Scripta VI Kal. Oct. a. 426.
Gesta ecclesiastica ab A. iam sene confecta in designando Eraclio qui ipsi in episcopatu succederet (nn. 1-4) atque interim ipsum aliqua regiminis parte sublevaret (nn. 5-6).
ACTA ECCLESIASTICA
1. Gloriosissimo Theodosio duodecies et Valentiniano Augusto iterum consulibus, sexto calendas octobris, cum Augustinus episcopus una cum Religiano et Martiniano coepiscopis suis consedisset in ecclesia Pacis Hipponensium Regiorum, praesentibus Saturnino, Leporio, Barnaba, Fortunatiano, Rustico, Lazaro, et Eraclio presbyteris, astante clero et frequenti populo, Augustinus episcopus dixit:
Quod hesterno die promisi Caritati vestrae, propter quod vos volui frequentius convenire, et video frequentius convenisse, mora omni postposita hoc agendum est. Si enim aliud velim loqui, in illud suspensi minus auditis. Omnes in hac vita mortales sumus, et dies huius vitae ultimus, omni homini est semper incertus: verumtamen in infantia speratur pueritia; et in pueritia speratur adolescentia; et in adolescentia speratur iuventus; et in iuventute speratur gravitas; et in gravitate speratur senectus: utrum contingat incertum est; est tamen quod speretur. Senectus autem aliam aetatem quam speret, non habet: incertum est etiam ipsa senectus quamdiu sit homini; illud tamen certum est, nullam remanere aetatem quae possit succedere senectuti. Quia voluit Deus, ad istam civitatem cum vigore aetatis adveni; sed tamen iuvenis fui, et senui 1. Scio post obitus episcoporum, per ambitiosos aut contentiosos solere Ecclesias perturbari; et quod saepe expertus sum et dolui, debeo quantum ad me attinet, ne contingat, huic prospicere civitati. Sicuti novit Caritas vestra, in Milevitana Ecclesia modo fui: petierunt enim me fratres, et maxime servi Dei qui ibi sunt, ut venirem; quia post obitum beatae memoriae fratris et coepiscopi mei Severi, nonnulla ibi perturbatio timebatur. Veni; et quomodo voluit Dominus, adiuvit nos pro sua misericordia, ut cum pace episcopum acciperent, quem vivus designaverat episcopus eorum: hoc enim eis cum innotuisset, voluntatem praecedentis et decedentis episcopi sui libenter amplexi sunt. Minus tamen aliquid factum erat, unde nonnulli contristabantur, quia frater Severus credidit posse sufficere ut successorem suum apud clericos designaret, ad populum inde non est locutus; et erat inde aliquorum nonnulla tristitia. Quid plura? Deo placuit; tristitia fugata est, gaudium successit: ordinatus est episcopus, quem praecedens episcopus designaverat. Ergo ne aliquis de me queratur, voluntatem meam, quam credo Dei esse, in omnium vestrum notitiam perfero: presbyterum Eraclium mihi successorem volo.
A populo acclamatum est: "Deo gratias, Christo laudes; dictum est vicies terties. Exaudi Christe, Augustino vita"; dictum est sexies decies. "Te patrem, te episcopum"; dictum est octies.
2. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit:
Non opus est me de laudibus eius aliquid dicere; faveo sapientiae, et parco verecundiae: sufficit quia nostis eum; et hoc me velle dico quod vos velle scio; et si ante nescirem, hodie probarem. Hoc ergo volo: hoc a Domino Deo nostro, nunc etiam in aetate frigida, votis ferventibus posco; hoc ut mecum oretis exhortor, admoneo, rogo, ut omnium in pace Christi collatis et conflatis mentibus confirmet Deus quod operatus est in nobis. Qui misit mihi eum, servet eum; servet incolumem, servet sine crimine, ut qui facit gaudium viventis, locum suppleat morientis. A notariis Ecclesiae, sicut cernitis, excipiuntur quae dicimus, excipiuntur quae dicitis; et meus sermo, et vestrae acclamationes in terram non cadunt. Apertius ut dicam, ecclesiastica nunc Gesta conficimus: sic enim hoc esse, quantum ad homines attinet, confirmatum volo.
