EPISTOLA 211

Scripta ca. a. 424.

A. sanctimoniales quae, dum student mutare praepositam, indecenter fuerant tumultuatae, ad concordiam revocat, deprecans dissensiones aemulationesque in monasterio (nn. 14) illisque vitae regulam praescribens (nn. 5-16).

A. increpet moniales tumultuantes.

1. Sicut parata est severitas peccata quae invenerit vindicare; ita non vult caritas quod vindicet invenire. Haec causa fecit ut ad vos non venirem, cum meam praesentiam quaereretis, non ad pacis vestrae gaudium, sed ad dissensionis vestrae augmentum. Quomodo enim contemnerem, et impunitum relinquerem, si et me praesente tantus vester tumultus exsisteret, quantus me absente, etsi oculos meos latuit, tamen aures meas vestris vocibus verberavit? Nam fortassis etiam maior esset vestra seditio in praesentia mea, cum necesse esset vobis non concedi, quae in perniciosissimum exemplum contra sanam disciplinam, quod vobis non expedit, petebatis; ac sic quales non volo, invenirem vos, et ipse invenirer a vobis qualem non volebatis.

A. monialibus parcere voluit.

2. Cum ergo scribat Apostolus ad Corinthios, dicens: Testem Deum facio super animam meam, quia parcens vobis nondum veni Corinthum; non quia dominamur fidei vestrae, sed cooperatores sumus gaudii vestri 1; hoc ego etiam dico vobis, quia parcens vobis non ad vos veni. Peperci etiam mihi, ne tristitiam super tristitiam haberem 2; et elegi non ut exhiberem faciem meam vobis, sed effunderem cor meum Deo pro vobis 3, et causam magni periculi vestri, non apud vos verbis, sed apud Deum lacrymis agerem, ne convertat in luctum gaudium meum quo soleo gaudere de vobis, et inter tanta scandala quibus ubique abundat hic mundus aliquando consolari, cogitans copiosam congregationem, et castam dilectionem, et sanctam conversationem vestram, et largiorem gratiam Dei, quae data est vobis, ut non solum carnales nuptias contemneretis, verum etiam eligeretis in domo societatem unanimes habitandi, ut sit vobis anima una et cor unum in Deum 4.

Contentiones, aemulationes quam noxiae monasterio.

3. Haec in vobis bona, haec Dei dona considerans, inter multas tempestates quibus ex aliis malis quatitur cor meum, solet utcumque requiescere. Currebatis bene; quis vos fascinavit? Suasio illa non est ex Deo qui vocavit vos 5. Modicum fermenti 6... nolo dicere quod sequitur; hoc enim magis cupio, et oro, et hortor, ut ipsum fermentum convertatur in melius, ne tota massa, sicut pene iam fecerat, convertatur in peius. Si ergo repullulastis sanum sapere, orate ne intretis in tentationem 7, ne iterum in contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, seditiones, susurrationes 8. Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis 9, ut spinas metamus istas ex vobis 10. Si autem adhuc vestra tumultuatur infirmitas, orate ut eruamini de tentatione 11. Quae autem conturbant vos, si adhuc conturbant vos, nisi correxerint se, portabunt iudicium, quaecumque illae fuerint 12.

Quam lugenda schismata in monasterio.

4. Cogitate quid mali sit, ut cum de Donatistis in unitate gaudeamus 13, interna schismata in monasterio lugeamus. Perseverate in bono proposito, et non desiderabitis mutare praepositam, qua in monasterio illo per tam multos annos perseverante et numero et aetate crevistis; quae vos mater non utero, sed animo suscepit. Omnes enim quae illuc venistis, ibi eam aut sanctae praepositae sorori meae servientem, placentem, aut etiam ipsam praepositam quae vos suscepit, invenistis: sub illa estis eruditae, sub illa velatae, sub illa multiplicatae; et sic tumultuamini, ut ea vobis mutetur, cum lugere deberetis, si eam vobis mutare vellemus. Ipsa est enim quam nostis, ipsa est ad quam venistis, ipsa est quam per tot annos habendo crevistis. Novum non accepistis, nisi praepositum: aut si propter illum quaeritis novitatem, et in eius invidiam contra matrem vestram sic rebellastis, cur non potius id petistis, ut ipse vobis mutetur? Si autem hoc exhorretis; quia novi quomodo eum in Christo venerabiliter diligatis, cur non potius illam? In vobis namque regendis sic praepositi rudimenta turbantur, ut magis velit vos ipse deserere, quam istam ex vobis famam et invidiam sustinere, ut dicatur non vos aliam quaesituras fuisse praepositam, nisi ipsum coepissetis habere praepositum. Tranquillet ergo Deus et componat animos vestros; non in vobis praevaleat opus diaboli, sed pax Christi vincat in cordibus vestris 14; nec dolore animi, quia non fit quod vultis, vel quia pudet voluisse quod velle non debuistis 15, erubescendo curratis in mortem; sed potius poenitendo resumatis virtutem 16, nec habeatis poenitentiam Iudae traditoris, sed potius lacrymas Petri pastoris 17.

