Scripta exeunte a. 427.
A. Bonifacio, Africae comiti, sollicite hortans ut aeterna bona amplectatur (nn. 1-2) quandoquidem votum ingrediendi monasticam vitam conceperat, sed postea ex ipsius consilio comitis potestatem suscepit at praeter ipsius consilium uxorem duxit in multa se vitia involvens (nn. 3-4); obsecrat autem amicum ut a saeculi amore et ulciscendi cupiditate abstrahatur (nn. 5-10) pacem ipsis bellis quaerendo et ad propositum continentiae redeat si per uxorem liceat (nn. 11-12).
DOMINO FILIO IN PRAESENTEM ET IN AETERNAM SALUTEM DEI MISERICORDIA PROTEGENDO ET REGENDO BONIFACIO, AUGUSTINUS.
1. Fideliorem hominem, et qui faciliores haberet accessus ad aures tuas ferens litteras meas, numquam potui reperire, quam nunc obtulit Dominus servum et ministrum Christi, diaconum Paulum, ambobus nobis carissimum, ut aliquid tibi loquerer, non pro potentia tua, et honore quem geris in isto saeculo maligno; nec pro incolumitate carnis tuae corruptibilis atque mortalis 1, quia et ipsa transitoria est, et quamdiu sit, semper incertum est; sed pro illa salute quam nobis promisit Christus: qui propterea hic exhonoratus atque crucifixus est, ut doceret nos bona huius saeculi magis contemnere quam diligere, et hoc amare et sperare ab illo, quod in sua resurrectione monstravit. Resurrexit enim a mortuis, nec iam moritur, et mors ei ultra non dominabitur 2.
2. Scio non deesse homines qui te secundum vitam mundi huius diligunt, et secundum ipsam tibi dant consilia, aliquando utilia, aliquando inutilia; quia homines sunt, et sicut possunt ad praesens sapiunt, nescientes quid contingat sequenti die. Secundum autem Deum ne pereat anima tua, non facile tibi quisquam consulit; non quia desunt qui hoc faciant, sed quia difficile est invenire quando tecum ista possunt loqui. Nam et ego semper desideravi, et numquam inveni locum vel tempus, ut agerem tecum quod me agere oportebat cum homine quem multum diligo in Christo. Scis autem qualem me apud Hipponem videris, quando ad me venire dignatus es, quia vix loquebar, imbecillitate corporis fatigatus. Nunc ergo, fili, audi me, saltem per litteras tibi sermocinantem, quas in periculis tuis numquam tibi mittere potui, periculum cogitans perlatoris, et cavens ne ad eos ad quos nollem, mea epistola perveniret. Unde peto ut ignoscas, si me putas plus timuisse quam debui: tamen dixi quod timui.
3. Audi ergo me, imo Dominum Deum nostrum per ministerium infirmitatis meae. Recole qualis fueris, adhuc in corpore constituta religiosae memoriae priore coniuge tua, et recenti eius obitu quomodo tibi vanitas saeculi huius horruerit, et quomodo concupieris servitutem Dei. Nos novimus, nos testes sumus quid nobiscum apud Tubunas de animo et voluntate tua fueris collocutus. Soli tecum eramus, ego et frater Alypius. Non enim existimo tantum valuisse terrenas curas quibus impletus es, ut hoc de memoria tua penitus delere potuerint. Nempe omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in otium sanctum conferre, atque in ea vita vivere in qua servi Dei monachi vivunt. Ut autem non faceres, quid te revocavit, nisi quia considerasti, ostendentibus nobis, quantum prodesset Christi Ecclesiis quod agebas, si ea sola intentione ageres, ut defensae ab infestationibus barbarorum quietam et tranquillam vitam agerent, sicut dicit Apostolus: In omni pietate et castitate 3; tu autem ex hoc mundo nihil quaereres, nisi ea quae necessaria essent huic vitae sustentandae tuae ac tuorum, accinctus balteo castissimae continentiae, et inter arma corporalia spiritalibus armis tutius fortiusque munitus?
4. Cum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti, uxoremque duxisti: sed navigasse obedientiae fuit, quam secundum Apostolum debebas sublimioribus potestatibus 4; uxorem autem non duxisses, nisi susceptam deserens continentiam concupiscentia victus esses. Quod ego cum comperissem, fateor, miratus obstupui: dolorem autem meum ex aliqua parte consolabatur, quod audivi te illam ducere noluisse, nisi prius catholica fuisset facta; et tamen haeresis eorum qui verum Filium Dei negant, tantum praevaluit in domo tua, ut ab ipsis filia tua baptizaretur. Iamvero, si ad nos non falsa perlata sunt, quae utinam falsa sint, quod ab ipsis haereticis etiam ancillae Deo dicatae rebaptizatae sint, quantis tantum malum plangendum est fontibus lacrymarum? Ipsam quoque uxorem non tibi suffecisse, sed concubinarum nescio quarum commixtione pollutum loquuntur homines, et forsitan mentiuntur.
