Scripta forte a. 428.
Quodvultdeus A. rursus efflagitans opusculum de haeresibus (nn. 1 et 3) quod quidem longe aliud sit ac illa Philastri et Epiphani (n. 2).
DOMINO MERITO VENERABILI, AC VERE BEATISSIMO SANCTO PATRI AUGUSTINO QUODVULTDEUS DIACONUS
1. Unum quidem Reverentiae tuae commonitorium, quod per ecclesiasticum dignatus es destinare, suscepi. Nam quod prius directum esse Beatitudo tua significavit, per virum honorabilem Philocalum, necdum ad me pervenit. Verum quamvis conscius propriorum semper fuerim peccatorum, nunc tamen evidenter agnovi adipiscendo illi quod exoravi muneri, meam toti Ecclesiae impedimento esse personam. Sed omnino confido quoniam qui per Unici sui gratiam, humani generis dignatus est delere facinora, nec mea in perniciem cunctorum praevalere permittet, potiusque ubi abundavit peccatum, gratiam faciet redundare 1, domine merito venerabilis, ac vere beatissime sancte pater. Difficultatem operis quod instruendis imperitissimis nobis per tuam beneficentiam praestari suppliciter exoravi, nec ipse ignorans ante praedixi; sed de divini fontis ubertate quam tibi Dominus tribuit, veraci corde praesumpsi.
2. Nam etsi Philastrius et Epiphanius venerandi episcopi tale aliquid scripsisse memorantur, quod procul dubio me inter caetera, imo sicut omnia, latet; non tamen arbitror eos hanc curam diligentiamque adhibuisse, ut singulis quibusque opinionibus contrarias etiam opiniones adiungerent, ritusque subiicerent; tum denique opus illud utriusque qualecumque sit, non habet fortassis eam quam desidero brevitatem. Frustra etiam homini qui latina non didicit, graeca facundia delegatur; quia non ego tantummodo consilium, sed et auxilium postulavi. Quid autem Venerationem tuam de interpretum non solum difficultate, sed etiam obscuritate admoneam, cum ipse hoc magis, ac plene diiudices? Accedit ad causam, quod nonnullae etiam post illorum obitum haereses emersisse doceantur, quarum nullam illi fecerint mentionem.
3. Quamobrem ad peculiare patrocinium pietatis tuae confugio, et voce mea, sed universali desiderio, paratum ad misericordiam sacrosanctum pietatis pectus appello; sequestratis saporibus peregrinis, considerato textu prioris epistolae, panem Afrum, quem nostra provincia solet habere praecipuum, coelesti etiam manna conditum, sero pulsanti 2, et famem patienti non deneges. Profecto enim nec ego pulsare cessabo, donec ipse concedas; ut quod non impetrat privilegium, quod nullum est meritorum, saltem indefessa importunitas mereatur.