EPISTOLA 229

Scripta forte a. 428.

A. Dario comiti, gratulans quod de eo bonos audiat nuncios (n. 1) et pacis conferendae causa missus sit, provocatque ad respondendum (n. 2).

DOMINO MERITO ILLUSTRI, ET MAGNIFICENTISSIMO ATQUE IN CHRISTO CARISSIMO FILIO DARIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Beati pacifici...

1. A sanctis fratribus et coepiscopis meis Urbano et Novato, qualis sis vir et quantus, accepi: quorum alteri apud Carthaginem in Hilarensi oppido, et modo in Siccensi; alteri autem apud Sitifim te nosse provenit. Per hos ergo factum est, ut nec ego te habere incognitum possem. Neque enim quia me infirmitas corporis, et geminum frigus, id est, hiemis et aetatis non sinit coram tecum colloqui, ideo non te vidi: nam et iste mihi praesens, quando ad me venire dignatus est, ille autem litteris, non faciem tuae carnis, sed cordis ostendit, ut tanto suavius, quanto interius te viderem. Hanc faciem tuam et in sancto Evangelio, et nos, et tu ipse, propitio Deo, tamquam in speculo laetissimus inspicis, ubi scriptum est a veritate dicente: Beati pacifici; quoniam filii Dei vocabuntur 1.

Praestat pacem pace quam bello parare.

2. Magni quidem sunt, et habent gloriam suam, non solum fortissimi, sed etiam, quod verioris genus est laudis, fidelissimi bellatores, quorum laboribus atque periculis, Dei protegentis atque opitulantis auxilio, hostis indomitus vincitur, et quies reipublicae pacatisque provinciis comparatur: sed maioris est gloriae, ipsa bella verbo occidere, quam homines ferro; et acquirere vel obtinere pacem pace, non bello. Nam et hi qui pugnant, si boni sunt, procul dubio pacem, sed tamen per sanguinem quaerunt; tu autem ne cuiusquam sanguis quaereretur, es missus: est itaque aliis illa necessitas, tibi ista felicitas. Proinde, domine merito illustris et magnificentissime, atque in Christo carissime fili, gaude isto tuo tam magno et vere bono, et fruere in Deo unde sumpsisti, ut talis esses, et talia gerenda susciperes. Confirmet Deus quod per te operatus est nobis 2. Accipe hanc salutationem nostram, et tuam dignare rependere. Sicut mihi scripsit frater Novatus, egit ut me excellentia et eruditio tua etiam in meis opusculis nosset. Si ergo legisti quae dedit, ego quoque innotui interioribus tuis sensibus. Non multum displicent, quantum existimo, si propensiore caritate, quam severitate legisti. Non est multum; sed multum gratum, si pro litteris nostris, et his et illis, unam nobis epistolam reddas. Saluto et pignus pacis, quod Domino Deo nostro adiuvante feliciter accepisti, ea dilectione qua debeo.