EPISTOLA 217

Scripta ca. a. 426/428.

A. Vitali carthaginiensi, delato quod negaret initium fidei donum Dei esse (nn. 1-5), fortiter reclamans ipsumque confutans ex orandi lege (nn. 6-11), duodecim regulas proponens catholicae fidei circa quaestionem de gratia, quas prolixe explanat (nn. 12-29), confirmans hominum voluntates gratia praeveniri ut bonum velint (n. 30).

AUGUSTINUS EPISCOPUS SERVUS CHRISTI, ET PER IPSUM SERVUS SERVORUM IPSIUS, VITALI FRATRI, IN IPSO SALUTEM.

Donum est Dei in Deum et Ecclesiam credere.

1. 1. Cum de te mihi essent nuntiata non bona, et rogavi Dominum, et donec mihi bona nuntientur, adhuc rogo ut litteras meas nec aspernanter sumas, et salubriter legas. Si hanc exaudit pro te orationem meam, etiam de te gratiarum actionem donat ut offeram. Quod si impetro, procul dubio non contradices huic ipsi principio epistolae meae. Hoc enim pro te oro, ut sis rectae fidei. Si hoc ergo pro caris nostris non tibi displicet ut oremus, si hanc orationem recognoscis esse christianam, si et tu pro caris tuis talia vel orare te recolis, vel orare te debere cognoscis; quomodo dicis quod te audio dicere: "Ut recte credamus in Deum et Evangelio consentiamus, non esse donum Dei, sed hoc nobis esse a nobis, id est ex propria voluntate, quam nobis in nostro corde non operatus est ipse?" Et ad hoc, cum audieris: "Quid est ergo quod ait Apostolus: Deus in vobis operatur et velle, et perficere1" respondes: "Per legem suam, per Scripturas suas, Deum operari ut velimus, quas vel legimus vel audimus: sed eis consentire vel non consentire ita nostrum est, ut, si velimus, fiat; si autem nolimus, nihil in nobis operationem Dei valere faciamus. Operatur quippe ille, dicis, quantum in ipso est ut velimus, cum nobis nota fiunt eius eloquia: sed si eis acquiescere nolumus, nos ut operatio eius nihil in nobis prosit efficimus". Quae si dicis, profecto nostris orationibus contradicis.

Lex credendi legem statuit supplicandi.

1. 2. Dic ergo apertissime nos pro iis quibus Evangelium praedicamus, non debere orare ut credant, sed eis tantummodo praedicare. Exsere contra orationes Ecclesiae disputationes tuas: et quando audis sacerdotem Dei ad altare exhortantem populum Dei orare pro incredulis, ut eos Deus convertat ad fidem, et pro catechumenis, ut eis desiderium regenerationis inspiret, et pro fidelibus, ut in eo quod esse coeperunt, eius munere perseverent; subsanna pias voces, et dic te non facere quod hortatur, id est, Deum pro infidelibus, ut eos fideles faciat, non rogare, eo quod non sint ista divinae miserationis beneficia, sed humanae officia voluntatis. Et homo in Carthaginensi eruditus Ecclesia, etiam beatissimi Cypriani librum de Dominica Oratione condemna; quam doctor ille cum exponeret, ea petenda esse ostendit a Deo patre, quae tu dicis esse homini ab homine, hoc est a seipso.

Dei dono incipit quis velle credere.

1. 3. Quod si de precibus Ecclesiae et de martyre Cypriano parum putas esse quod dixi, aude maiora, reprehende Apostolum, qui dixit: Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali 2. Neque enim dicturus es nihil mali eum facere qui non credit in Christum, aut qui fidem deserit Christi; ac per hoc qui dicit, ne quid faciatis mali, nec ista vult fieri: satisque illi non est praecipere, sed confitetur se Deum rogare ne fiant, sciens hominis voluntatem ab ipso corrigi ac dirigi, ut ista non faciat. A Domino enim gressus hominis diriguntur, et viam eius volet 3: non dixit: "Et viam eius discet", aut, "tenebit", aut, "ambulabit", aut aliquid huiusmodi quod posses dicere a Domino quidem dari, sed homini iam volenti; ut scilicet beneficium Dei quo gressus hominis dirigit, ut viam eius discat, teneat, gradiatur, sua homo voluntate praecedat, et hoc Dei donum praecedente sua voluntate mereatur. Sed ideo dixit: A Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet, ut intellegeremus ipsam voluntatem bonam qua incipimus velle credere (quoniam Dei via quid est, nisi fides recta?) illius esse donum qui gressus nostros propterea dirigit primitus ut velimus. Non enim ait Scriptura: "A Domino gressus hominis diriguntur, quia viam eius voluit"; sed: Diriguntur, inquit, et volet. Non igitur quia voluit, diriguntur; sed quia diriguntur, volet.

Vitalis sententiam esse pelagianam.