Regula monialibus praescripta: Omnia sint communia.

5. Haec sunt quae ut observetis praecipimus in monasterio constitutae. Primum propter quod estis in unum congregatae, ut unanimes habitetis in domo, et sit vobis cor unum et anima una in Deum 18. Et non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia: et distribuatur unicuique vestrum a praeposita vestra victus et tegumentum; non aequaliter omnibus, quia non aequaliter valetis omnes, sed unicuique sicut opus fuerit. Sic enim legitis in Actibus Apostolorum: Quia erant eis omnia communia, et distribuebatur singulis prout cuique opus erat 19. Quae aliquid habebant in saeculo, quando ingressae sunt monasterium, libenter velint illud esse commune. Quae autem non habebant, non ea quaerant in monasterio, quae nec foris habere potuerunt: sed tamen earum infirmitati quod opus est tribuatur, etiamsi pauperies earum, quando foris erant, nec ipsa necessaria poterat invenire; ac nunc non ideo putent se esse felices, quia invenerunt victum et tegumentum, quale foris invenire non potuerunt.

Superbia fugienda.

6. Nec erigant cervicem quia sociantur eis, ad quas foris accedere non audebant; sed sursum cor habeant, et terrena bona non quaerant, ne incipiant monasteria esse divitibus utilia, non pauperibus, si divites illic humiliantur, et pauperes illic inflantur 20. Sed rursus etiam illae quae aliquid esse videbantur in saeculo, non habeant fastidio sorores suas, quae ad illam sanctam societatem ex paupertate venerunt: magis autem studeant non de parentum divitum dignitate, sed de pauperum sororum societate gloriari. Nec extollantur, si communi vitae de suis facultatibus aliquid contulerunt; ne de suis divitiis magis superbiant, quia eas monasterio partiuntur, quam si eis in saeculo fruerentur. Alia quippe quaecumque iniquitas in malis operibus exercetur ut fiant; superbia vero etiam bonis operibus insidiatur ut pereant: et quid prodest dispergere dando pauperibus et pauperem fieri, si anima misera superbior efficiatur contemnendo, quam fuerat possidendo? Omnes ergo unanimiter et concorditer vivite; et honorate in vobis invicem Deum, cuius templa factae estis 21.

Preces et cantus.

7. Orationibus instate horis et temporibus constitutis 22. In oratorio nemo aliquid agat, nisi ad quod est factum, unde et nomen accepit; ut si aliquae etiam praeter horas constitutas, si eis vacat, orare voluerint, non eis sint impedimento, quae ibi aliquid agere voluerint. Psalmis et hymnis cum oratis Deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce: et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum; quod autem non ita scriptum est ut cantetur, non cantetur.

Abstinentia ac refectio; lectio inter caenam.

8. Carnem vestram domate ieiuniis et abstinentia escae et potus, quantum valetudo permittit. Quando autem aliqua non potest ieiunare, non tamen extra horam prandii aliquid alimentorum sumat, nisi cum aegrotat. Cum acceditis ad mensam, donec inde surgatis, quod vobis secundum consuetudinem legitur, sine tumultu et contentionibus audite: nec solae vobis fauces sumant cibum, sed et aures percipiant Dei verbum.

De infirmarum cura.

