EPISTOLA 224

Scripta post superiorem.

A. Quodvultdeo, spondens se catalogum scripturum si per alias occupationes liceat, cum occupatissimus sit in confutandis posterioribus Iuliani libris atque in Retractationibus conscribendis (nn. 1-2), iterum latorem commendans (n. 3).

DOMINO SINCERITER DILECTISSIMO, FRATRI ET CONDIACONO QUODVULTDEO, AUGUSTINUS EPISCOPUS.

A. gravibus curis impeditus.

1. Cum mihi haec scribendi offerretur occasio per Fussalensem presbyterum, quem commendo caritati tuae, recensui epistolam tuam, in qua petis ut de haeresibus quae oriri potuerunt ex quo Domini in carne nuntiari coepit adventus, aliquid scriberem. Hoc autem feci, ut viderem utrum iam deberem opus ipsum aggredi, et inde tibi aliquid mittere; ubi considerares tanto esse difficilius, quanto vis effici brevius. Sed ne hoc quidem potui, talibus curis supervenientibus impeditus, a quibus omnino dissimulare non possem: nam me et ab eo quod habebam in manibus, averterunt.

A. urgetur ut respondeat Iuliano dum suos retractat libros.

2. Hoc autem est, ubi respondeo libris Iuliani, quos octo edidit post illos quatuor quibus ante respondi. Hos enim cum Romae accepisset frater Alypius, nondum omnes descripserat, cum oblatam occasionem noluit praeterire, per quam mihi quinque transmisit; promittens alios tres cito se esse missurum, et multum instans ne respondere differrem. Cuius instantia coactus sum remissius agere quod agebam; ut operi utrique non deessem, uni diebus, alteri noctibus, quando mihi ab aliis occupationibus hinc atque hinc venire non desistentibus parceretur. Agebam vero rem plurimum necessariam: nam retractabam opuscula mea; et si quid in eis me offenderet, vel alios offendere posset, partim reprehendendo, partim defendendo quod legi deberet et posset, operabar. Et duo volumina iam absolveram, retractatis omnibus libris meis, quorum numerum nesciebam: eosque ducentos triginta duos esse cognovi. Restabant epistolae, deinde tractatus populares, quos Graeci homilias vocant. Et plurimas iam epistolarum legeram, sed adhuc nihil inde dictaveram, cum me etiam isti Iuliani libri occupare coeperunt, quorum nunc quarto respondere coepi. Quando ergo id explicavero, quintoque respondero, si tres non supervenerint, dispono (si Deus voluerit) et quod poscis incipere, simul agens utrumque, et hoc scilicet, et illud de retractatione opusculorum meorum, nocturnis et diurnis temporibus in singula distributis.

A. perlatorem commendat.

3. Hoc ideo insinuavi Sanctitati tuae, ut quantum tibi desiderium est sumendi quod poscis, tanto flagrantius a Domino mihi poscas adiutorium, quo serviam laudabili studio tuo, atque utilitati eorum quibus id existimas profuturum, domine sinceriter dilectissime frater. Commendo iterum perlatorem, et negotium propter quod eo perrexit; si cognoveris apud quem agendum sit, peto ne pigeat adiuvare. Non enim possumus necessitates hominum eiusmodi deserere, qui nostri non coloni, sed quod maius est, fratres sunt, et in caritate Christi ad curam pertinent nostram. Deo vivas.