EPISTOLA 214

Scripta ante Pascha a. 426 vel 427.

A. Valentino, Adrumetino abbati, cum eiusque monachos alloquens, inter se de Dei gratia et libero arbitrio dissentientes (n. 1) ex prava interpretatione prolixioris ep. ad Sixtum, docens fidem catholicam in illa ep. propugnatam contra Pelagianos hanc esse, quae neque arbitrium neget neque eousque extollat ut sine Dei gratia quidquam valeat ad bonum salutemque (nn. 2-7).

DOMINO DILECTISSIMO, ET IN CHRISTI MEMBRIS HONORANDO FRATRI VALENTINO, ET FRATRIBUS QUI TECUM SUNT, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Dissensio inter monachos de gratia et voluntate.

1. Venerunt ad nos duo iuvenes, Cresconius et Felix, de vestra congregatione se esse dicentes, qui nobis retulerunt monasterium vestrum nonnulla dissensione turbatum, eo quod quidam in vobis sic gratiam praedicent, ut negent hominis esse liberum arbitrium; et, quod est gravius, dicant quod in die iudicii non sit redditurus Deus unicuique secundum opera eius 1. Etiam hoc tamen indicaverunt, quod plures vestrum non ita sentiant, sed liberum arbitrium adiuvari fateantur per Dei gratiam, ut recta sapiamus atque faciamus; ut cum venerit Dominus reddere unicuique secundum opera eius, inveniat opera nostra bona, quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus 2. Hoc qui sentiunt, bene sentiunt.

Quatenus voluntas et gratia defendendae.

2. Obsecro itaque vos, fratres, sicut Corinthios obsecravit Apostolus, per nomen Domini nostri Iesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata 3. Primo enim Dominus Iesus, sicut scriptum est in Evangelio Ioannis apostoli, non venit ut iudicaret mundum, sed ut salvaretur mundus per ipsum 4. Postea vero, sicut scribit apostolus Paulus, iudicabit Deus mundum 5, quando venturus est, sicut tota Ecclesia in Symbolo confitetur, iudicare vivos et mortuos 6. Si igitur non est Dei gratia, quomodo salvat mundum? et si non est liberum arbitrium, quomodo iudicat mundum? Proinde librum vel epistolam meam, quam secum ad nos supradicti attulerunt, secundum hanc fidem intellegite, ut neque negetis Dei gratiam, neque liberum arbitrium sic defendatis, ut a Dei gratia separetis, tamquam sine illa vel cogitare aliquid vel agere secundum Deum ulla ratione possimus; quod omnino non possumus. Propter hoc enim Dominus cum de fructu iustitiae loqueretur, ait discipulis suis: Sine me nihil potestis facere 7.

Ad Sixtum epistola contra Pelagianos.

3. Unde supradictam epistolam ad Sixtum Romanae Ecclesiae presbyterum, contra novos haereticos Pelagianos noveritis esse conscriptam, qui dicunt gratiam Dei secundum merita nostra dari, ut qui gloriatur, non in Domino, sed in seipso glorietur, hoc est in homine, non in Domino. Quod prohibet Apostolus, dicens: Nemo glorietur in homine 8; et alio loco: Qui gloriatur, inquit, in Domino glorietur 9. Illi vero haeretici seipsos a seipsis iustos fieri putantes, quasi hoc eis non dederit Deus, sed ipsi sibi; non utique in Domino, sed in semetipsis gloriantur. Talibus enim dicit Apostolus: Quis enim te discernit? 10 Quod ideo dicit, quia de massa illius perditionis quae facta est ex Adam 11, non discernit hominem, ut eum faciat vas in honorem, non in contumeliam, nisi Deus. Sed quoniam homo carnalis et inaniter inflatus cum audisset: Quis enim te discernit? posset respondere vel voce vel cogitatione et dicere: "Discernit me fides mea, discernit me oratio mea", discernit me iustitia mea; mox Apostolus occurrit cogitationibus eius et dixit: Quid enim habes quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis12 Sic autem gloriantur quasi non acceperint, qui se a seipsis iustificari putant; ac per hoc in semetipsis, non in Domino gloriantur.

Gratiam nullis meritis promereri.

