Scripta eodem a. post Pascha.
A. Valentino eiusque monachis de gratia et voluntate iterum agens transmittit ipsis De gratia et libero arbitrio (nn. 1-2) multa argumenta ponens Scripturae sanctae et b. Cypriani De dominica oratione (n. 3) ac testimonia pleraque ex Scriptura sancta (nn. 4-8).
DOMINO DILECTISSIMO, ET IN CHRISTI MEMBRIS HONORANDO FRATRI VALENTINO, ET FRATRIBUS QUI TECUM SUNT, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Cresconium, Felicem et alium Felicem Dei servos, qui ex vestra congregatione ad nos venerunt, nobiscum egisse Pascha, noverit Caritas vestra. Quos ideo tenuimus aliquanto diutius, ut instructiores ad vos redirent adversus novos haereticos Pelagianos, in quorum errorem cadit qui putat secundum aliqua merita humana dari gratiam Dei, quae sola hominem liberat per Dominum nostrum Iesum Christum. Sed rursum qui putat, quando ad iudicium Dominus venerit, non iudicari hominem secundum opera sua, qui iam per aetatem uti potuit libero voluntatis arbitrio, nihilominus in errore est. Soli enim parvuli qui nondum habent opera propria vel bona vel mala, secundum solum originale peccatum damnabuntur, quibus per lavacrum regenerationis 1 non subvenit gratia Salvatoris. Caeteri autem omnes qui iam utentes libero arbitrio, sua propria peccata originali peccato insuper addiderunt, si de potestate tenebrarum per gratiam Dei non eruuntur, nec transferuntur ad regnum Christi 2, non solum secundum originis, verum etiam secundum propriae voluntatis merita, iudicium reportabunt. Boni vero etiam ipsi quidem secundum suae bonae voluntatis merita praemium consequentur, sed etiam ipsam bonam voluntatem per Dei gratiam consecuti sunt. Ac sic impletur quod scriptum est: Ira et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum, et Graeci: gloria autem, et honor, et pax operanti bonum, Iudaeo primum, et Graeco 3.
2. De qua difficillima quaestione, hoc est de voluntate et gratia, non opus habui etiam in hac epistola diutius disputare; quoniam et aliam iam eis dederam, tamquam citius redituris. Et scripsi ad vos etiam librum, quem si, adiuvante Domino, diligenter legeritis, et vivaciter intellexeritis, nullas existimo inter vos de hac re dissensiones ulterius iam futuras. Portant autem secum et alia, quae vobis dirigenda esse credidimus, quibus cognoscatis quemadmodum catholica Ecclesia, in Dei misericordia, Pelagianae haeresis venena repulerit. Quod enim scriptum est ad papam Innocentium Romanae urbis episcopum, de concilio provinciae Carthaginensis et de concilio Numidiae, et aliquanto diligentius a quinque episcopis, et quae ipse ad tria ista rescripsit; item quod papae Zosimo de Africano concilio scriptum est, eiusque rescriptum ad universos totius orbis episcopos missum; et quod posteriori concilio plenario totius Africae contra ipsum errorem breviter constituimus; et supra memoratum librum meum, quem modo ad vos scripsi: haec omnia et in praesenti legimus cum ipsis, et per eos misimus vobis.
3. Legimus eis etiam librum beatissimi martyris Cypriani de Oratione Dominica, et ostendimus quemadmodum docuerit omnia quae ad mores nostros pertinent, quibus recte vivimus, a Patre nostro qui in coelis est, esse poscenda, ne de libero praesumentes arbitrio, a divina gratia decidamus. Ubi etiam demonstravimus quomodo admonuerit idem gloriosissimus martyr, etiam pro inimicis nostris, qui nondum in Christum crediderunt, nos ut credant orare debere: quod utique inaniter fieret, nisi Ecclesia crederet etiam malas atque infideles hominum voluntates, per Dei gratiam in bonum posse converti. Sed hunc librum sancti Cypriani, quia dixerunt etiam illic apud vos esse, non misimus. Meam quoque epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum datam, quam secum ad nos attulerunt, legimus cum eis; et ostendimus adversus eos esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, hoc est adversus eosdem Pelagianos.
4. Quantum ergo potuimus, egimus cum istis et vestris et nostris fratribus, ut in fide sana catholica perseverent: quae neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia Dei valeat aliquid, sive ut ex malo convertatur in bonum, sive ut in bono perseveranter proficiat, sive ut ad bonum sempiternum perveniat, ubi iam non timeat ne deficiat. Vos quoque, carissimi, etiam in hac epistola exhortor, quod nos omnes exhortatur Apostolus, non plus sapere quam oportet sapere; sed sapere ad temperantiam, sicut unicuique Deus partitus est mensuram fidei 4.
