EPISTOLA 216

Scripta paulo post superiorem.

Valentinus Augustino, renuntians quam recreati sint monachi ipsius libro, quaeque fuerit causa discidii quive auctores tumultus in suo coenobio (nn. 1-3), declarans suam et Flori (quem ipsi mittit) fidem de libero arbitrio ac Dei iustitia remunerantis (nn. 4-5), se suosque Augustini orationibus commendans (n. 6).

DOMINO VERE SANCTO, AC NOBIS VENERABILITER SUPER OMNIA PRAEFERENDO, ET PIA EXSULTATIONE COLENDO BEATISSIMO PAPAE AUGUSTINO, VALENTINUS SERVUS TUAE SANCTITATIS, ET OMNIS CONGREGATIO QUAE TUIS ORATIONIBUS MECUM SPERAT, IN DOMINO, SALUTEM

Augustini libro monachi tristitia levati.

1. Venerabilia scripta, et librum tuae Sanctitatis, ita tremebundo corde suscepimus, ut sicut beatus Elias, cum in speluncae limine staret 1, faciem suam gloria Domini transeunte velavit; ita nos obiurgatos oculos teximus, quia per rusticitatem fratrum nostrorum nostro iudicio erubuimus, quorum inordinata profectione tuam metuimus Beatitudinem salutare; quia tempus loquendi, et tempus tacendi 2, ne dum per dubitantes et de veritate fluctuantes scriberemus, de dictis sapientiae tuae, quae est sicut angeli Dei, dubitare cum dubitantibus videremur 3. Non enim erat nobis necessarium interrogare de beatitudine, et de sapientia tua, quae est nobis nota per Dei gratiam. Nam ad librum dulcissimae Sanctitatis tuae ita sumus alacriter iucundati, ut sicut Apostoli Dominum post resurrectionem prandentem secum non audebant interrogare quis esset; (sciebant enim quia Iesus est4: ita et nos nec voluimus, nec ausi sumus interrogare de libro, utrum tuae Sanctitatis esset; cum ipsa fidelis gratia quae in eo liberaliter commendatur, nobis tuum, domine sancte papa, eloquiis vivacissimis contestetur.

Cur monachi turbati fuerint.

2. Incipiamus autem, domine beatissime papa, ipsius ordinem perturbationis exponere. Carissimus frater noster Florus servus Paternitatis tuae, cum ad Uzalensem patriam fuisset suadente caritate profectus, eulogias monasterii inter suae civitatis moras, de opusculis nobis tuae attulit Sanctitatis, uno fratre Felice, qui ad tuam Sanctitatem tarde post comites suos venisse dignoscitur, eumdem librum devote dictante; ventum est ad monasterium cum eodem libello, fratre Floro ad Carthaginem de Uzalensi civitate profecto. Mihi non monstrato libro, imperitis fratribus recitare coeperunt; qui quorumdam non intellegentium corda commovit, quia cum diceret Dominus: Qui non manducaverit carnem filii hominis, neque biberit sanguinem eius, non habebit vitam in semetipso 5, discesserunt qui impie intellexerunt, non culpa Domini dicentis, sed duritia impiissimi cordis.

Quomodo fratres ab errore revocati sint.

3. Coeperunt memorati fratres, qui omnia subverterunt, innocentum animas commovere, mea parvitate penitus ignorante; in tantum conventus illorum murmurantis nescii, ut nisi frater Florus de Carthagine repedans, eorum perturbationes agnoscens, mihi sollicite nuntiasset... furtiva et tamquam servilis erat inter eos de non intellegenda veritate contentio. Proposui ad auferendas impias quaestiones, ut ad dominum sanctum patrem Evodium mitteremus, ut ipse nobis de hoc sacrosancto libro propter ignaros aliquid certius rescripsisset. Nec hoc patientius accipere voluerunt; sed arripuerunt profectionem nobis taliter non optatam: fratre Floro furore illorum propemodum conturbato, in quem saeviebant, quia ipse illis, ut putabant, vulnera libri huius attulisset; in quo non poterant medicinam infirmi cognoscere. Unde et sanctum presbyterum Sabinum ad maiorem auctoritatem rogavimus, et ipsius Sanctitas librum cum liquidis interpretationibus legit; nec sic anima sauciata curata est. Quibus propter ipsam pietatem sumptus dedimus, ne vulnera ipsorum cumularemus, quae posset sanare libri huius gratia, in qua refulget tua sancta praesentia. Quibus profectis, quies et pax per omnes fratres exsultavit in Domino. Quinque enim, vel amplius fratrum animositate ista est innata contentio.

Augustini librum medicinam fuisse ad sanam fidem.