5. Ista quae omnibus patent tot et tanta mala, quae a te, posteaquam coniugatus es, consecuta sunt, quid ego dicam? Christianus es, cor habes, Deum times: tu ipse considera quae nolo dicere, et invenies de quantis malis debeas agere poenitentiam, propter quam tibi credo Dominum parcere, et a periculis omnibus liberare, ut agas eam sicut agenda est; sed si illud audias quod scriptum est: Ne tardes converti ad Dominum, neque differas de die in diem 5. Iustam quidem dicis habere te causam, cuius iudex ego non sum, quoniam partes ambas audire non possum: sed qualiscumque sit tua causa, de qua modo quaerere vel disputare non opus est; numquid coram Deo potes negare quod in istam necessitatem non pervenisses, nisi bona saeculi huius dilexisses, quae tamquam servus Dei, quem te ante noveramus, contemnere omnino et pro nihilo habere debuisti; et oblata quidem sumere, ut eis utereris ad pietatem, non autem negata vel delegata sic quaerere, ut propter illa in istam necessitatem perducereris: ubi cum amantur vana, perpetrantur mala, pauca quidem a te, sed multa propter te; et cum timentur quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent, committuntur ea quae vere in aeternum noceant?
6. De quibus ut unum aliquid dicam, quis non videat quod multi homines tibi cohaereant ad tuendam tuam potentiam vel salutem, qui, etiamsi tibi omnes fideles sint, nec ab aliquo eorum ullae timeantur insidiae, nempe tamen ad ea bona quae ipsi quoque non secundum Deum, sed secundum saeculum diligunt, per te cupiunt pervenire; ac per hoc qui refrenare et compescere debuisti cupiditates tuas, explere cogeris alienas? Quod ut fiat, necesse est multa quae Deo displicent, fiant: nec sic tamen explentur tales cupiditates; nam facilius resecantur in eis qui Deum diligunt, quam in eis qui mundum diligunt, aliquando satiantur. Propter quod dicit divina Scriptura: Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, dilectio Patris non est in eo: quia omne quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit et concupiscentia eius: qui autem facit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum 6. Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas; quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam, qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae Deus prohibet, et facientibus comminatur? Propter quod vides tam multa contrita, ut iam vile aliquid quod rapiatur, vix inveniatur.
7. Quid autem dicam de vastatione Africae, quam faciunt Afri barbari, resistente nullo, dum tu talibus tuis necessitatibus occuparis, nec aliquid ordinas unde ista calamitas avertatur? Quis autem crederet, quis timeret, Bonifacio domesticorum et Africae comite in Africa constituto cum tam magno exercitu et potestate, qui tribunus cum paucis foederatis omnes ipsas gentes expugnando et terrendo pacaverat, nunc tantum fuisse barbaros ausuros, tantum progressuros, tanta vastaturos, tanta rapturos, tanta loca quae plena populis fuerant, deserta facturos? Qui non dicebant quandocumque tu comitivam sumeres potestatem, Afros barbaros, non solum domitos, sed etiam tributarios futuros Romanae reipublicae? Et nunc quam in contrarium versa sit spes hominum vides; nec diutius hinc tecum loquendum est, quia plus ea tu potes cogitare quam nos dicere.
8. Sed forte ad ea respondes, illis hoc esse potius imputandum, qui te laeserunt, qui tuis officiosis virtutibus non paria, sed contraria reddiderunt. Quas causas ego audire et iudicare non possum: tuam causam potius aspice et inspice, quam non cum hominibus quibuslibet, sed cum Deo habere te cognoscis; quia in Christo fideliter vivis, ipsum debes timere ne offendas. Nam causas ego superiores potius attendo, quia ut Africa tanta mala patiatur, suis debent homines imputare peccatis. Verumtamen nolim te ad eorum numerum pertinere, per quos malos et iniquos Deus flagellat poenis temporalibus quos voluerit. Ipsis namque iniquis, si correcti non fuerint, servat aeterna supplicia, qui eorum malitia iuste utitur, ut aliis mala ingerat temporalia. Tu Deum attende, tu Christum considera, qui tanta bona praestitit, et tanta mala pertulit. Quicumque ad eius regnum cupiunt pertinere, et cum illo ac sub illo semper beate vivere, diligunt etiam inimicos suos, benefaciunt illis qui eos oderunt, et orant pro eis a quibus persecutionem patiuntur 7: et si quando adhibent pro disciplina molestam severitatem, non tamen amittunt sincerissimam caritatem. Si ergo tibi bona sunt praestita, quamvis terrena, transitoria, ab imperio Romano, quia et ipsum terrenum est, non coeleste, nec potest praestare nisi quod habet in potestate; si ergo bona in te collata sunt, noli reddere mala pro bonis: si autem mala tibi irrogata sunt, noli reddere mala pro malis 8. Quid istorum duorum sit, nec discutere volo, nec valeo iudicare; ego christiano loquor: noli reddere vel mala pro bonis, vel mala pro malis.