5. Attendite quid per Salomonem moneat Spiritus sanctus: Rectos cursus, inquit, fac pedibus tuis, et vias tuas dirige: ne declines in dexteram, neque in sinistram; averte autem pedem tuum a via mala. Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet 5. In his verbis sanctae Scripturae considerate, fratres, quia si non esset liberum arbitrium, non diceretur: Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige; ne declines in dexteram, neque in sinistram. Et tamen sine Dei gratia, si posset hoc fieri, non postea diceretur: Ipse autem rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet 6.
6. Nolite ergo declinare in dexteram neque in sinistram; quamvis laudentur viae quae a dextris sunt, et vituperentur quae sunt a sinistris. Hoc est enim propter quod addidit: Averte autem pedem tuum a via mala, hoc est a sinistra: quod manifestat in consequentibus, dicens: Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae vero sunt quae a sinistris sunt. Eas utique vias ambulare debemus, quas novit Dominus: de quibus in Psalmo legitur: Novit Dominus viam iustorum, et via impiorum peribit 7. Hanc enim non novit Dominus, quia sinistra est: sicut dicturus est etiam illis ad sinistram constitutis: Non novi vos. Quid est autem quod ille non novit, qui utique novit omnia sive bona hominum, sive mala? Sed quid est: Non vos novi 8, nisi "tales vos ego non feci"? Quemadmodum illud quod dictum est de ipso Domino Iesu Christo, quia non noverat peccatum 9; quid est non noverat, nisi quia "non fecerat"? Ac per hoc quod dictum est: Vias quae a dextris sunt, novit Dominus 10, quomodo intellegendum est, nisi quia ipse fecit vias dextras, id est vias iustorum, quae sunt utique opera bona, quae praeparavit Deus, sicut dicit Apostolus, ut in illis ambulemus 11? Vias autem sinistras perversas, id est vias impiorum, non utique novit, quia non eas ipse fecit homini, sed homo sibi: propter quod dicit: Odivi autem ego perversas vias malorum 12, ipsae sunt a sinistris.
7. Sed respondetur nobis: "Cur ergo dixit: Ne declines in dexteram, neque in sinistram 13; cum potius dicere debuisse videatur, Tene dexteram, et ne declines in sinistram; si bonae sunt viae quae a dextris sunt?" Cur, putamus, nisi quia ita viae sunt bonae quae a dextris sunt, ut in dexteram tamen declinare non sit bonum? Declinare quippe ille est intellegendus in dexteram, qui bona ipsa opera, quae ad vias dexteras pertinent, sibi vult assignare, non Deo. Et ideo cum dixisset: Vias enim quae a dextris sunt, novit Dominus: perversae autem sunt quae a sinistris sunt; tamquam diceretur ei: "Quomodo ergo non vis ut declinemus ad dexteram?"; secutus adiunxit: Ipse autem rectos faciet cursus tuos; itinera autem tua in pace producet 14. Sic ergo intellege, quod tibi praeceptum est: Rectos cursus fac pedibus tuis, et vias tuas dirige, ut noveris, cum hoc facis, a Domino Deo tibi praestari ut hoc facias; et non declinabis ad dexteram, quamvis ambules in viis dextris, non confidens in virtute tua: et ipse erit virtus tua, qui rectos faciet cursus tuos, et itinera tua in pace producet.
8. Quapropter, dilectissimi, quicumque dicit: "Voluntas mea mihi sufficit ad facienda opera bona", declinat in dexteram. Sed rursus illi qui putant bonam vitam esse deserendam, quando audiunt sic Dei gratiam praedicari, ut credatur et intellegatur voluntates hominum ipsa ex malis bonas facere, ipsa etiam quas fecerit custodire, et propterea dicunt: Faciamus mala, ut veniant bona 15; in sinistram declinant. Ideo vobis dixit: Non declinetis in dexteram, neque in sinistram, hoc est, non sic defendatis liberum arbitrium, ut ei bona opera sine Dei gratia tribuatis; nec sic defendatis gratiam, ut quasi de illa securi, mala opera diligatis: quod ipsa gratia Dei avertat a vobis. Talium quippe verba sibi proponens Apostolus ait: Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato, ut gratia abundet? 16 atque his verbis hominum errantium, et Dei gratiam non intellegentium, respondit ut debuit, dicens: Absit. Si enim mortui sumus peccato, quomodo vivemus in eo? 17 Nihil potuit dici brevius et melius. Quid enim nobis gratia Dei utilius confert in hoc praesenti saeculo maligno, nisi ut moriamur peccato? Ac per hoc ipsi gratiae invenietur ingratus, qui propter illam vult vivere in peccato, per quam morimur peccato. Deus autem qui dives est in misericordia 18, det vobis et sanum sapere, et usque in finem proficienter in bono proposito permanere. Hoc pro vobis, hoc pro nobis, hoc pro omnibus qui vos diligunt, et pro eis qui vos oderunt, instanter in pace fraterna et vigilanter orate. Deo vivatis. Si quid de vobis mereor, veniat ad me frater Florus.