EPISTOLA 228

Scripta sub idem tempus.

A. Honorato docens quandonam episcopo sive clericis fugere liceat obsidione imminente aut in excidii discrimine (nn. 1-5; 10-14) dummodo animarum bono caveatur neve sacerdotes velut mercenarii deserant gregem lupo rapienti (nn. 6-9).

SANCTO FRATRI ET COEPISCOPO HONORATO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Quomodo sacerdotibus agendum periculo imminente.

1. Caritati tuae misso exemplo epistolae quam fratri Quodvultdeo nostro coepiscopo scripsi 1, putabam me hoc onere caruisse quod mihi imposuisti, quaerendo consilium quid in his periculis quae tempora nostra invenerunt, facere debeatis. Quamvis enim epistolam illam breviter scripserim, nihil me tamen praetermisisse arbitror, quod et respondenti dicere, et quaerenti audire sufficeret: quandoquidem dixi nec eos esse prohibendos qui ad loca, si possunt, munita migrare desiderant; et ministerii nostri vincula, quibus nos Christi caritas alligavit, ne deseramus Ecclesias quibus servire debemus, non esse rumpenda. Ista quippe verba sunt quae in illa epistola posui: "Restat ergo, inquam, ut nos quorum ministerium quantulaecumque plebi Dei ubi sumus manenti, ita necessarium est, ut sine hoc eam non oporteat remanere, dicamus Domino, Esto nobis in Deum protectorem, et in locum munitum 2".

Christi grex non deserendus pastoribus in persecutione.

2. Sed hoc consilium tibi propterea non sufficit, ut scribis, ne contra Domini praeceptum vel exemplum facere nitamur, ubi fugiendum esse de civitate in civitatem monet. Recolimus enim verba dicentis: Cum autem persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam 3; quis autem credat ita hoc Dominum fieri voluisse, ut necessario ministerio, sine quo vivere nequeunt, deserantur greges, quos suo sanguine comparavit? Numquid hoc fecit ipse, quando portantibus parentibus in Aegyptum parvulus fugit 4, qui nondum Ecclesias congregaverat, quas ab eo desertas fuisse dicamus? Numquid quando apostolus Paulus, ne illum comprehenderet inimicus, per fenestram in sporta submissus est, et effugit manus eius 5, deserta est quae ibi erat Ecclesia necessario ministerio, et non ab aliis fratribus ibidem constitutis quod oportebat impletum est? Eis quippe volentibus hoc Apostolus fecerat, ut seipsum servaret Ecclesiae, quem proprie persecutor ille quaerebat. Faciant ergo servi Christi, ministri verbi et Sacramenti eius, quod praecepit sive permisit. Fugiant omnino de civitate in civitatem, quando eorum quisquam specialiter a persecutoribus quaeritur, ut ab aliis qui non ita requiruntur, non deseratur Ecclesia, sed praebeant cibaria conservis suis, quos aliter vivere non posse noverunt. Cum autem omnium, id est episcoporum, clericorum et laicorum est commune periculum, hi qui aliis indigent, non deserantur ab his quibus indigent. Aut igitur ad loca munita omnes transeant; aut qui habent remanendi necessitatem, non relinquantur ab eis per quos illorum est ecclesiastica supplenda necessitas, ut aut pariter vivant, aut pariter sufferant quod eos paterfamilias volet perpeti.

In periculis amor in fratres probatur.

3. Quod si contigerit ut sive alii minus, alii maius, sive omnes aequaliter patiantur, qui eorum sint qui pro aliis patiuntur, apparet; illi scilicet qui cum se possent talibus malis eripere fugiendo, ne aliorum necessitatem desererent, manere maluerunt. Hinc maxime probatur illa caritas quam Ioannes apostolus commendat, dicens: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas pro fratribus ponere 6. Nam qui fugiunt, vel suis devincti necessitatibus fugere non possunt; si comprehensi patiuntur, pro seipsis, non pro fratribus, utique patiuntur: qui vero propterea patiuntur, quia fratres, qui eis ad christianam salutem indigebant, deserere noluerunt, sine dubio suas animas pro fratribus ponunt.

Episcopi adsint gregi in persecutione.

4. Unde illud quod episcopum quemdam dixisse audivimus: "Si Dominus nobis imperavit fugam in eis persecutionibus, ubi potest fructus esse martyrii; quanto magis debemus fugere steriles passiones, quando est barbaricus et hostilis incursus?" verum est quidem et acceptabile, sed his quos ecclesiastici officii non tenent vincula. Nam qui clades hostiles ideo non fugit, cum possit effugere, ne deserat ministerium Christi, sine quo non possunt homines vel fieri vel vivere christiani, maiorem caritatis invenit fructum, quam qui non propter fratres, sed propter seipsum fugiens, atque comprehensus non negat Christum, suscipitque martyrium.