2. 4. Hic tu rursus fortasse dicturus es hoc fieri a Domino, dum doctrina eius legitur vel auditur, si homo veritati quam legit vel audit, sua consentiat voluntate. "Si enim lateret eum, inquis, doctrina Dei, non dirigerentur gressus eius, quibus directis vellet viam Dei". Ac per hoc sic tantum putas a Domino gressus hominis dirigi ad eligendam viam Dei, quia sine doctrina Dei non ei potest innotescere veritas, cui propria voluntate consentiat. "Cui si consentit, inquis (quod in eius libero arbitrio constitutum est), recte utique dicuntur ab illo dirigi gressus eius ut viam eius velit, cuius doctrinam, suasione praecedente, subsequente consensione sectatur; quod libertate naturali, si vult, facit, si non vult, non facit; pro eo quod fecerit, praemium, vel supplicium recepturus". Haec est illa Pelagianorum mala, male diffamata meritoque reprobata, et ab ipso etiam Pelagio, timente damnari in orientalium episcoporum iudicio, damnata sententia 4, qua dicunt gratiam Dei non ad singulos actus dari, sed in libero arbitrio esse, vel in lege atque doctrina: et usque adeo, frater, erimus graves corde 5, ut de gratia Dei, imo adversus gratiam Dei, eam pelagianam sententiam teneamus, quam pectore quidem ficto, sed tamen catholicos iudices timens Pelagius ipse damnavit?

Voluntatem Dei gratia moveri.

2. 5. Et quomodo, inquies, respondebitur? Quomodo censes facilius et apertius, quam ut illud quod de orando Deo superius egimus, sic amplectamur, ut hoc menti nostrae nulla subtrahat oblivionis irreptio, nulla calliditas argumentationis extorqueat? Si enim, quod scriptum est: A Domino gressus hominis diriguntur, et viam eius volet 6; et: Praeparatur voluntas a Domino 7; et: Deus est enim qui operatur in vobis et velle 8: et multa huiusmodi, quibus commendatur vera Dei gratia, hoc est, quae non secundum merita nostra datur, sed dat merita ipsa cum datur; quia praevenit hominis voluntatem bonam, nec eam cuiusquam invenit in corde, sed facit: si ergo ita praepararet atque ita operaretur Deus hominis voluntatem, ut tantummodo legem suam atque doctrinam libero eius adhiberet arbitrio, nec vocatione illa alta atque secreta sic eius ageret sensum, ut eidem legi atque doctrinae accommodaret assensum; procul dubio eam legere, vel intellegere legendo, vel etiam exponere ac praedicare sufficeret, nec opus esset orare ut Deus ad fidem suam infidelium corda converteret, et conversis proficientem perseverantiam eiusdem gratiae suae largitate donaret. Si ergo haec a Domino poscenda esse non renuis, quid restat, frater Vitalis, nisi ut ab illo ea donari fatearis, a quo poscenda esse consentis? Si autem negas ab illo nos poscere ista debere, eidem doctrinae ipsius contradicis; quia et hoc in ea didicimus, ut ab illo ista poscamus.

Eminens gratiae opus, conversio peccatorum.

2. 6. Orationem dominicam nosti, nec dubito te Deo dicere: Pater noster, qui es in coelis 9, etc. Lege expositorem eius beatissimum Cyprianum, et quemadmodum exposuerit 10 quod ibi dicitur: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra 11, diligenter attende, et obedienter intellege: profecto docebit te orare pro infidelibus inimicis Ecclesiae, secundum praeceptum Domini, dicentis: Orate pro inimicis vestris 12; et hoc orare, ut fiat voluntas Dei, sicut in eis qui iam fideles sunt et portant imaginem coelestis hominis, et propterea coeli nomine digni sunt; ita et in eis qui per infidelitatem nonnisi imaginem terreni hominis portant 13, et ob hoc terra merito nuncupantur. Nempe isti, pro quibus inimicis Dominus nos iussit orare, et gloriosissimus martyr sic exposuit quod in oratione dicimus: Fiat voluntas tua, sicut in coelo, et in terra 14, ut ipsis etiam poscamus fidem quam fideles habent: nempe ergo isti christianae pietatis inimici, legem Dei atque doctrinam qua Christi praedicatur fides, vel omnino audire nolunt, vel ad hoc audiunt sive etiam legunt ut irrideant et detestentur, et quanta possunt contradictione blasphement. Inaniter igitur et perfunctorie potius quam veraciter pro eis, ut doctrinae cui adversantur, credendo consentiant, Deo fundimus preces, si ad eius non pertinet gratiam convertere ad fidem suam ipsi fidei contrarias hominum voluntates. Inaniter etiam et perfunctorie potius quam veraciter magnas cum exsultatione agimus Deo gratias, quando aliqui eorum credunt, si hoc in eis ipse non facit.

