Scripta sub idem tempus.
Quodvultdeus ab A. flagitat ut catalogum omnium haeresum scribat, quae adversus christianam fidem pullularunt, earum errores ritusque paucis complectens (nn. 1-2), opiniones contrarias perstricte declarans ut indoctis opituletur (nn. 3-4).
DOMINO MERITO VENERABILI, ET VERE BEATISSIMO PATRI AUGUSTINO EPISCOPO, QUODVULTDEUS DIACONUS.
1. Diu trepidus fui, et ausus hos meos aliquoties distuli: sed me principaliter, ut dici assolet, animavit Beatitudinis tuae benevolentia omnibus comprobata: quam dum considero, magis timui ne non petendo superbus, non quaerendo desidiosus, non pulsando piger a Domino iudicarer. Sufficere autem mihi crederem huiusmodi tantummodo voluntatem, si fructum adipisci non possem: cum autem pro certo noverim, ostium divini sermonis 1, quod Venerationi tuae coelestis gratia patefecit, paratam esse mentem tuam sanctam, quam possidet Christus, non solum cunctis volentibus pandere, verum etiam nolentibus, ut introire non pigeat, persuadere; occupationi Reverentiae tuae multiloquio superfluo moram non faciam, sed desiderium obsecrationis meae breviter indicabo.
2. Nonnullos in clero huiusce etiam amplissimae civitatis esse imperitos, ex meipso conicio, et quantum universo illi ordini profuturum sit quod expeto, considerationi Sanctitatis tuae discutiendum offero. Privilegium namque cunctorum qui hoc de spiritalibus tuis laboribus promerentur, etiam me indignum consecuturum esse praesumo, domine merito venerabilis, et vere beatissime pater. Precor igitur Pietatem tuam, ut ex quo Christiana religio haereditatis promissae nomen accepit, quae haereses fuerint, sint; quos errores intulerint, inferant; quid adversus catholicam Ecclesiam senserint, sentiant, de fide, de Trinitate, de Baptismo, de Poenitentia, de homine Christo, de Deo Christo, de resurrectione, de Novo et Vetere Testamento; et omnia omnino, quibus a veritate dissentiunt: quae etiam Baptismum habeant, quaeve non habeant; et post quas baptizet, nec tamen rebaptizet Ecclesia; qualiter suscipiat venientes, et quid singulis lege, auctoritate, atque ratione respondeat, digneris exponere.
3. Nec me tantae Beatitudo tua credat ineptiae, ut non inspiciam quantis et quam ingentibus voluminibus opus sit, ut possint ista dissolvi. Verum hoc ego fieri non expeto; id enim multipliciter factum esse non dubito: sed breviter, perstricte atque summatim, et opiniones rogo cuiuslibet haeresis exponi, et quid contra teneat Ecclesia catholica, quantum instructioni satis est, subdi: ut velut quodam ex omnibus concepto commonitorio, si quis aliquam obiectionem aut convictionem uberius, plenius ac planius nosse voluerit, ad opulenta et magnifica volumina transmittatur, quibus a diversis, et praecipue a Veneratione tua in hoc ipsum constat elaboratum. Sufficiet autem admonitio talis, ut puto, doctis et imperitis, otiosis et occupatis, et ad cuiuslibet gradus ministerium Ecclesiae undecumque promotis; dum et ille qui multa legit, eadem breviter recordatur, et compendio ignarus instruitur, ut noverit quid teneat, quid evitet quid aversetur ne faciat, quid ut faciat assequatur. Fortassis autem, si tamen quod arbitror verum est, etiam adversus calumniantium malignas mentes et dolosa labia 2 opus hoc parvum inter caetera magnifica testimonio coronae tuae non deerit: ut quibus patet campus calumniandi profusior, validis et ex omni parte conclusis fidei limitibus coarctati, omnibusque veritatis telorum generibus circumacti, etiam uno multiformi iaculo repente prostrati, morticinos spiritus non audeant anhelare.
4. Video quam onerosus exsistam, meliora cogitanti, et disponenti maiora sancto seni, et querelas corporis sustinenti. Sed per Christum Dominum rogo, qui te participem sapientiae suae sine invidia esse concessit, ut hanc gratiam dones indoctis Ecclesiae, qui te agnoscis sapientibus atque insipientibus debitorem 3, merito ac iure dicturus: Videte quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem 4. Potui adhuc offerre supplices et multiplices preces, et mecum imperitorum classes adsciscere; sed malui iam audire dictantem, quam adhuc occupare legentem.