EPISTOLA 219

Scripta ca. a. 426.

A. aliique Africae praesules Proculo et Cylinnio, qui Leporium monachum in incarnatione Verbi errantem eiecerant (n. 1) ut in suam recipiant ecclesiam iam poenitentem et correctum (nn. 2-3).

DILECTISSIMIS ET HONORABILIBUS FRATRIBUS ET CONSACERDOTIBUS PROCULO ET CYLINNIO, AURELIUS, AUGUSTINUS, FLORENTIUS, ET SECUNDINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Caritatem adhibendam esse erga errantes.

1. Filium nostrum Leporium apud vestram Sanctitatem pro sui erroris praesumptione merito idoneeque correptum, cum ad nos, posteaquam inde exturbatus est, venisset, salubriter perturbatum, corrigendum sanandumque suscepimus. Nam sicut vos obedistis Apostolo ut corriperetis inquietos; ita et nos ut consolaremur pusillanimes ac susciperemus infirmos 1. Cum enim praeoccupatus esset sicut homo in aliquo delicto 2, eodemque non parvo, ut de unigenito Filio Dei, quod erat in principio Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 3, cum autem venit plenitudo temporis 4 Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 5, non recta quaedam saperet, nec vera sentiret; negans Deum hominem factum, ne videlicet substantiae divinae, qua aequalis est Patri 6, indigna mutatio vel corruptio sequeretur 7; nec videns quartam se subintroducere in Trinitate personam, quod a sanitate symboli catholicaeque veritatis prorsus alienum est; cum, sicuti potuimus, adiuvante Domino instruximus in spiritu lenitatis 8: praesertim quia cum hoc admoneret: Vas electionis 9; adiecit: Intendens teipsum, ne et tu tenteris 10, ne ita se quidam ad provectum spiritalem pervenisse gauderent, ut se iam non posse tentari tamquam homines putarent; addiditque salubrem pacificamque sententiam, ut alter alterius onera portemus, quoniam sic adimplebimus legem Christi: Qui enim putat se esse aliquid, cum sit nihil, seipsum seducit 11, dilectissimi et honorabiles fratres.

Necessaria tumentis correptio lacta dolentis sanatio.

2. Quam tamen eius emendationem nequaquam forte implere possemus, nisi vos ante, quae in eo mendosa fuerant, damnaretis. Idem igitur et Dominus et medicus noster utens vasis ac ministris suis, qui dixit: Ego percutiam, et ego sanabo 12, per vos percussit tumentem, per nos sanavit dolentem. Idem suae domus administrator atque provisor, per vos destruxit male constructa; per nos bene composita restauravit. Idem diligens agricola possessionis suae sterilia per vos eradicavit, et noxia; utilia per nos et fecunda plantavit. Non itaque nobis, sed eius misericordiae demus gloriam, in cuius manu sumus et nos et sermones nostri 13. Et sicut in supradicto filio nostro ministerium vestrum humilitas nostra laudavit; sic etiam Sanctitas vestra nostro ministerio gratuletur. Paterno igitur et fraterno corde suscipite a nobis misericordi lenitate correctum, sicut nos suscepimus a vobis misericordi severitate correptum. Etsi enim aliud per nos, aliud per vos; utrumque tamen fraternae saluti necessarium una caritas fecit. Unus ergo Deus fecit, quoniam Deus caritas est 14.

Libellus emendationis Leporii fide dignus.

3. Proinde sicut per suam poenitentiam susceptus est a nobis, sic per suam epistolam suscipiatur a vobis: cui quidem epistolae nostra etiam manu subscribendum putavimus, ipsius esse testantes. [Admonitus quippe facile vidit Deum hominem factum, quia Verbum caro factum est, et Deus erat Verbum 15, eumque Apostolus docuit hoc esse factum non perdendo quod erat, sed adsumendo quod non erat; semet ipsum enim exinanivit non formam Dei amittens, sed formam servi accipiens 16. Hoc namque iste metuebat, quando nolebat fateri Deum natum ex femina, Deum crucifixum et alia humana perpessum, ne divinitas in homine commutata vel hominis permixtione corrupta crederetur; pius timor sed incautus error; pie vidit divinitatem non posse mutare sed incaute praesumpsit filium hominis a Filio Dei posse separari, ut alius iste alius ille sit et ut alter eorum Christus non sit aut Christi duo sint. Sed posteaquam cognovit Dei Verbum, hoc est unigenitum Dei Filium sic esse factum hominis filium, ut neutrum in alterum versum sit, sed utroque in sua substantia permanente sic Deus in homine pateretur humana, ut in se ipso integra divina servaret, Christum Deum hominem sine ullo timore confessus est magisque timuit Trinitate quartae personae additamentum quam in divinitate illud substantiae detrimentum.] Hanc eius correctionem dilectionem vestram minime dubitamus et gratanter accipere, et eis notam facere quibus eius error scandalum fuit. Quia et illi qui cum eo venerunt ad nos, cum illo correcti atque sanati sunt, sicut eorum subscriptionibus, quae coram nobis factae sunt, tenetur expressum. Superest ut de fraterna salute laetati, rescriptis Beatitudinis vestrae nos vicissim laetificare dignemini. Optamus vos, dilectissimi et honorabiles fratres, in Domino bene valere memores nostri.