Ne defendatur liberum arbitrium ut perdatur Dei auxilium.

2. 7. Non fallamus homines, nam Deum fallere non valemus. Prorsus non oramus Deum, sed orare nos fingimus, si nos ipsos, non illum, credimus facere quod oramus. Prorsus non gratias Deo agimus, sed nos agere fingimus, si unde illi gratias agimus, ipsum facere non putamus. Labia dolosa 15 si in hominum quibuscumque sermonibus sunt, saltem in orationibus non sint. Absit ut quod facere Deum rogamus oribus et vocibus nostris, eum facere negemus cordibus nostris: et, quod est gravius, ad alios etiam decipiendos, hoc non taceamus disputationibus nostris; et dum volumus apud homines defendere liberum arbitrium, apud Deum perdamus orationis auxilium, et gratiarum actionem non habeamus veram, dum veram non agnoscimus gratiam.

Fidelis quis fit Dei gratia et libero arbitrio.

3. 8. Si vere volumus defendere liberum arbitrium, non oppugnemus unde fit liberum. Nam qui oppugnat gratiam, qua nostrum ad declinandum a malo et faciendum bonum 16 liberatur arbitrium, ipse arbitrium suum adhuc vult esse captivum. Responde, obsecro, quomodo dicit Apostolus: Gratias agentes Patri, idoneos facienti nos in parte sortis sanctorum in lumine; qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae 17; si non ipse arbitrium nostrum, sed ipsum arbitrium se liberat? Mendaciter ergo agimus gratias Patri, tamquam ipse faciat quod ipse non facit: et erravit qui dixit quod ipse nos faciat idoneos in parte sortis sanctorum in lumine, quia ipse nos eruit de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii caritatis suae. Responde quomodo ad declinandum a malo, et faciendum bonum 18 liberum habebamus arbitrium, quando erat sub potestate tenebrarum? unde nos si, quemadmodum dicit Apostolus, Deus eruit, ipse utique illud liberum fecit. Quod tam magnum nostrum bonum, si per suae doctrinae praedicationem tantummodo facit; quid de iis dicemus, quos de ipsa tenebrarum potestate nondum eruit? praedicanda tantum illis est doctrina divina, an etiam orandum pro eis, ut de tenebrarum potestate divinitus eruantur? Si tantummodo praedicandum esse dicis, iussioni Domini et orationibus Ecclesiae contradicis: si autem fateris pro eis orandum, id utique orandum fateris, ut eidem doctrinae, arbitrio liberato a tenebrarum potestate, consentiant. Ita fit ut neque fideles fiant, nisi libero arbitrio, et tamen illius gratia fideles fiant, qui eorum a potestate tenebrarum liberavit arbitrium. Sic et Dei gratia non negatur, sed sine ullis humanis praecedentibus meritis vera monstratur; et liberum ita defenditur, ut humilitate solidetur, non elatione praecipitetur arbitrium, et qui gloriatur, non in homine, vel quolibet alio, vel seipso, sed in Domino glorietur 19.

De diaboli potestate parvulos quoque erui baptismo.

3. 9. Potestas enim tenebrarum quid est, nisi potestas diaboli et angelorum eius 20, qui cum fuissent angeli lucis 21, in veritate per liberum arbitrium non stantes 22, sed inde cadentes, facti sunt tenebrae? Non te ista doceo, sed quae nosti ut recorderis admoneo. Huic igitur potestati tenebrarum, per illius ruinam, cui primo homini ab ea potestate praevaricatio persuasa est 23, et in quo omnes cecidimus, subiectum est genus humanum: propter quod de hac potestate tenebrarum eruuntur et parvuli, cum regenerantur in Christo. Neque hoc apparet in eorum arbitrio liberato, nisi cum ad annos pervenerint ratione utentis aetatis, habentes consentientem doctrinae salutari, in qua nutriti sunt, voluntatem, et in ea finientes istam vitam, si electi sunt in Christo ante constitutionem mundi ut essent sancti et immaculati in conspectu eius in caritate, praedestinati in adoptionem filiorum 24.

Apostatae angeli homines arcent a fide.

3. 10. Haec autem potestas tenebrarum, id est diabolus, qui dicitur etiam princeps potestatis aeris, operatur in filiis diffidentiae 25, princeps iste rector tenebrarum 26, id est ipsorum diffidentiae filiorum, regens eos ad arbitrium suum, quod neque ipse habet liberum ad benefaciendum, sed ad maximam malevolentiam poena sui sceleris obduratum 27: unde nemo sanae fidei credit, aut dicit, hos apostatas angelos ad pristinam pietatem correcta aliquando voluntate converti. Quid ergo operatur haec potestas in filiis diffidentiae, nisi opera sua mala, et in primis maximeque ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sunt inimici fidei; per quam scit eos posse mundari, posse sanari, posse perfectissime liberos, quod eis vehementer invidet, in aeternitate regnare? Itaque aliquos eorum, per quos amplius decipere affectat, sinit habere nonnulla velut opera bona, in quibus laudantur, per quasque gentes, praecipueque in gente Romana, qui praeclare gloriosissimeque vixerunt. Sed quoniam, sicut veracissima Scriptura dicit: Omne quod non est ex fide, peccatum est 28; et: Sine fide impossibile est utique placere Deo 29, non hominibus; nihil sic agit hic princeps, quam ut non credatur in Deum, nec ad Mediatorem, a quo solvuntur opera eius, credendo veniatur.

