Scripta post superiorem.
A. Dario declarans se multum ipsius litteris delectatum (nn. 1-2), multa obiter de humanae laudis amore disserens (nn. 3-4), et nuncians se ipsi mittere Confessionum libros aliosque divulgandos ut quam plurimis prosint (nn. 5-6). A. denique gratias refert de medicamentis et subsidiis pro bibliotheca collatis (n. 7).
AUGUSTINUS SERVUS CHRISTI MEMBRORUMQUE CHRISTI, DARIO FILIO MEMBRO CHRISTI, IN IPSO SALUTEM.
1. Quod acceperim libenter litteras tuas, mea rescripta indicio esse voluisti. Ecce rescribo, et tamen rescriptis hoc indicare non possum, vel istis, vel quibuslibet aliis, sive breviter, sive prolixissime scribam: neque enim aut paucis aut multis verbis indicari potest quod indicari verbis non potest. Et ego quidem parum eloquor, etsi multum loquar: sed nulli eloquenti omnino concesserim, ut qualicumque et quantacumque epistola sua affectum explicet, quem fecit in me tua, quod non possum ego, etsi eum possit ita in animo meo videre sicut ego. Restat ergo sic tibi indicare quod scire voluisti, ut in verbis meis, et quod non indicant, sentias. Quid igitur dicam, nisi delectatum me esse litteris tuis, delectatum valde valde? Repetitio verbi huius, non est repetitio, sed quasi perpetua dictio: quia fieri non posset, ut semper diceretur, ideo factum est ut saltem repeteretur; sic enim fortasse dici potest, quod dici non potest.
2. Hic si quaerat aliquis, quid me tandem in tuis tam valde litteris delectaverit; utrum eloquium? respondebo, "Non": et ille forsitan respondebit: "Ergo laudes tuae"; sed de his quoque respondebo, "Non": nec ideo, quia non sint ista in illa epistola; nam et eloquium ibi tantum est, ut et optimo te natum ingenio, et talibus disciplinis satis eruditum praeclarissime luceat, et prorsus plena est meis laudibus. "Ergone, ait quispiam, non te ista delectant?". Imo vero. Neque enim mihi, ut ait quidam, cornea fibra est 1, ut haec non sentiam, vel sine delectatione sentiam. Delectant et ista; sed ad illud quo me valde dixi esse delectatum, quid sunt ista? Nam eloquium tuum me delectat, quoniam graviter suave est, vel suaviter grave: meis autem laudibus, cum profecto nec omnibus delecter, nec ab omnibus, sed eis qualibus me dignum esse arbitratus es, et ab eis qualis es, id est qui propter Christum diligunt servos eius; etiam laudibus meis me delectatum in litteris tuis negare non possum.
3. Viderint graves et periti viri quid de illo Themistocle sentiant, si tamen hominis nomen verum recolo, qui cum in epulis, quod clari et eruditi Graeciae facere solebant, canere fidibus recusasset, et ob hoc indoctior haberetur, totumque illud iucunditatis genus aspernatus esset; dictum illi est: Quid ergo audire te delectat? Ad quod ille respondisse fertur: Laudes meas. Viderint ergo quo fine et qua intentione illud dixisse crediderint, vel ipse qua dixerit. Erat enim secundum hoc saeculum vir magnificus. Nam etiam cum ei dictum fuisset: Quid igitur nosti? Rempublicam, inquit, ex parva magnam facere 2. Ego autem quod ait Ennius: Omnes mortales sese laudari exoptant 3, partim puto approbandum, partim cavendum. Ut enim appetenda est veritas, quae procul dubio est, etiamsi non laudetur, sola laudabilis; sic etiam ea, quae facile subrepit, vanitas in hominum laude fugienda est: haec est autem, vel cum ipsa bona, quae laudatione digna sunt, non putantur habenda, nisi laudetur ab hominibus homo; vel ea quoque vult in se multum quisque laudari, quae aut exigua laude, aut etiam vituperatione digniora sunt. Unde Horatius Ennio vigilantior ait:
Laudis amore tumes? Sunt certa piacula, quae te
Ter pure lecto poterunt recreare libello 4.
