DOMINO DILECTISSIMO ET IN CHRISTI VISCERIBUS AMPLECTENDO FRATRI VALENTINO, AUGUSTINUS IN DOMINO SALUTEM
1. Magnas quidem ago gratias Caritati tuae, quod mihi desideranti fratrem Florum misisti, et Deo nostro uberiores, quia cum talem repperi, qualem optaveram. Sed quamvis tardius ad vos remeasse videatur, minus tamen, quam vellem, mecum fuit. Praesente quippe ipso me imbecillitas corporis et talis et tam multis diebus tenuit, ut cum illo esse non possem, domine dilectissime et in Christi visceribus amplectende frater. Unde iterum rogo, ut iam non meum solum sed utriusque nostrum desiderium implere digneris et eum rursus mittere, ut aliquamdiu nobiscum sit. Existimo enim hoc et ipsi et nobis non infructuosum futurum et eius, quae per nos esse Domino adiuvante potuerit, abundantiorem instructionem etiam fratribus profuturam. Semper Deo placeas.