9. Dicis mihi fortasse: "In tanta necessitate quid vis ut faciam?" Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quomodo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam maior addatur; quid tibi respondeam nescio 9: incerta quippe ista certum consilium habere non possunt. Si autem secundum Deum me consulis, ne anima tua pereat, et times verba veritatis, dicentis: Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae detrimentum patiatur 10? habeo plane quod dicam; est apud me consilium quod a me audias. Quid autem opus est ut aliud dicam, quam illud quod supra dixi? Noli diligere mundum, nec ea quae in mundo sunt. Si quis enim dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo: quoniam omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi; quae non est a Patre, sed ex mundo est. Et mundus transit, et concupiscentia eius: qui autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet in aeternum 11. Ecce consilium; arripe, et age. Hic appareat si vir fortis es; vince cupiditates quibus iste diligitur mundus, age poenitentiam de praeteritis malis, quando ab eis cupiditatibus victus per desideria non bona trahebaris. Hoc consilium si acceperis, si tenueris atque servaveris, et ad bona illa certa pervenies, et cum salute animae tuae inter ista incerta versaberis.
10. Sed forte iterum quaeris a me, quomodo ista facias tantis mundi huius necessitatibus implicatus. Ora fortiter, et dic Deo quod habes in Psalmo: De necessitatibus meis erue me 12: tunc enim finiuntur istae necessitates, quando vincuntur illae cupiditates. Qui exaudivit te, et nos pro te, ut liberareris de tot tantisque periculis visibilium corporaliumque bellorum, ubi sola ista vita quandoque finienda periclitatur, anima vero non perit, si non malignis cupiditatibus captiva teneatur; ipse te exaudiet ut interiores et invisibiles hostes, id est ipsas cupiditates invisibiliter et spiritaliter vincas, et sic utaris hoc mundo tamquam non utens 13; ut ex bonis eius bona facias, non malus fias: quia et ipsa bona sunt, nec dantur hominibus nisi ab illo qui habet omnium coelestium et terrestrium potestatem. Sed ne putentur mala, dantur et bonis: ne putentur magna vel summa bona, dantur et malis. Itemque auferuntur ista et bonis ut probentur, et malis ut crucientur.
11. Quis enim nesciat, quis ita sit stultus, ut non videat quod salus huius mortalis corporis, et membrorum corruptibilium virtus, et victoria de hominibus inimicis, et honor atque potentia temporalis, et caetera ista bona terrena, et bonis dentur et malis, et bonis auferantur et malis? Salus vero animae cum immortalitate corporis, virtusque iustitiae, et victoria de cupiditatibus inimicis, et gloria et honor et pax in aeternum, non dantur nisi bonis. Ista ergo dilige, ista concupisce, ista omnibus modis quaere. Propter haec acquirenda et obtinenda fac eleemosynas, funde orationes, exerce ieiunia, quantum sine laesione corporis tui potes. Bona vero illa terrena noli diligere, quantalibet tibi abundent: sic eis utere, ut bona multa ex illis, nullum autem malum facias propter illa. Omnia quippe talia peribunt; sed bona opera non pereunt, etiam quae de bonis pereuntibus fiunt.
12. Si enim coniugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in sanctitate continentiae viveres: adderem, quod tunc fieri prohibuimus, ut iam te, quantum rerum humanarum salva pace potuisses, ab istis rebus bellicis abstraheres, et ei vitae vacares in societate sanctorum, cui tunc vacare cupiebas; ubi in silentio pugnant milites Christi, non ut occidant homines, sed ut expugnent principes et potestates et spiritalia nequitiae 14, id est diabolum et angelos eius 15. Hos enim hostes sancti vincunt, quos videre non possunt; et tamen quos non vident, vincunt, ista vincendo quae sentiunt. Sed ut te ad istam vitam non exhorter, coniux impedimento est, sine cuius consensione continenter tibi non licet vivere; quia etsi tu eam post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tibi tamen, nihil eorum sciens, innocenter et simpliciter nupsit. Atque utinam posses ei persuadere continentiam, ut sine impedimento redderes Deo quod te debere cognoscis. Sed si cum illa agere non potes, serva saltem pudicitiam coniugalem, et roga Deum, qui te de necessitatibus eruet, ut quod non potes modo, possis aliquando. Verumtamen ut Deum diligas, non diligas mundum; ut in ipsis bellis, si adhuc in eis te versari opus est, fidem teneas, pacem quaeras; ut ex mundi bonis facias bona opera, et propter mundi bona non facias opera mala, aut non impedit coniux, aut impedire non debet. Haec ad te, fili dilectissime, ut scriberem caritas iussit, qua te secundum Deum, non secundum hoc saeculum diligo: quia et cogitans quod scriptum est: Corripe sapientem, et amabit te; corripe stultum, et adiciet odisse te 16; non te utique stultum, sed sapientem debui cogitare.