EPISTOLA 227

Scripta a. 428/429.

A. Alypio de Gabiniano recens baptizato ac de Dioscoro archiatro miris factis ad Christum converso.

AUGUSTINUS, ALYPIO

Votum implendum. Symbolum tenendum.

1. Frater Paulus hic est incolumis, apportat negotiorum suorum secundas curas; praestabit Dominus ut etiam ipsae ultimae sint. Multum vos salutat, et narrat gaudia de Gabiniano, quod ab illa sua causa misericordia Dei liberatus, non solum christianus, sed etiam fidelis sit valde bonus, per Pascha proxime baptizatus, in corde atque in ore habens gratiam quam percepit 1. Quantum eum desiderem, quando explicabo? sed nosti ut eum diligam. Archiater etiam Dioscorus christianus fidelis est, simul gratiam consecutus; audi etiam quemadmodum: neque enim cervicula illa vel lingua, nisi aliquo prodigio domaretur. Filia eius in qua unica acquiescebat, aegrotabat, et usque ad totam desperationem salutis temporalis, eodem ipso patre renuntiante, pervenit. Dicitur ergo; et constat, cum mihi hoc et ante fratris Pauli reditum, comes Peregrinus, vir laudabilis et bene christianus, qui cum eis eodem tempore baptizatus est, indicarit: dicitur ergo ille senex tandem conversus ad implorandam Christi misericordiam, voto se obligasse, christianum fore, si illam salvam videret. Factum est. At ille quod voverat dissimulabat exsolvere: sed adhuc manus excelsa 2. Nam repentina caecitate suffunditur: statimque venit in mentem unde illud esset; exclamavit confitens, atque iterum vovit, se recepto lumine impleturum esse quod voverat. Recepit, implevit: et adhuc manus excelsa. Symbolum non tenuerat, aut fortasse tenere recusaverat, et se non potuisse excusaverat: Deus viderat. Iam tum post festa omnia receptionis suae in paralysim solvitur multis ac pene omnibus membris, et etiam lingua. Tunc somnio admonitus confitetur per scripturam ob hoc sibi dictum esse accidisse, quod symbolum non reddiderit. Post illam confessionem redduntur officia omnium membrorum, nisi linguae solius; se tamen didicisse symbolum, ideoque memoria iam tenere nihilominus in eadem tentatione litteris fassus est: sicque omnis est ab eo deleta nugacitas, quae, ut scis, multum decolorabat naturalem quamdam eius benignitatem, eumque insultantem Christianis faciebat valde sacrilegum. Quid dicam, nisi, Domino hymnum canamus 3, et superexaltemus eum in saecula, 4 Amen?