Gratiam non contineri Lege, libero arbitrio vel doctrina.

3. 11. Sed ipse Mediator intrat in domum fortis 30, id est in hoc saeculum mortalium sub potestate diaboli, quantum ad ipsum pertinet, constitutum; de ipso quippe scriptum est, quod potestatem habeat mortis 31. Intrat in domum fortis 32, id est, in suo dominatu habentis genus humanum; et prius alligat eum, id est, eius coercet et cohibet potestatem, potestatis suae fortioribus vinculis; et sic eripit vasa eius, quaecumque praedestinavit eripere, arbitrium eorum ab eius potestate liberans, ut illo non impediente credant in istum libera voluntate. Proinde hoc opus est gratiae, non naturae. Opus est, inquam, gratiae, quam nobis attulit secundus Adam; non naturae, quam totam perdidit in semetipso primus Adam. Opus est gratiae tollentis peccatum, et vivificantis mortuum peccatorem; non opus legis ostendentis peccatum, nec a peccato vivificantis. Nam ille magnus gratiae praedicator: Peccatum, inquit, non cognovi, nisi per legem 33: et: Si data esset, inquit, lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia 34. Opus est hoc gratiae, quam qui accipiunt, doctrinae salutari Scripturarum sanctarum, etsi fuerint inimici, fiunt amici; non opus eiusdem doctrinae, quam qui audiunt et legunt sine gratia Dei, peiores eius efficiuntur inimici.

Gratiam ad singulos actus dari.

4. 12. Non est igitur gratia Dei in natura liberi arbitrii et in lege atque doctrina, sicut pelagiana perversitas desipit; sed ad singulos actus datur illius voluntate, de quo scriptum est: Pluviam voluntariam segregabis, Deus, haereditati tuae 35: quia et liberum arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus, et lex Dei atque doctrina, quamvis sancta et iusta et bona 36, tamen occidit, si non vivificet Spiritus 37, per quem fit, non ut audiendo, sed ut obediendo, neque ut lectione, sed ut dilectione teneatur. Quapropter ut in Deum credamus, et pie vivamus, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei 38: non quia velle non debemus et currere 39; sed quia ipse in nobis et velle operatur et currere. Unde et ipse Dominus Iesus credentes a non credentibus, id est, ab irae vasis vasa misericordiae discernens 40: Nemo, inquit, venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo 41: et utique, ut hoc diceret, in eius doctrina fuerant scandalizati discipuli eius, qui eum postea non sunt secuti 42. Non ergo gratiam dicamus esse doctrinam, sed agnoscamus gratiam, quae facit prodesse doctrinam: quae gratia si desit, videmus etiam obesse doctrinam.

Oramus ut voluntas corrigatur doctrinae consentiatur, natura sanetur.

4. 13. Propterea Deus ut omnia futura opera sua in praedestinatione praesciverit, sic illa disposuit, ut quosdam non credentes ad fidem suam, orationes credentium pro eis exaudiendo, convertat; unde refutentur, et, si ille est eis propitius, corrigantur qui putant gratiam Dei esse naturam liberi arbitrii, cum qua nascimur; aut gratiam Dei esse doctrinam, quamvis utilem, quae per linguas et litteras praedicatur. Non enim hoc oramus pro infidelibus, ut fiat eorum natura, id est ut homines sint; aut ut doctrina eis praedicetur, quam malo suo audiunt, si non credunt; et plerumque pro eis oramus, qui cum legant vel audiant, nolunt credere: sed oramus ut voluntas corrigatur, doctrinae consentiatur, natura sanetur.

Cur orandum ut perseveretur in finem.

4. 14. Iamvero ut perseverent in eo quod esse coeperunt, etiam pro se ipsis orant fideles. Utile est quippe omnibus vel pene omnibus propter humilitatem saluberrimam, ut quales futuri sint, scire non possint. Ad hoc dicitur: Qui videtur stare, videat ne cadat 43. Propter huius timoris utilitatem, ne regenerati et pie vivere incipientes, tamquam securi alta sapiamus 44, quidam non perseveraturi perseveraturis Dei permissione vel provisione ac dispositione miscentur; quibus cadentibus territi cum timore et tremore 45 gradiamur viam iustam, donec ex hac vita, quae tentatio est super terram 46, transeamus ad aliam, ubi iam non sit elatio comprimenda, nec contra eius suggestiones tentationesque luctandum.