Grege fugiente non est cur maneat pastor.

5. Quid est ergo quod in epistola tua priore posuisti? dicis enim: "Si in Ecclesiis persistendum est, quid simus nobis vel populo profuturi non video, nisi ut ante oculos nostros viri cadant, feminae constuprentur, incendantur ecclesiae, nos ipsi in tormentis deficiamus, cum de nobis quaeritur quod non habemus". Potens est quidem Deus audire preces familiae suae, et haec, quae formidantur, avertere; nec ideo tamen propter ista, quae incerta sunt, debet nostri officii esse certa desertio, sine quo est plebi certa pernicies, non in rebus vitae huius, sed alterius incomparabiliter diligentius sollicitiusque curandae. Nam si certa essent ista mala, quae timentur ne in locis in quibus sumus, forte contingant, prius inde fugerent omnes propter quos ibi manendum est, et nos a manendi necessitate liberos redderent: non enim quisquam est qui dicat ministros manere oportere, ubi iam non fuerint quibus necesse sit ministrare. Ita quidam sancti episcopi de Hispania profugerunt, prius plebibus partim fuga lapsis, partim peremptis, partim obsidione consumptis, partim captivitate dispersis: sed multo plures, illic manentibus propter quos manerent, sub eorumdem periculorum densitate manserunt. Et si aliqui deseruerunt plebes suas, hoc est quod dicimus fieri non debere: neque enim tales docti auctoritate divina, sed humano vel errore decepti, vel timore sunt victi.

Clarum Athanasii episcopi exemplum.

6. Cur enim sibi putant indifferenter obtemperandum esse praecepto, ubi legunt de civitate in civitatem esse fugiendum 7; et mercenarium non exhorrent, qui videt lupum venientem et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus 8? Cur non istas duas dominicas verasque sententias, unam scilicet ubi fuga sinitur aut iubetur, alteram ubi arguitur atque culpatur, sic intellegere student, ut inter se reperiantur non esse contrariae, sicut non sunt? Et hoc quomodo reperitur, nisi attendatur quod iam superius disputavi, tunc de locis in quibus sumus, premente persecutione fugiendum esse Christi ministris, quando ibi aut plebs Christi non fuerit cui ministretur; aut etiam fuerit, et potest impleri per alios necessarium ministerium, quibus eadem non est causa fugiendi: sicut in sporta submissus, quod supra memoravi, fugit Apostolus, cum a persecutore proprie ipse quaereretur, aliis utique necessitatem similem non habentibus, a quibus illic ministerium absit ut desereretur Ecclesiae; sicut fugit sanctus Athanasius Alexandrinus episcopus, cum eum specialiter apprehendere Constantius cuperet imperator, nequaquam a caeteris ministris deserta plebe catholica quae in Alexandria commanebat. Cum autem plebs manet, et ministri fugiunt, ministeriumque subtrahitur; quid erit nisi mercenariorum illa fuga damnabilis, quibus non est cura de ovibus? Veniet enim lupus; non homo, sed diabolus, qui plerumque fideles apostatas esse persuasit, quibus quotidianum ministerium dominici corporis defuit; et peribit infirmus in tua non scientia, sed ignorantia frater, propter quem Christus mortuus est 9.

Magis spiritalia quam corporalia damna timenda.

7. Quod autem ad eos attinet, qui in hac re non falluntur errore, sed formidine superantur; quare non potius contra suum timorem Domino miserante atque adiuvante fortiter dimicant, ne mala sine comparatione graviora, quae multo amplius sunt tremenda, contingant? Fit hoc ubi Dei caritas flagrat, non mundi cupiditas fumat. Caritas enim dicit: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror 10? Sed caritas ex Deo est. Oremus ergo ut ab illo detur, a quo iubetur: et per hanc magis timeamus ne oves Christi spiritalis nequitiae gladio in corde, quam ne ferro in corpore trucidentur, ubi quandocumque, quocumque mortis genere, morituri sunt. Magis timeamus ne sensu interiori corrupto, pereat castitas fidei, quam ne feminae violenter constuprentur in carne: quia violentia non violatur pudicitia, si mente servatur; quoniam nec in carne violatur, quando voluntas patientis sua turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur. Magis timeamus ne lapides vivi 11 exstinguantur deserentibus nobis, quam ne lapides et ligna terrenorum aedificiorum incendantur praesentibus nobis. Magis timeamus ne membra corporis Christi 12 destituta spiritali victu necentur, quam ne membra corporis nostri oppressa hostili impetu torqueantur. Non quia ista non sunt vitanda cum possunt; sed quia potius ferenda sunt, quando vitari sine impietate non possunt: nisi forte quisquam contenderit non esse ministrum impium, qui tunc subtrahit ministerium pietati necessarium, quando magis est necessarium.