A populo acclamatum est trigesies sexies: "Deo gratias, Christo laudes". "Exaudi, Christe, Augustino vita"; dictum est tredecies. "Te patrem, te episcopum"; dictum est octies. "Dignus et iustus est"; dictum est vicies. "Bene meritus, bene dignus"; dictum est quinquies." Dignus et iustus est"; dictum est sexies.
3. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit:
Ergo, ut dicebam, voluntatem meam et voluntatem vestram Gestis ecclesiasticis, quantum ad homines attinet, confirmatam volo: quantum vero ad latentem Omnipotentis voluntatem, omnes, ut dixi, oremus ut confirmet Deus quod operatus est in nobis.
A populo acclamatum est: "Iudicio tuo gratias agimus"; dictum est sedecies. "Fiat, fiat"; dictum est duodecies. "Te patrem, Eraclium episcopum"; dictum est sexies.
4. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit:
Scio quod scitis et vos, sed nolo de illo fieri quod de me factum est. Quid autem factum sit multi scitis; illi soli nesciunt qui tunc aut nondum nati erant, aut nondum habebant aetatem sciendi. Adhuc in corpore posito beatae memoriae patre et episcopo meo sene Valerio, episcopus ordinatus sum, et sedi cum illo: quod concilio Nicaeno prohibitum fuisse nesciebam, nec ipse sciebat. Quod ergo reprehensum est in me, nolo reprehendi in filio meo.
A populo acclamatum est: "Deo gratias; Christo laudes"; dictum est tredecies.
5. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit:
Erit presbyter ut est; quando Deus voluerit, futurus episcopus. Sed plane modo facturus sum adiuvante misericordia Christi, quod adhuc usque non feci. Nostis ante aliquot annos quid facere voluerim, et non permisistis. Placuit mihi et vobis propter curam Scripturarum, quam mihi fratres et patres mei coepiscopi duobus conciliis Numidiae et Carthaginis imponere dignati sunt, ut per quinque dies nemo mihi molestus esset. Gesta confecta sunt, placuit, acclamastis: recitatur placitum vestrum, et acclamationes vestrae. Parvo tempore servatum est circa me; et postea violenter irruptum est, et non permittor ad quod volo, vacare: ante meridiem et post meridiem occupationibus hominum implicor. Obsecro vos et obstringo per Christum, ut huic iuveni, hoc est Eraclio presbytero, quem hodie in nomine Christi designo episcopum successorem mihi, patiamini me refundere onera occupationum mearum.
A populo acclamatum est: "Iudicio tuo gratias agimus"; dictum est vicies sexies.
6. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit:
Ego caritati et benevolentiae vestrae apud Dominum Deum nostrum gratias ago, imo de illa Deo gratias ago. Ergo, fratres, quidquid est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur: ubi necessarium habuerit consilium, meum non negabo auxilium; absit ut subtraham. Tamen quidquid illud est quod ad me perferebatur, ad illum perferatur. Ipse me aut consulat, si forte non invenerit quid facere debeat, aut poscat adiutorem quem novit patrem: ut et vobis nihil desit, et ego tandem aliquando, si quantulumcumque spatium mihi huius vitae donaverit Deus, ipsam meam quantulamcumque vitam non dem segnitiei, nec donem inertiae, sed in sanctis Scripturis, quantum ipse permittit et largitur, exerceam; hoc et ipsi proderit, et per ipsum etiam vobis. Nemo ergo invideat otio meo, quia meum otium magnum habet negotium. Video me de hac re propter quam vos invitavi, omnia vobiscum egisse quae debui: hoc ad ultimum rogo, ut Gestis istis dignemini subscribere qui potestis. Hic mihi responsione vestra opus est: teneam responsionem vestram; de hac assensione aliquid acclamate.
A populo acclamatum est: "Fiat, fiat"; dictum vicies quinquies. "Dignum est, iustum est"; dictum vicies octies. "Fiat, fiat"; dictum quater decies. "Olim dignus, olim meritus"; dictum vicies quinquies. "Iudicio tuo gratias agimus"; dictum tredecies. "Exaudi, Christe, Eraclium conserva"; dictum octies decies.
7. Cumque reticeretur, Augustinus episcopus dixit:
Bene habet ut ea quae Dei sunt, circa sacrificium eius agere valeamus; in qua hora supplicationis nostrae maxime commendo Caritati vestrae ut omnes vestras causas et negotia intermittatis, et pro ista Ecclesia, et pro me, et pro presbytero Eraclio, Domino precem fundatis.