4. Ita tumorem de amore laudis humanae, velut serpentis morsum medicinalibus verbis quasi excantandum putavit. Docuit itaque nos per Apostolum suum Magister bonus, neque propterea nos recte facere, ut laudemur ab hominibus, id est, finem recti nostri non in hominum laudibus ponere; et tamen propter ipsos homines quaerere laudes hominum 5. Etenim cum laudantur boni, non laudatis, sed laudantibus prodest. Nam illis, quantum ad ipsos attinet, quod boni sunt sufficit: sed eis, quibus expedit imitari bonos, gratulandum est, cum ab eis laudantur boni; quoniam sic indicant eos sibi placere, quos veraciter laudant. Dicit ergo Apostolus quodam loco: Si hominibus placerem, Christi servus non essem 6: et idem dicit alio loco: Placete omnibus per omnia, sicut et ego omnibus per omnia placeo; sed adiungens causam, non quaerens quod mihi utile est, sed quod multis, ut salvi fiant 7. Ecce quid quaerebat in laude hominum, ubi etiam dicebat: De caetero, fratres, quaecumque sunt vera, quaecumque pudica, quaecumque casta, quaecumque sancta, quaecumque carissima, quaecumque bonae famae, si qua virtus, si qua laus, haec cogitate: quae didicistis, et accepistis, et audistis et vidistis in me, haec agite; et Deus pacis erit vobiscum 8. Caetera igitur, quae supra commemoravi, virtutis nomine amplexus est, dicens, si qua virtus: illud autem quod subiecit, quaecumque bonae famae, alio uno verbo congruo prosecutus est dicendo, si qua laus. Quod itaque ait: Si hominibus placerem, Christi servus non essem, sic utique accipiendum tamquam dixerit: "Si bona quae facio, fine laudis humanae facerem, laudis amore tumescerem". Volebat ergo Apostolus placere omnibus, et eis placere gaudebat, non quorum laudibus tumescebat in seipso, sed quos laudatus aedificabat in Christo. Cur ergo me non delectet laudari abs te, cum et vir bonus sis ne me fallas, et ea laudes quae ames, et quae amare utile ac salubre est, etiamsi non sint in me? neque hoc tibi tantum, sed etiam mihi prodest. Si enim non sunt in me, salubriter erubesco, atque ut sint inardesco. Ac per quod agnosco mea in laude tua, gaudeo me habere, et abs te illa ac meipsum diligi propter illa: quae autem non agnosco, non solum ut ipse habeam, desidero consequi, verum etiam ne semper in mea laude fallantur, qui me sinceriter diligunt.
5. Ecce quam multa dixi, et quid sit illud quod me longe amplius eloquio tuo, longe amplius laudibus meis in tuis litteris delectavit, non adhuc dixi. Quid autem putas esse, o bone homo, nisi quod te talem virum, et non visum feci amicum; si tamen non visum dicere debeo, cuius non corpus, sed animam in ipsis tuis litteris vidi, ubi de te, non sicut antea fratribus meis, sed mihi credidi? Quis enim esses iam quidem acceperam, sed qualis erga me esses, nondum tenebam. Ex hac amicitia tua etiam laudes meas, quae me quo fine delectent satis dixi, multo uberius Ecclesiae Christi non dubito profuturas; quandoquidem etiam labores meos in defensione Evangelii adversus reliquias impiorum daemonicolarum sic habes, sic legis, sic amas, sic praedicas, ut in eis tanto fiam notior, quanto es ipse nobilior: eos enim latenter illustris illustras, clarusque declaras, et ubi prodesse posse perspicies, ignorari omnino non sines. Si unde id sciam quaeris: talis mihi apparuisti in litteris tuis. Hinc iam vide quantum me illae litterae delectare potuerint: si bene de me existimas, cogitas quantum me Christi lucra delectent. Iamvero quod te ipsum, qui, ut scribis: "a parentibus, ab avis, et postrema usque gentis prole Christi iura percipere potuisti" 9, tamen adversus gentiles ritus, ut numquam alias, eisdem laboribus meis adiutum esse significas; parumne cogito quantum boni aliis, et quam multis, quam claris, et quam facile, quamque salubriter per illos caeteris quibus talia conveniunt, possint scripta nostra te commendante atque disseminante conferre? aut hoc cogitans possumne parvorum vel mediocrium gaudiorum iucunditate perfundi?