Perseverantia finalis omnes latet.

4. 15. Sed de hac re, id est, cur quidam non permansuri in fide et sanctitate christiana, tamen accipiant ad tempus hanc gratiam, et dimittantur hic vivere donec cadant, cum possint rapi de hac vita, ne malitia mutet intellectum eorum, quod de sancto immatura aetate defuncto scriptum est in libro Sapientiae 47; quaerat quisque ut potuerit, et si invenerit praeter hanc quae a me reddita est, aliam probabilem rationem, a rectae fidei regula non recedens, teneat eam, et ego cum illo, si me non latuerit: verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus donec nobis Deus revelet, si quid aliter sapimus, sicut apostolicis Litteris admonemur 48. Pervenimus autem in ea quae ad fidem veram et catholicam pertinere firmissime scimus, in quibus ita nobis ambulandum est, adiuvante illo atque miserante, cui dicimus: Deduc me, Domine, in via tua, et ambulabo in veritate tua 49, ut ab eis nullo modo deviemus.

DUODECIM SENTENTIAE CONTRA PELAGIANOS.

Duodecim sententiae antipelagianae.

5. 16. Quoniam ergo propitio Christo Christiani catholici sumus:
1º Scimus nondum natos nihil egisse in vita propria boni seu mali 50, nec secundum merita prioris alicuius vitae, quam nullam propriam singuli habere potuerunt, in huius vitae venire miserias: sed tamen secundum Adam carnaliter natos contagium mortis antiquae prima nativitate contrahere, nec liberari a supplicio mortis aeternae, quod trahit ex uno in omnes transiens iusta damnatio, nisi per gratiam renascantur in Christo 51.
2º Scimus gratiam Dei nec parvulis nec maioribus secundum merita nostra dari.
3º Scimus maioribus ad singulos actus dari.
4º Scimus non omnibus hominibus dari, et quibus datur, non solum secundum merita operum non dari, sed nec secundum merita voluntatis eorum quibus datur: quod maxime apparet in parvulis.
5º Scimus eis quibus datur, misericordia Dei gratuita dari.
6º Scimus eis quibus non datur, iusto iudicio Dei non dari.
7º Scimus quod omnes astabimus ante tribunal Christi, ut ferat unusquisque secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit, sive bonum sive malum 52.
8º Scimus etiam parvulos secundum ea quae per corpus gesserunt, recepturos vel bonum vel malum. Gesserunt autem non per seipsos, sed per eos quibus pro illis respondentibus et renuntiare diabolo dicuntur et credere in Deum; unde et in numero fidelium computantur, pertinentes ad sententiam Domini dicentis: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Propter quod et illis qui hoc Sacramentum non accipiunt, contingit quod sequitur: Qui autem non crediderit, condemnabitur 53. Unde et ipsi, sicut dixi, si in illa parva aetate moriuntur, utique secundum ea quae per corpus gesserunt, id est tempore quo in corpore fuerunt, quando per corda et ora gestantium crediderunt vel non crediderunt, quando baptizati vel non baptizati sunt, quando carnem Christi manducaverunt vel non manducaverunt, quando et sanguinem biberunt vel non biberunt; secundum haec ergo quae per corpus gesserunt, non secundum ea quae, si diu hic viverent, gesturi fuerant, iudicantur 54.
9º Scimus felices esse mortuos qui in Domino moriuntur 55, nec ad eos pertinere quidquid acturi fuerant, si tempore diuturniore vixissent.
10º Scimus eos qui corde proprio credunt in Dominum, sua id facere voluntate ac libero arbitrio.
11º Scimus pro eis qui nolunt credere, nos qui iam credimus, recta fide agere, cum Deum oramus ut velint.
12º Scimus pro eis qui ex illis crediderunt, tamquam de beneficiis, recte atque veraciter et debere nos Deo agere gratias, et solere.

Gratiam reddi meritis Pelagius ipse negavit.

5. 17. Recognoscis me, ut puto, in iis quae nos scire dixi, non omnia quae ad fidem catholicam pertinent commemorare voluisse, sed ea tantum quae ad istam, quae inter nos agitur, de Dei gratia quaestionem, utrum praecedat haec gratia, an subsequatur hominis voluntatem; hoc est, ut planius id eloquar, utrum ideo nobis detur, quia volumus, an per ipsam Deus etiam hoc efficiat ut velimus. Si ergo istas duodecim sententias, quas nos dixi scire ad fidem rectam et catholicam pertinere, etiam tu, frater, nobiscum tenes, ago Deo gratias; quas profecto non veraciter agerem, nisi gratia Dei fieret ut teneres. Quae tibi tenenti nullum omnino remanet nobiscum de hac quaestione certamen.

