantant, et qua voluntate atque ore cantent, eidem ipsi quem cantant rationem sine dubio reddituri sunt.

Trinitatis atque Incarnationis mysterium.

5. Est quiddam invisibile, ex quo Creatore principio sunt omnia quae videmus, summum, aeternum, incommutabile et nulli effabile nisi tantum sibi. Est quiddam, quo se ipsa summitas maiestatis narrat et praedicat, non impar gignenti atque narranti Verbum, quo ille qui Verbum gignit, ostenditur. Est quaedam sanctitas, omnium quae sancta fiunt sanctificatrix, ipsius incommutabilis Verbi per quod narratur illud principium, et ipsius principii quod pari se Verbo narrat, inseparabilis et indivisa communio. Quis autem hoc totum, quod non dicendo dicere conatus sum, et dicendo non dicere; quis hoc possit serenissima et sincerissima mente contueri, eoque contuitu beatitudinem ducere, atque in id quod intuetur deficiens quodammodo se oblivisci, et pergere in illud cuius visio nobis invisibilis est, quod est immortalitate indui, et obtinere aeternam salutem, per quam me salutare dignamini? Quis hoc possit, nisi qui omnes superbiae suae toros inanes, peccata sua confitens, complanaverit, seque substraverit mitem atque humilem ad excipiendum Deum doctorem?

Christus crucifixus per totum mundum praedicari.

6. Quoniam ergo a vanitate superbiae prius ad humilitatem deponendi sumus, ut inde surgentes solidam celsitudinem teneamus; non potuit hoc nobis tanto magnificentius, quanto blandius inspirari, ut nostra ferocitas non vi, sed persuasione sedaretur, nisi verbum illud, per quod se Angelis indicat Deus Pater, quod Virtus et Sapientia eius est 2, quod corde humano visibilium rerum cupiditate caecato videri non poterat, personam suam in homine agere atque ostendere dignaretur, ut magis homo timeret extolli fastu hominis, quam humiliari exemplo Dei. Itaque non Christus regno terreno decoratus, nec Christus terrenis opibus dives, nec Christus illa terrena felicitate praefulgens; sed Christus crucifixus, per totum terrarum orbem praedicatur 3. Quod riserunt prius populi superborum, et adhuc rident reliquiae: crediderunt autem prius pauci, nunc populi; quia tunc ad fidem paucorum, et contra irrisionem populorum, cum Christus crucifixus praedicaretur 4, claudi ambulabant, muti loquebantur, surdi audiebant, caeci videbant, mortui resurgebant. Sic tandem animadvertit terrena superbia, nihil in ipsis terrenis esse potentius humilitate divina 5, ut etiam saluberrima humilitas humana, contra insultantem sibi superbiam, divinae imitationis patrocinio tueretur.

Madaurenses christianam religionem amplectantur.

7. Expergiscimini aliquando, fratres mei, et parentes mei Madaurenses; hanc occasionem scribendi vobis Deus mihi obtulit. Quantum potui quidem in negotio fratris Florentini, per quem litteras misistis, sicut Deus voluit, adfui et adiuvi; sed tale negotium erat, quod etiam sine opera mea facile peragi posset: prope omnes enim domus ipsius homines, qui apud Hipponem sunt, noverunt Florentinum, et multum eius orbitatem dolent. Sed epistola mihi a vobis missa est, ut non impudens esset epistola mea, cum, occasione a vobis accepta, idolorum cultoribus de Christo aliquid loqueretur. Sed obsecro vos, si eum non inaniter in ea epistola nominastis, ut non inaniter vobis ista scripserim. Si autem me irridere voluistis, timete illum quem prius iudicatum irrisit superbus orbis terrarum, et nunc iudicem subiectus exspectat: erit enim testis affectus in vos cordis mei, per hanc, quantum potui paginam expressus; erit testis vobis in iudicio eius qui credentes sibi confirmaturus est, et incredulos confusurus. Deus unus et verus vos ab omni huius saeculi vanitate liberatos convertat ad se, domini praedicabiles, et dilectissimi fratres.