4. Propter quod ego in hac epistola quae ad vos pervenit, probavi per testimonia sanctarum Scripturarum, quae ibi potestis inspicere, et bona opera nostra, et pias orationes, et rectam fidem nullo modo in nobis esse potuisse, nisi haec acciperemus ab illo de quo dicit apostolus Iacobus: Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a patre luminum 13; ne quisquam dicat meritis operum suorum, vel meritis orationum suarum, vel meritis fidei suae, sibi traditam Dei gratiam, et putetur verum esse quod illi haeretici dicunt, gratiam Dei secundum merita nostra dari; quod omnino falsissimum est: non quia nullum est meritum, vel bonum piorum, vel malum impiorum; alioquin quomodo iudicabit Deus mundum? sed misericordia et gratia Dei convertit hominem, de qua Psalmus dicit: Deus meus, misericordia eius praeveniet me 14; ut iustificetur impius, hoc est ex impio fiat iustus, et incipiat habere meritum bonum, quod Dominus coronabit, quando iudicabitur mundus.

Cur A. totam Pelagii causam explanare nequiverit.

5. Multa erant quae vobis mittere cupiebam, quibus lectis, totam ipsam causam quae conciliis episcopalibus acta est adversus eosdem Pelagianos haereticos, diligentius et plenius nosse possetis; sed festinaverunt fratres, qui ex numero vestro ad nos venerunt, per quos vobis non rescripsimus ista, sed scripsimus. Nullas enim ad nos vestrae Caritatis litteras attulerunt: tamen suscepimus eos, quoniam simplicitas eorum satis indicabat nihil illos nobis potuisse confingere. Ideo autem festinaverunt, ut apud vos agerent Pascha, quo possit, adiuvante Domino, tam sanctus dies vestram pacem quam dissensionem potius invenire.

Quaestio de gratia perpaucis intellegibilis.

6. Melius autem facitis (quod multum rogo), si ipsum a quo dicunt se fuisse turbatos, ad me mittere non gravemini. Aut enim non intellegit librum meum, aut forte ipse non intellegitur, quando difficillimam quaestionem et paucis intellegibilem solvere atque enodare conatur. Ipsa est enim quaestio de gratia Dei, quae fecit ut homines non intellegentes putarent apostolum Paulum dicere: Faciamus mala, ut veniant bona 15. Unde apostolus Petrus in secunda Epistola sua: Quapropter, inquit, carissimi, haec exspectantes satagite inviolati et immaculati apud eum reperiri in pace; et Domini nostri patientiam salutem existimate: sicut et dilectissimus frater noster Paulus, secundum eam quae data est ei sapientiam, scripsit vobis, ut et in omnibus epistolis loquens in eis de his; in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles homines pervertunt, sicut et caeteras Scripturas, ad proprium suum interitum 16.

Sapienter intellegere quae credimus ex Deo est et ex nobis.

7. Cavete ergo quod tantus apostolus tam terribiliter dicit; et ubi sentitis vos non intellegere, interim credite divinis eloquiis, quia et liberum est hominis arbitrium, et gratia Dei, sine cuius adiutorio liberum arbitrium nec converti potest ad Deum, nec proficere in Deo. Et quod pie creditis, ut etiam sapienter intellegatis orate. Et ad hoc ipsum enim, id est, ut sapienter intellegamus, est utique liberum arbitrium. Nisi enim libero arbitrio intellegeremus atque saperemus, non nobis praeciperetur dicente Scriptura: Intellegite ergo qui insipientes estis in populo, et stulti aliquando sapite 17. Eo ipso quippe quo praeceptum et imperatum est ut intellegamus atque sapiamus, obedientia nostra requiritur, quae nulla potest esse sine libero arbitrio. Sed si posset hoc ipsum sine adiutorio Dei gratiae fieri per liberum arbitrium, ut intellegeremus atque saperemus, non diceretur Deo: Da mihi intellectum, et discam mandata tua 18; neque in Evangelio scriptum esset: Tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent Scripturas 19; nec Iacobus apostolus diceret: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et non improperat; et dabitur ei 20. Potens est autem Dominus qui et vobis donet et nobis, ut de vestra pace et pia consensione nuntiis celerrimis gaudeamus. Saluto vos, non solum meo nomine, sed etiam fratrum qui mecum sunt, et rogo ut pro nobis concorditer atque instanter oretis. Sit vobiscum Dominus. Amen.