Patet in parvulis gratiam gratuitam esse.

6. 18. Ut enim eadem duodecim brevi expositione percurram: quomodo voluntatis humanae meritum sequitur gratia; cum detur et parvulis, qui hoc nondum possunt velle seu nolle? Quomodo gratiam vel in maioribus dicuntur praecedere merita voluntatis; si gratia, ut vera sit gratia, non secundum merita nostra datur? Quam sententiam catholicam Pelagius ipse sic timuit, ut eos qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, sine dubitatione damnaret, ne a catholicis iudicibus damnaretur. Quomodo dicitur gratia Dei in natura esse liberi arbitrii vel in lege atque doctrina; cum et istam sententiam Pelagius ipse damnaverit, procul dubio confitens gratiam Dei ad singulos actus dari, eis utique qui iam libero arbitrio utuntur?

Qui salvi fiant sola gratia fieri.

6. 19. Quomodo dicitur omnes homines eam fuisse accepturos, si non illi quibus non donatur, eam sua voluntate respuerent, quoniam Deus vult omnes homines salvos fieri 56; cum multis non detur parvulis, et sine illa plerique moriantur, qui non habent contrariam voluntatem, et aliquando cupientibus festinantibusque parentibus, ministris quoque volentibus ac paratis, Deo nolente non detur, cum repente, antequam detur, exspirat, pro quo, ut acciperet, currebatur? Unde manifestum est eos qui huic resistunt tam perspicuae veritati, non intellegere omnino qua locutione sit dictum quod omnes homines vult Deus salvos fieri; cum tam multi salvi non fiant, non quia ipsi, sed quia Deus non vult, quod sine ulla caligine manifestatur in parvulis. Sed sicut illud quod dictum est: Omnes in Christo vivificabuntur 57, cum tam multi aeterna morte puniantur, ideo dictum est, quia omnes quicumque vitam aeternam percipiunt, non percipiunt nisi in Christo: ita quod dictum est, omnes homines vult Deus salvos fieri, cum tam multos nolit salvos fieri, ideo dictum est, quia omnes qui salvi fiunt, nisi ipso volente non fiunt; et si quo alio modo illa verba apostolica intellegi possunt, ut tamen huic apertissimae veritati, in qua videmus tam multos, volentibus hominibus, sed Deo nolente, salvos non fieri, contraria esse non possint.

Gratiam gratuita misericordia tribui.

6. 20. Quomodo ut detur gratia divina, voluntas meretur humana; si eis quibus datur, gratuita misericordia datur, ut vera sit gratia? Quomodo in hac re merita pensantur voluntatis humanae; quandoquidem illis quibus gratia ista non datur, nullo plerumque merito, nulla voluntate distantibus, sed unam cum eis quibus datur, habentibus causam, iusto tamen iudicio Dei non datur (non enim est iniquitas apud Deum 58); ut intellegant quibus datur, quam gratis eis detur, quando iuste utique non daretur, quoniam similem habentibus causam iuste non datur?

Gratiae donum si quis vult et in finem perseverat.

6. 21. Quomodo non gratiae Dei est, non solum credendi voluntas ab initio, verum etiam perseverandi usque in finem 59; cum finis ipse vitae huius non in hominis, sed in Dei sit potestate, et possit utique Deus etiam hoc beneficium non perseveraturo conferre, ut rapiatur ex corpore, ne malitia mutet intellectum illius 60? Non enim recipiet homo seu bonum seu malum 61, nisi secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae, si diutius viveret, gesturus fuit.

Gratiam et iudicium non pendere a futuribilibus.

6. 22. Quomodo dicitur propterea quibusdam non dari, quibusdam morituris parvulis Dei gratia dari, quia eorum futuras praevidet voluntates, quas habituri essent si viverent; cum secundum ea quae per corpus gessit, non secundum ea quae gesturus esset, si diutius fuisset in corpore, unusquisque recipiat sive bonum sive malum, sicut Apostolus definit 62? Quomodo secundum voluntates suas futuras homines iudicantur, quas habituri fuisse dicuntur, si diutius tenerentur in carne; cum dicat Scriptura: Felices mortui qui in Domino moriuntur 63? quorum sine dubio certa et secura felicitas non est, si et ea quae non egerunt, sed acturi fuerant, si esset eis haec vita prolixior, iudicabit Deus: nullumque accipit beneficium, qui rapitur ne malitia mutet intellectum eius 64; quia et pro illa malitia, cui forsitan imminenti subtractus est, poenas luit: nec gaudendum est de iis quos in fide recta et vita bona novimus esse defunctos, ne secundum aliqua scelera iudicentur, quae fuerant, si viverent, fortasse facturi: nec dolendi vel detestandi sunt ii qui vitam istam in infidelitate ac perditis moribus finierunt, quia forte, si viverent, acturi fuerant poenitentiam, pieque victuri, et secundum ista sunt iudicandi: totusque ille De Mortalitate liber gloriosissimi martyris Cypriani reprobandus et abiciendus est 65, in quo tota eius intentio est, ut sciamus bonis fidelibus gratulandum esse morientibus, quando huius vitae tentationibus auferuntur, deinceps in beatissima securitate mansuri. Sed quoniam hoc falsum non est, et sine dubitatione felices sunt mortui qui in Domino moriuntur 66; ridendus est et exsecrandus error quo putatur quod homines secundum suas futuras, quae morientium non sunt futurae, iudicandi sunt voluntates.