Quantum animarum exitium ex Dei ministris fugientibus.

8. An non cogitamus, cum ad istorum periculorum pervenitur extrema, nec est potestas ulla fugiendi, quantus in Ecclesia fieri soleat ab utroque sexu, atque ab omni aetate concursus; aliis Baptismum flagitantibus, aliis reconciliationem, aliis etiam poenitentiae ipsius actionem, omnibus consolationem et sacramentorum confectionem et erogationem? Ubi si ministri desint, quantum exitium sequitur eos, qui de isto saeculo vel non regenerati exeunt vel ligati! quantus est etiam luctus fidelium suorum, qui eos secum in vitae aeternae requie non habebunt! quantus denique gemitus omnium, et quorumdam quanta blasphemia de absentia ministeriorum et ministrorum! Vide quid faciat malorum temporalium timor, et quanta in eo sit acquisitio malorum aeternorum. Si autem ministri adsint, pro viribus quas eis Dominus subministrat, omnibus subvenitur: alii baptizantur, alii reconciliantur, nulli Dominici corporis communione fraudantur, omnes consolantur, aedificantur, exhortantur, ut Deum rogent, qui potens est omnia quae timentur, avertere; parati ad utrumque, ut si non potest ab eis calix iste transire, fiat voluntas eius 13 qui mali aliquid non potest velle.

Scripturae testimonia.

9. Certe iam vides quod te scripseras non videre, quantum boni consequantur populi Christiani, si in praesentibus malis non eis desit praesentia ministrorum Christi: quorum vides etiam quantum obsit absentia, dum sua quaerunt non quae Iesu Christi 14; nec habent illam de qua dictum est: Non quaerit quae sua sunt 15; nec imitantur eum qui dixit: Non quaerens quod mihi utile, sed quod multis, ut salvi fiant 16. Qui etiam persecutoris principis illius insidias non fugisset, nisi se aliis quibus necessarius erat, servare voluisset 17: propter quod ait: Compellor autem ex duobus: concupiscentiam habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis optimum; manere autem in carne, necessarium propter vos 18.

Quomodo sacerdotibus fugere liceat.

10. Hic forte quis dicat ideo debere Dei ministros fugere talibus imminentibus malis, ut se pro utilitate Ecclesiae temporibus tranquillioribus servent. Recte hoc fit a quibusdam, quando non desunt alii per quos suppleatur ecclesiasticum ministerium, ne ab omnibus deseratur; quod fecisse Athanasium supra diximus: nam quantum necessarium fuerit Ecclesiae, quantumque profuerit, quod vir ille mansit in carne, catholica fides novit, quae adversus Arianos haereticos ore illius et amore defensa est. Sed quando est commune periculum, magisque timendum est ne quisquam id facere credatur, non consulendi voluntate, sed timore moriendi, magisque fugiendi obsit exemplo, quam vivendi prosit officio, nulla ratione faciendum est. Denique sanctus David, ne se committeret periculis praeliorum, et fortassis exstingueretur, sicut ibi dictum est, lucerna Israel 19, a suis hoc petentibus sumpsit, non ipse praesumpsit; alioquin multos imitatores fecisset ignaviae, qui eum crederent hoc fecisse non consideratione utilitatis aliorum, sed suae perturbatione formidinis.

Quid agendum in communi omnium periculo.

11. Occurrit autem alia quaestio quam contemnere non debemus. Si enim haec utilitas neglegenda non est, ut aliqui ministri propterea fugiant imminente aliqua vastitate, ut serventur qui ministrent eis quos post illam cladem residuos potuerint invenire; quid fiet ubi omnes videntur interituri, nisi aliqui fugiant? quid si enim hactenus saeviat illa pernicies, ut solos ministros Ecclesiae persequatur? Quid dicemus? an relinquenda est a ministris fugientibus Ecclesia, ne a morientibus miserabilius relinquatur? Sed si laici non quaeruntur ad mortem, possunt occultare quoquo modo episcopos et clericos suos, sicut ille adiuverit in cuius potestate sunt omnia, qui potest et non fugientem per mirabilem conservare potentiam. Sed ideo quaerimus quid nos facere debeamus, ne in omnibus exspectando divina miracula tentare Dominum iudicemur. Non quidem talis est ista tempestas, quando laicorum et clericorum est commune periculum, sicut in navi una commune periculum est mercatorum atque nautarum. Verum absit ut tanti pendenda sit haec navis nostra, ut debeant eam nautae, et maxime gubernator, periclitantem deserere, etiamsi in scapham transiliendo vel etiam natando possint effugere. Quibus enim metuimus ne nostra desertione pereant, non temporalem mortem, quae quandoque ventura est, sed aeternam, quae potest, si non caveatur, venire, et potest, si caveatur, etiam non venire, metuimus. In communi autem periculo vitae huius cur existimamus, ubicumque fuerit hostilis incursus, omnes clericos et non etiam omnes laicos esse morituros, ut simul finiant hanc vitam, cui sunt clerici necessarii? aut cur non speremus sicut laicos aliquos, sic etiam clericos remansuros, a quibus eis necessarium ministerium valeat exhiberi?