4. Sed quia interdum, domine papa, provenit gaudium ex tristitia, non adeo maestificamur, quia per ignaros et curiosos suavissimis monitionibus tuae Sanctitatis illuminari meruimus. Nam et dubitatio beati Thomae apostoli foramina clavorum quaerentis 6, confirmatio fuit Ecclesiae universalis. Accepimus igitur, domine papa, medicamentum pie curantium tuarum cum gratia litterarum, et contudimus pectora nostra, ut saltem sic sanetur conscientia nostra, quam per liberum arbitrium nostrum, quod donat misericordia, curat et vivificat gratia; sed in hoc tempore, quando adhuc misericordiam cum dilatione cantamus 7. Nam cum coeperimus iudicium cantare Domino, reportaturi sumus mercedem pro opere nostro, quia misericors et iustus Dominus, miserator et rectus 8. Quia sicut docet nos Sanctitas tua, repraesentari nos oportet ante tribunal Christi, ut recipiat unusquisque nostrum propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum 9: quia veniet Dominus, et merces eius cum ipso 10: quia stabit homo et opus eius ante ipsum: quia veniet Dominus sicut clibanus ardens, ut incendat impios tamquam stipulam 11; et timentibus nomen Domini orietur sol iustitiae, quando impii punientur iudicio iustitiae 12. Hoc iustus, cuius tu amicus es, domine papa, exclamat, contremiscit, et suppliciter dicit: Domine, ne intres in iudicium cum servo tuo 13. Si gratia esset remunerantis, non timeret iustus secretarium iudicium maiestatis 14. Servi tui Flori haec fides est, pater; non sicut fratres isti sunt locuti. In praesentiarum audierunt ab illo dictum, non iuxta merita nostra dari donum pietatis, sed per gratiam Redemptoris: nam de illo die, quis dubitet longe esse gratiam, cum coeperit irasci iustitia? Hoc clamamus, pater, hoc te docente canimus, non securi, sed trepidi: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me 15. Hoc dicimus: "Emenda nos, Domine, et de lege tua erudi nos, ut mitiges nos a diebus malis" 16. Hoc credimus docente te, venerabilis pater, quia Deus interrogat iustum et impium, quia a dexteris et a sinistris positis bonis et malis, imputat remuneranda opera pietatis, enumerat puniendam tenacitatem impietatis. Ubi erit gratia, quando pro sui qualitate dispungentur opera, sive bona, sive mala 17?

Quam miseri qui nudam voluntatem iactant.

5. Sed cur non directum non timet proferri mendacium? Liberum arbitrium Dei gratia curatum non negamus; sed per Christi quotidianam gratiam proficere credimus, et adiuvari confidimus. Quid homines dicunt: "In mea est potestate ut faciam bonum"? si tamen homines facerent bonum. O inanis gloriatio miserorum! quotidie peccata arguunt, et ipsi sibi assumunt nudum liberum iactantes arbitrium; non discutientes conscientiam suam, quae non potest curari nisi per gratiam, ut dicerent: Miserere mei; sana animam meam, quia peccavi tibi 18. Quid facerent qui de libero sibi gloriantur arbitrio (quod non negatur cum Dei dumtaxat adiutorio), si iam absorpta esset mors in victoriam, si iam mortale nostrum indueret immortalitatem, et corruptibile nostrum indueret incorruptionem 19? Ecce foetent vulnera, et superbe petitur medicina. Non dicunt sicut iustus: Nisi Dominus adiuvisset me, paulo minus habitasset in inferno anima mea 20: non dicunt sicut sanctus: Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam 21.

A. oret pro Valentino eiusque monachis.

6. Sed ora, piissime pater, ut iam non curam geramus, nisi pro peccato nostro lacrymis expiando, et Dei gratia commendanda. Ora, domine pater, ut non urgeat super nos puteus os suum 22, ut salvemur a descendentibus in lacum 23, ut non pereat cum impiis anima nostra 24 per superbiam nostram, sed sanetur per Domini gratiam. Sicut ergo praecepisti, domine papa, frater noster Florus, servus Sanctitatis tuae, omni alacritate perrexit, cui non impedit, sed proficit fatigatio, ut accedat ei dilucidata cordis instructio; quem tuae Sanctimoniae suppliciter commendamus, pariterque deposcimus, ut et ignaros tuis orationibus Domino commendes mansuetissime componendos. Ora, domine et dulcissime pater, ut fugiat diabolus de congregatione nostra, et amota omni alienarum quaestionum procella, navis propositi nostri epibatis quietis onusta intra stationem tutissimi portus secure consistat, dum navigat per hoc mare magnum et immensum, et in illo portu, intra quem iam non erit metuendum vitae navigium, mercium indiscrepans accipiat pretium placitarum. Hoc tuae Sanctitatis impetraturos nos confidimus adiutorio, per gratiam quae est in Christo Iesu Domino nostro. Omnes filios apostolatus tui dominos nostros clericos, ac sanctos in congregatione propositi servientes deprecamur ut digneris nostro officio salutare, ut cum tua Beatitudine omnes pro nobis orare dignentur. Indiscrepans Trinitas Domini Dei nostri apostolatum tuum, quem elegit per gratiam, conservet nobis in Ecclesia sua, et nostri memorem coronet in Ecclesia magna; quod optamus, domine. Si quid autem famulus tuae Sanctitatis frater suggesserit Florus, pro regula monasterii, digneris pater, petimus, libenter accipere, et per omnia nos infirmos instruere.