Quisquis nonnisi sua voluntate credit in Deum.

6. 23. Quomodo dicuntur negare liberum voluntatis arbitrium, qui confitentur omnem hominem, quisquis suo corde credit in Deum, nonnisi sua libera credere voluntate; cum potius illi oppugnent arbitrium liberum, qui oppugnant Dei gratiam, qua vere ad bona eligenda et agenda fit liberum? Quomodo dicitur quod per legem Dei atque doctrinam Scripturarum fiat, quod eadem Scriptura dixit: Praeparatur voluntas a Domino 67; ac non potius per occultam inspirationem gratiae Dei: quandoquidem pro eis qui eidem doctrinae contradicentes nolunt ei credere, ipsum Deum fide recta rogamus ut velint?

Qui credit, Deo gratias agere debet.

6. 24. Quomodo Deus exspectat voluntates hominum, ut praeveniant eum quibus det gratiam; cum gratias ei non immerito agamus de iis quibus non ei credentibus, et eius doctrinam voluntate impia persequentibus, misericordiam praerogavit, eosque ad seipsum omnipotentissima facilitate convertit, ac volentes ex nolentibus fecit? Utquid ei inde gratias agimus, si hoc ipse non fecit? Utquid tanto magis eum magnificamus, quanto magis nolebant credere, quos credidisse gaudemus, si gratia divina voluntas in melius non mutatur humana? Apostolus Paulus: Eram, inquit, ignotus facie Ecclesiis Iudaeae, quae sunt in Christo; tantum autem audiebant quia qui aliquando nos persequebatur, nunc evangelizat fidem quam aliquando vastabat; et in me magnificabant Deum 68. Utquid magnificabant Deum, si non Deus ad seipsum cor illius viri suae gratiae bonitate converterat, quando, ut ipse confitetur, misericordiam consecutus est, ut fidelis esset 69, ea fide quam aliquando vastabat? Ipsum etiam verbum quod posuit, quem nisi Deum hoc tam magnum bonum fecisse declarat? Quid est enim, in me magnificabant Deum, nisi: "in me Deum magnificum praedicabant"? Quomodo autem eum magnificum praedicabant, si magnum illud factum de Pauli conversione ipse non fecerat? et quo pacto ipse fecerat, si volentem credere ex nolente ipse non fecerat?

Voluntatem gratia praeveniri.

6. 25. Nempe manifestum est ex illis duodecim sententiis, quas pertinere ad catholicam fidem negare non sineris, non solum omnibus, verum etiam singulis id confici, ut confiteamur gratia Dei praeveniri hominum voluntates, et per hanc eas potius praeparari, quam propter earum meritum dari. Aut si aliquid earum duodecim esse verum negas, quarum propterea commendo etiam numerum, ut facilius memoriae mandentur, distinctiusque teneantur; non te pigeat rescribere ut sciam, et ea quam mihi Dominus dederit, facultate respondeam. Ego enim haereticum quidem pelagianum te esse non credo; sed ita te esse volo, ut nihil illius ad te transeat, vel in te relinquatur erroris.

Quam harum sententiarum Valentinus improbat?

7. 26. Sed inter haec duodecim reperies fortasse aliquid, quod negandum vel dubitandum putes, et unde nos operosius disputare compellas. Numquid et orare prohibebis Ecclesiam pro infidelibus, ut sint fideles; pro iis qui nolunt credere, ut velint credere; pro iis qui ab eius lege doctrinaque dissentiunt, ut legi eius doctrinaeque consentiant, ut det illis Deus quod per prophetam promisit, cor cognoscendi eum, et aures audiendi 70, quas utique acceperant, de quibus Salvator ipse dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat 71? Numquid ubi audieris sacerdotem Dei ad eius altare populum hortantem ad Deum orandum, vel ipsum clara voce orantem, ut incredulas gentes ad fidem suam venire compellat, non respondebis: "Amen?" An etiam huius fidei sanitati contraria disputabis? Numquid beatissimum Cyprianum in hoc errasse clamabis vel susurrabis, ubi pro inimicis fidei christianae, ut etiam ipsi ad eam convertantur, orare nos docet 72?