9. Quae infirmae sunt ex pristina consuetudine, si aliter tractantur in victu, non debet aliis molestum esse, nec iniustum videri, quas fecit alia consuetudo fortiores. Nec illas feliciores putent, quia sumunt quod non sumunt ipsae: sed sibi potius gratulentur, quia valent quod non valent illae. Et si eis quae venerunt ex moribus delicatioribus ad monasterium, aliquid alimentorum, vestimentorum, stramentorum, operimentorum datur, quod aliis fortioribus, et ideo felicioribus non datur; cogitare debent quibus non datur, quantum de sua saeculari vita illae ad istam descenderint, quamvis usque ad aliarum quae sunt corpore fortiores, frugalitatem pervenire nequiverint. Nec illae debent conturbari, quod eas vident amplius, non quia honorantur, sed quia tolerantur, accipere; ne contingat detestanda perversitas, ut in monasterio, ubi, quantum possunt, fiunt divites laboriosae, fiant pauperes delicatae. Sane quemadmodum aegrotantes necesse habent minus accipere ne graventur; ita post aegritudinem sic tractandae sunt ut citius recreentur, etiamsi de humillima saeculi paupertate venerunt, tamquam hoc illis contulerit recentior aegritudo, quod divitibus anterior consuetudo. Sed cum vires pristinas reparaverint, redeant ad feliciorem consuetudinem suam, quae famulas Dei tanto amplius decet, quanto minus indigent: nec ibi eas teneat voluntas iam vegetas, quo necessitas levarat infirmas. Illae se existiment ditiores, quae fuerint in sustinenda parcitate fortiores. Melius est enim minus egere, quam plus habere.

Habitus corporisque exterior compositio.

10. Non sit notabilis habitus vester; nec affectetis vestibus placere, sed moribus. Nec sint vobis tam tenera capitum tegmina ut retiola subter appareant. Capillos ex nulla parte nudos habeatis, nec foris vel spargat neglegentia, vel componat industria. Quando proceditis, simul ambulate: cum veneritis quo itis, simul state. In incessu, in statu, in habitu, in omnibus motibus vestris nihil fiat quod illiciat cuiusquam libidinem, sed quod vestram deceat sanctitatem. Oculi vestri etsi iaciuntur in aliquem, figantur in neminem. Neque enim quando proceditis, viros videre prohibemini, sed appetere, aut ipsis appeti velle. Nec solo tactu, sed affectu quoque et aspectu appetitur, et appetit femina. Nec dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos: quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. Et cum se invicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nuntiant impudica, et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore; etiam intactis ab immunda violatione corporibus, fugit castitas ipsa de moribus. Nec putare debet quae in masculum figit oculum, et illius in seipsam diligit fixum, non ab aliis videri, cum hoc facit; videtur omnino et a quibus videri non arbitratur. Sed ecce lateat, et a nemine hominum videatur, quid faciet de illo superno inspectore quem latere nihil potest? 23 An ideo putandus est non videre, quia tanto videt patientius, quanto sapientius? Illi ergo timeat sancta femina displicere, ne velit viro male placere: illum cogitet omnia videre, ne velit virum male videre. Illius namque et in hac causa commendatus est timor, ubi scriptum est: Abominatio est Domino defigens oculum 24. Quando ergo simul estis in ecclesia, et ubicumque ubi et viri sunt, invicem vestram pudicitiam custodite. Deus enim qui habitat in vobis, etiam isto modo custodiet vos ex vobis 25.

Correptionis ordo.

11. Et si hanc de qua loquor, oculi petulantiam in aliqua vestrum adverteritis, statim admonete, ne coepta progrediantur, sed ex proximo corrigantur. Si autem et post admonitionem iterum, vel alio quocumque die idipsum eam facere videritis, iam velut vulneratam sanandam prodat quaecumque invenire potuit hoc, prius tamen et alteri vel tertiae demonstratam, ut duarum vel trium possit ore convinci 26, et competenti severitate coerceri. Nec vos iudicetis esse malevolas, quando hoc indicatis. Magis quippe innocentes non estis, si sorores vestras, quas indicando corrigere potestis, tacendo perire permittitis. Si enim soror tua vulnus haberet in corpore, quod vellet occultari, dum timeret secari, nonne crudeliter abs te sileretur, et misericorditer indicaretur? Quanto ergo potius eam debes manifestare, ne perniciosius putrescat in corde? Sed antequam aliis demonstretur, per quas convincenda est si negaverit, praepositae debet ostendi, si admonita neglexerit corrigi, ne forte possit secretius correpta non innotescere caeteris. Si autem negaverit, tunc neganti adhibendae sunt aliae, ut iam coram omnibus possit, non ab una teste argui, sed a duabus tribusve convinci. Convicta vero, secundum praepositae vel presbyteri arbitrium debet emendatoriam sustinere vindictam: quam si ferre recusaverit, et si ipsa non abscesserit, de vestra societate proiciatur. Non enim et hoc fit crudeliter, sed misericorditer, ne contagione pestifera plurimas perdat. Et hoc quod dixi de oculo non figendo, etiam in caeteris inveniendis, prohibendis, indicandis, convincendis, vindicandisque peccatis diligenter observetur, cum dilectione hominum et odio vitiorum. Quaecumque autem in tantum progressa fuerit malum, ut occulte ab aliquo litteras vel quaelibet munuscula accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro ea. Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium praepositae vel presbyteri, vel etiam episcopi, gravius emendetur.

Vestium usus.

12. Vestes vestras in uno loco habete sub una custode, vel duabus, vel quot sufficere potuerint ad eas excutiendas, ne a tinea laedantur: et sicut pascimini ex uno cellario, sic induamini ex uno vestiario. Et si fieri potest, non ad vos pertineat quid vobis induendum pro temporis congruentia proferatur, utrum hoc recipiat unaquaeque vestrum quod deposuerat, an aliud quod altera habuerat, dum tamen unicuique quod opus est non negetur. Si autem hinc inter vos contentiones et murmura oriuntur, et conqueritur aliqua deterius aliquid se accepisse quam prius habuerat, et indignam se iudicat esse quae ita vestiatur, sicut alia soror eius vestiebatur; hinc vos probate quantum vobis desit in illo interiore sancto habitu 27 cordis, quae pro habitu corporis litigatis. Tamen si vestra toleratur infirmitas, ut hoc recipiatis quod posueratis, in uno tamen loco sub communibus custodibus habete quod ponitis; ita sane ut nulla sibi aliquid operetur, sive unde induatur, sive ubi iaceat, sive unde cingatur, vel operiatur, vel caput contegat; sed omnia opera vestra in commune fiant maiore studio et frequentiori alacritate, quam si vobis propria faceretis. Caritas enim de qua scriptum est quod non quaerit quae sua sunt 28, sic intellegitur, quia communia propriis, non propria communibus anteponit. Et ideo quanto amplius rem communem quam propriam curaveritis, tanto amplius vos profecisse noveritis; ut in omnibus quibus utitur transitura necessitas, superemineat quae permanet caritas 29. Consequens ergo est ut etiam illud quod suis vel filiabus vel aliqua necessitudine ad se pertinentibus in monasterio constitutis aliquis vel aliqua contulerit, sive vestem, sive quodlibet aliud inter necessaria deputandum, non occulte accipiatur; sed sit in potestate praepositae, ut in commune redactum, cui necessarium fuerit, praebeatur. Quod si aliqua rem sibi collatam celaverit, furti iudicio condemnetur.

Vestium corporisque munditia et cura erga aegrotas.

13. Indumenta vestra secundum arbitrium praepositae laventur, sive a vobis, sive a fullonibus, ne interiores animae sordes contrahat mundae vestis nimius appetitus. Lavacrum etiam corporum, ususque balnearum non sit assiduus, sed eo quo solet intervallo temporis tribuatur, hoc est, semel in mense. Cuius autem infirmitatis necessitas cogit lavandum corpus, non longius differatur: fiat sine murmure de consilio medici, ita ut etiam si nolit, iubente praeposita faciat quod faciendum est pro salute. Si autem velit, et forte non expedit, suae cupiditati non obediatur: aliquando enim etiamsi noceat, prodesse creditur quod delectat. Denique si latens est dolor in corpore famulae Dei, dicenti quid sibi doleat, sine dubitatione credatur: sed tamen utrum sanando illi dolori, quod delectat, expediat, si non est certum, medicus consulatur. Nec eant ad balneas, sive quocumque ire necesse fuerit, minus quam tres. Nec illa quae habet aliquo eundi necessitatem, cum quibus ipsa voluerit, sed cum quibus praeposita iusserit, ire debebit. Aegrotantium cura sive post aegritudinem reficiendarum, sive aliqua imbecillitate etiam sine febribus laborantium, alicui debet iniungi, ut ipsa de cellario petat quod cuique opus esse perspexerit; sive autem quae cellario, sive quae vestibus, sive quae codicibus praeponuntur, sine murmure serviant sororibus suis. Codices certa hora singulis diebus petantur; extra horam quae petiverint non accipiant. Vestimenta vero et calceamenta quando fuerint indigenti necessaria, dare non differant sub quarum custodia sunt quae poscuntur.