In communi omnium periculo sors adhiberi potest.

12. Quamquam, o si inter Dei ministros inde sit disceptatio, qui eorum maneant, ne fuga omnium, et qui eorum fugiant, ne morte omnium deseratur Ecclesia! Tale quippe certamen erit inter eos, ubi utrique ferveant caritate, et utrique placeant caritati. Quae disceptatio si aliter non potuerit terminari, quantum mihi videtur, qui maneant et qui fugiant, sorte legendi sunt. Qui enim dixerint se potius fugere debere, aut timidi videbuntur, quia imminens malum sustinere noluerunt; aut arrogantes, quia se magis qui servandi essent, necessarios Ecclesiae iudicarunt. Deinde, fortassis ii qui meliores sunt, eligent pro fratribus animas ponere 20; et hi servabuntur fugiendo, quorum est minus utilis vita, quia minor consulendi et gubernandi peritia: qui tamen si pie sapiunt, contradicent eis quos vident et vivere potius oportere, et magis mori malle quam fugere. Ideo, sicut scriptum est: Contradictiones sedat sortitio, et inter potentes definit 21: melius enim Deus in huiuscemodi ambagibus, quam homines, iudicat; sive dignetur ad passionis fructum vocare meliores et parcere infirmis, sive istos facere ad mala perferenda fortiores, et huic vitae subtrahere, quorum non potest Dei Ecclesiae tantum quantum illorum vita prodesse. Res quidem fiet minus usitata, si fiat ista sortitio: sed si facta fuerit, quis eam reprehendere audebit? Quis non eam, nisi imperitus, aut invidus, congrua praedicatione laudabit? Quod si non placet facere, cuius facti non occurrit exemplum, nullius fuga faciat ut Ecclesiae ministerium, maxime in tantis periculis necessarium ac debitum, desit. Nemo excipiat personam suam, ut si aliqua gratia videtur excellere, ideo se dicat vita, et ob hoc fuga, esse digniorem. Quisquis enim hoc putat, nimium sibi placet: quisquis autem etiam hoc dicit, omnibus displicet.

Fideles admonendi cur sacerdotes maneant.

13. Sunt sane qui arbitrantur episcopos et clericos non fugientes in talibus periculis, sed manentes, facere ut plebes decipiantur, cum ideo non fugiunt, quia manere suos praepositos cernunt. Sed facile est hanc responsionem vel invidiam declinare, alloquendo easdem plebes, atque dicendo: "Non vos decipiat, quod de loco isto non fugimus: non enim propter nos, sed propter vos potius hic manemus, ne vobis non ministremus quidquid saluti vestrae, quae in Christo est, novimus necessarium. Si ergo fugere volueritis, et nos ab istis, quibus tenemur, vinculis solvistis". Quod tunc puto esse dicendum, quando vere videtur utile esse ad loca tutiora migrare. Quo audito, si vel omnes vel aliqui dixerint: "In illius potestate sumus, cuius iram nullus, quocumque vadit, evadit; cuius misericordiam, ubicumque sit, potest invenire qui nusquam vult ire, sive certis necessitatibus impeditus, sive laborare nolens ad incerta suffugia, et non ad finienda, sed ad mutanda pericula": procul dubio isti deserendi non sunt ministerio christiano. Si autem, hoc audito, abire maluerint, nec illis manendum est, qui propter illos manebant; quia ibi iam non sunt propter quos manere adhuc debeant.

In rerum angustiis melius esse Deum precari.

14. Quicumque igitur isto modo fugit, ut Ecclesiae necessarium ministerium illo fugiente non desit, facit quod Dominus praecepit, sive permisit. Qui autem sic fugit, ut gregi Christi ea quibus spiritaliter vivit, alimenta subtrahantur, mercenarius ille est, qui videt lupum venientem, et fugit, quoniam non est ei cura de ovibus 22. Haec tibi, quia me consuluisti, frater dilectissime, qua existimavi veritate et certa caritate rescripsi; sed ne meliorem, si inveneris, sequaris sententiam, non praescripsi. Melius tamen quod in his periculis faciamus, invenire non possumus, quam orationes ad Dominum Deum nostrum, ut misereatur nostri. Quod ipsum, ut scilicet Dei Ecclesias non desererent, Dei dono nonnulli prudentes et sancti viri et velle et facere meruerunt, et inter dentes obtrectantium a sui propositi intentione minime defecerunt.