6. Quia igitur non potui verbis explicare quantam delectationem de tuis litteris ceperim, unde me delectaverint, dixi: iam quod nequivi satis dicere, id est, quantum delectaverint, tibi coniciendum relinquo. Sume itaque, mi fili, sume, vir bone et non in superficie, sed in christiana caritate christiane; sume, inquam, libros, quos desiderasti, Confessionum mearum: ibi me inspice, ne me laudes ultra quam sum; ibi non aliis de me crede, sed mihi; ibi me attende, et vide quid fuerim in meipso, per meipsum; et si quid in me tibi placuerit, lauda ibi mecum, quem laudari volui de me; neque enim me. Quoniam ipse fecit nos, et non ipsi nos 10; nos autem perdideramus nos, sed qui fecit, refecit. Cum autem ibi me inveneris, ora pro me ne deficiam, sed perficiar; ora fili, ora. Sentio quid dicam, scio quid petam; non tibi videatur indignum, et quasi ultra merita tua: fraudabis me magno adiutorio, si non feceris. Non solum tu, sed etiam omnes qui ex ore tuo dilexerint, orate pro me: hoc eis me petivisse indica, et si multum nobis tribuitis, iussisse nos existimate quod petimus, et tamen date petentibus, vel obtemperate iubentibus. Orate pro nobis. Lege Litteras divinas, et invenies ipsos arietes nostros Apostolos petiisse hoc a filiis suis, sive praecepisse auditoribus suis. Ego certe quoniam hoc a me petiisti pro te, quantum faciam, videt qui exaudiat, qui videbat quia et ante faciebam: sed redde etiam in hac re dilectionis vicem. Praepositi vestri sumus; grex Dei estis 11: considerate et videte pericula nostra maiora esse quam vestra, et orate pro nobis. Hoc enim et nobis condecet et vobis, ut bonam rationem de vobis reddamus pastorum principi et omnium nostrum capiti 12, pariterque evadamus huius mundi periculosiores blanditias quam molestias, nisi cum pax eius ad hoc proficit, quod Apostolus orare nos monuit, ut quietam vitam et tranquillam agamus in omni pietate et caritate 13. Si enim desit pietas et caritas, quid est ab illis et a caeteris mundi malis tranquillitas et quies, nisi luxuriae perditionisque materies, sive invitamentum, sive adiumentum? Ut ergo habeamus quietam et tranquillam vitam in omni pietate et caritate, quod oro pro vobis, orate pro nobis, ubicumque estis, ubicumque sumus nusquam enim non est, cuius sumus.
7. Misi et alios libros quos non petisti, ne hoc tantummodo facerem quod petisti; de Fide rerum quae non videntur, de Patientia, de Continentia, de Providentia, et unum grandem de Fide et Spe et Caritate. Hos omnes si dum es intra Africam legeris, iudicium tuum mitte de illis; aut mitte nobis, aut quo nobis a domino sene Aurelio mittatur, ibi dimitte: quamquam et ubicumque fueris speramus inde litteras tuas, et hinc tu, dum possumus, nostras. Suscepi gratissime quae misisti; ubi et salutem meam quamvis corporalem, quoniam vis me utique sine impedimento malae valetudinis Deo vacare, et bibliothecam nostram, ut sint unde libri vel parentur vel reparentur, adiuvare dignatus es. Rependat tibi Dominus et hic et in futuro saeculo bona, quae talibus qualem te esse voluit, praeparavit 14. Pignus pacis apud te depositum, nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto.