Scripta ca. a. 423.
A. Felicitati et Rustico de malis hominibus tolerandis deque fraterna correptione facienda (nn. 1-2).
DILECTISSIMAE ET SANCTISSIMAE MATRI FELICITATI, ET FRATRI RUSTICO, ET SORORIBUS QUAE VOBISCUM SUNT, AUGUSTINUS, ET QUI MECUM SUNT, IN DOMINO SALUTEM.
1. Bonus est Dominus 1, et misericordia eius ubique diffusa, quae nos de vestra caritate in suis visceribus consolatur. Quantum enim diligat credentes et sperantes in se, et illum atque in vicem diligentes, et quid eis in posterum servet, hinc maxime ostendit, cum infidelibus, et desperatis, et perversis, quibus in mala voluntate usque in finem perseverantibus ignem cum diabolo aeternum minatur 2, in hoc tamen saeculo bona tanta largitur; Qui facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos 3; breviter enim aliquid dictum est, ut plura cogitentur. Quam multa enim habeant impii in hac vita munera et dona gratuita ab illo quem contemnunt, enumerare quis potest? Inter quae illud magnum, quod exemplis interpositarum tribulationum quas huius saeculi dulcedini tamquam bonus medicus miscet, admonet eos, si attendere velint, fugere ab ira ventura 4; et cum in via sunt, id est in hac vita, concordare cum sermone Dei, quem sibi adversarium fecerunt male vivendo 5. Quid ergo non misericorditer praestatur hominibus a Domino Deo, a quo etiam tribulatio beneficium est? Nam res prospera donum est consolantis; res autem adversa donum est admonentis Dei: et si haec praestat, ut dixi, etiam malis, quid praeparat sustinentibus se? quorum in numero vos per illius gratiam congregatos esse gaudete, sustinentes invicem in dilectione, studentes servare unitatem spiritus in vinculo pacis 6. Non enim deerit quod in vobis invicem sufferatis, nisi cum vos ita purgaverit Dominus, absorpta morte in victoriam, ut sit Deus omnia in omnibus 7.
2. Dissensiones autem numquam debent amari; sed aliquando tamen aut a caritate nascuntur, aut caritatem probant. Quis enim facile invenitur qui velit reprehendi? et ubi est ille sapiens de quo dictum est: Corripe sapientem, et amabit te 8? Numquid tamen ideo non debemus reprehendere et corripere fratrem, ne securus tendat in mortem? Solet enim fieri, et frequenter accidit ut ad horam contristetur cum reprehenditur, et resistat, et contendat; et tamen postea consideret secum in silentio, ubi nemo est nisi Deus et ipse, nec timet displicere hominibus, quia corripitur; sed timet displicere Deo, quia non corrigitur, et deinceps non faciat illud in quo iuste reprehensus est, et quantum odit peccatum suum, tantum diligat fratrem quem sensit hostem peccati sui. Si autem de illo numero est, de quo dictum est: Corripe stultum, et adiciet ut oderit te 9; non de caritate illius dissensio nascitur, sed tamen caritatem reprehensoris sui exercet et probat: quia non ei rependitur odium; sed dilectio quae cogit reprehendere, imperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit. Si autem ille qui corripit, reddere vult malum pro malo ei qui corripienti indignatur, non fuit dignus qui corriperet, sed dignus plane qui etiam ipse corripi deberet. Haec agite ut inter vos aut non exsistant indignationes, aut exortae statim celerrima pace perimantur. Maiorem date operam concordandis vobis quam redarguendis. Quia sicut acetum corrumpit vas, si diutius ibi fuerit; sic ira corrumpit cor, si in alium diem duraverit. Haec ergo agite, et Deus pacis erit vobiscum 10, orantes simul et pro nobis, ut ea quae bene monemus, alacriter impleamus.