Caritatis officia.

14. Lites aut nullas habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam 30. Neque enim ad solos viros pertinet quod scriptum est: Qui odit fratrem suum, homicida est 31: sed sexu masculino, quem primum Deus fecit, etiam femineus praeceptum sexus accepit. Quaecumque convicio, vel maledicto, vel etiam criminis obiectu, alteram laeserit, meminerit satisfactione quantocius curare quod fecit, et illa quae laesa est, sine disceptatione dimittere. Si autem invicem se laeserunt, invicem sibi debita relaxare debebunt, propter orationes vestras; quas utique quanto crebriores habetis, tanto sanctiores habere debetis. Melior est autem quae quamvis ira saepe tentatur, tamen impetrare festinat ut sibi dimittat cui se fecisse agnoscit iniuriam, quam quae tardius irascitur, et ad veniam petendam difficilius inclinatur. Quae non vult dimittere sorori, non speret accipere orationis effectum: quae autem numquam vult petere veniam, aut non ex animo petit, sine causa est in monasterio, etiamsi non inde proiciatur. Proinde vobis a verbis durioribus parcite; quae si emissa fuerint ex ore vestro, non pigeat ex ipso ore proferre medicamenta, ex quo facta sunt vulnera. Quando autem necessitas disciplinae minoribus coercendis dicere vos verba dura compellit, si etiam in ipsis modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur ut ab eis veniam postuletis, ne apud eas quas oportet esse subiectas, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas: sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit etiam eas quas plus iusto forte corripitis, quanta benevolentia diligatis. Non autem carnalis, sed spiritalis inter vos debet esse dilectio: nam quae faciunt pudoris immemores, etiam feminis feminae, iocando turpiter et ludendo, non solum a viduis et intactis ancillis Christi in sancto proposito constitutis, sed omnino nec a mulieribus nuptis, nec a virginibus sunt facienda nupturis.

Praepositae munus.

15. Praepositae tamquam matri obediatur, honore servato, ne in illa offendatur Deus: multo magis presbytero qui omnium vestrum curam gerit. Ut ergo cuncta ista serventur, et si quid servatum non fuerit, non neglegenter praetereatur, sed emendandum corrigendumque curetur, ad praepositam praecipue pertinet, ita ut ad presbyterum qui vobis intendit, referat quod modum vel vires eius excedit 32. Ipsa vero non se existimet potestate dominante, sed caritate serviente felicem. Honore coram hominibus praelata sit vobis; timore coram Deo substrata sit pedibus vestris. Circa omnes se ipsam bonorum operum praebeat exemplum 33. Corripiat inquietas, consoletur pusillanimes, suscipiat infirmas, patiens sit ad omnes 34, disciplinam libens habeat, metuens imponat. Et quamvis utrumque sit necessarium, tamen plus a vobis amari appetat quam timeri; semper cogitans Deo se pro vobis reddituram esse rationem. Unde magis obediendo non solum vestri, verum etiam ipsius miseremini; quia inter vos quanto in loco superiore, tanto in periculo maiore versatur.

Regulae liberalis observantia et frequens lectio.

16. Donet Dominus ut observetis haec omnia cum dilectione tamquam spiritalis pulchritudinis amatrices, et bono Christi odore 35 de bona conversatione fragrantes, non sicut ancillae sub lege, sed sicut liberae sub gratia constitutae 36. Ut autem in hoc libello tamquam in speculo vos possitis inspicere, ne per oblivionem aliquid neglegatis, semel in septimana vobis legatur: et ubi vos inveneritis ea quae scripta sunt facientes, agite gratias Domino bonorum omnium largitori; ubi autem sibi quaecumque vestrum videt deesse aliquid, doleat de praeterito, caveat de futuro, orans ut et debitum dimittatur, et in tentationem non inducatur 37.