Deum facere quod rogari se praecipit.

7. 27. Numquid postremo apostolum Paulum pro Iudaeis infidelibus habentem talia vota culpabis? de quibus ait: Bona voluntas quidem cordis mei, et deprecatio ad Deum fit pro illis in salutem 73. Qui etiam Thessalonicensibus dicit: De caetero, fratres, orate pro nobis, ut verbum Domini currat et glorificetur, sicut etiam apud vos; et ut eruamur ab iniquis et malis hominibus: non enim omnium est fides 74. Quomodo curreret et glorificaretur verbum Dei, nisi ad fidem conversis eis quibus praedicaretur; quandoquidem iam credentibus dicit: Quemadmodum et apud vos? Scit certe hoc ab illo fieri, quem vult rogari ut hoc faciat, ut etiam eruatur ab iniquis et malis hominibus; qui profecto et illis orantibus non erant credituri. Propter quod addidit: Non enim est omnium fides; tamquam diceret, "Non enim apud omnes etiam vobis orantibus glorificabitur verbum Dei": quia ipsi utique fuerant credituri qui ordinati erant in vitam aeternam 75, praedestinati in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, et electi in ipso ante mundi constitutionem 76; sed ideo Deus per orationes credentium nondum credentes credere facit, ut ostendat quia ipse facit. Nemo est enim tam imperitus, tam carnalis, tam tardus ingenio, qui non videat Deum facere quod rogari se praecipit ut faciat.

A Deo esse initium fidei.

7. 28. Haec et alia testimonia divina, quae commemorare longum est, ostendunt Deum gratia sua auferre infidelibus cor lapideum 77, et praevenire in hominibus bonarum merita voluntatum; ita ut voluntas per antecedentem gratiam praeparetur, non ut gratia merito voluntatis antecedente donetur. Hoc et gratiarum actio indicat quod oratio; oratio pro infidelibus, gratiarum actio pro fidelibus. Qui enim est orandus ut faciat, illi est actio gratiarum reddenda cum fecerit: unde idem dicit apostolus ad Ephesios: Propter hoc et ego, audita fide vestra in Domino Iesu, et dilectione in omnes sanctos, non cesso gratias agere pro vobis 78.

Fides donum est Dei.

7. 29. Loquimur autem nunc de ipsis initiis, cum homines qui erant aversi et adversi, convertuntur ad Deum, et velle incipiunt quod nolebant, et habere fidem quam non habebant; quod ut fiat in eis, oratur pro eis, quamvis non oretur ab eis: ipsi enim quomodo invocabunt, in quem non crediderunt 79? Cum vero factum fuerit quod oratur, ei qui fecit aguntur gratiae, et pro eis et ab eis. Deo rationibus autem iam fidelium, quas et pro se et pro aliis fidelibus faciunt, ut proficiant in eo quod esse coeperunt, et de gratiarum actionibus, quia proficiunt, confligendum esse tecum non puto; contra Pelagianos est iste conflictus tibi nobisque communis. Illi quippe omnia ad fidelem piamque vitam hominum pertinentia ita tribuunt libero voluntatis arbitrio, ut habenda ex nobis, non a Domino putent esse poscenda: tu autem, si ea quae de te audio vera sunt, initium fidei, ubi est etiam initium bonae, hoc est piae voluntatis, non vis donum esse Dei, sed ex nobis nos habere contendis ut credere incipiamus; caetera autem religiosae vitae bona Deum per gratiam suam iam ex fide petentibus, quaerentibus, pulsantibus, donare consentis. Nec attendis ideo pro infidelibus Deum rogari ut credant, quoniam Deus donat et fidem; ideo pro eis et qui crediderint, Deo gratias agi, quoniam donavit et fidem 80.

Cur Deus rogandus eique gratiae agendae.

7. 30. Quamobrem ut hunc ad te sermonem aliquando concludam: si negas orandum esse ut qui nolunt credere, velint credere, si negas agendas esse Deo gratias, quoniam credere voluerunt qui nolebant credere; aliter tecum agendum est, ut non sic erres, aut, si errare persistis, ne mittas alios in errorem. Si autem, quod de te magis credo, sentis atque consentis orare nos Deum debere ac solere pro nolentibus credere, ut velint credere, et pro eis qui adversantur et contradicunt legi eius atque doctrinae, ut ei credant eamque sectentur; si sentis atque consentis debere nos etiam Deo agere gratias ac solere pro talibus, cum ad fidem eius doctrinamque conversi, volentes ex nolentibus fiunt, oportet sine dubitatione fatearis voluntates hominum Dei gratia praeveniri, et ut bonum velint homines quod nolebant, Deum facere, qui rogatur ut faciat, et cui nos novimus agere gratias dignum et iustum esse cum fecerit. Dominus tibi det intellectum in omnibus, domine frater.