EPISTOLA 209

Scripta forte ineunte a. 423.

A. Caelestino, Romano Pontifici, gratulans de ipsius electione pacifice facta (n. 1) exponensque causam Antonii, episcopi Fussalensium, a Donatismo conversorum; hic administratione suae ecclesiae privatus ob scelera ad Sedem apostolicam appellaverat (nn. 2-8) sed A. papam obtestatur ut latam in ipsum sententiam vigere sinat (nn. 9-10).

DOMINO BEATISSIMO, ET DEBITA CARITATE VENERANDO SANCTO PAPAE CAELESTINO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

A. gratulatur Caelestino unanimiter electo.

1. Primum gratulationem reddo meritis tuis, quod te in illa Sede Dominus Deus noster sine ulla, sicut audivimus, plebis suae discissione constituit. Deinde insinuo Sanctitati tuae, quae sint circa nos, ut non solum orando pro nobis, verum etiam consulendo et opitulando subvenias. In magna quippe tribulatione positus, haec ad tuam Beatitudinem scripta direxi: quoniam volens prodesse quibusdam in nostra vicinitate membris Christi, magnam illis cladem improvidus et incautus ingessi.

Cur A. Antonium episcopum ordinandum curaverit.

2. Fussala dicitur Hipponensi territorio confine castellum: antea ibi numquam episcopus fuit, sed simul cum contigua sibi regione ad paroeciam Hipponensis Ecclesiae pertinebat. Paucos habebat illa terra catholicos; caeteras plebes illic in magna multitudine hominum constitutas Donatistarum error miserabiliter obtinebat, ita ut in eodem castello nullus esset omnino catholicus. Actum est in Dei misericordia ut omnia ipsa loca unitati Ecclesiae cohaererent; per quantos labores et pericula nostra, longum est explicare, ita ut ibi presbyteri qui eis congregandis a nobis primitus constituti sunt, exspoliarentur, caederentur, debilitarentur, excaecarentur, occiderentur: quorum tamen passiones inutiles ac steriles non fuerunt, unitatis illic securitate perfecta. Sed quod ab Hippone memoratum castellum millibus quadraginta seiungitur, cum in eis regendis, et eorum reliquiis licet exiguis colligendis, quae in utroque sexu aberrabant non minaces ulterius, sed fugaces, me viderem latius quam oportebat extendi, nec adhibendae sufficere diligentiae quam certissima ratione adhiberi debere cernebam, episcopum ibi ordinandum constituendumque curavi.

Lector quidam ordinandus oblatus ab Aug.

3. Quod ut fieret, aptum loco illi congruumque requirebam, qui et Punica lingua esset instructus; et habebam de quo cogitabam paratum presbyterum, propter quem ordinandum, sanctum senem qui tunc primatum Numidiae gerebat de longinquo ut veniret rogans litteris impetravi. Quo iam praesente, omniumque in re tanta suspensis animis, ad horam nos ille, qui mihi paratus videbatur, omnimodo resistendo destituit. Ego autem qui utique, sicut exitus docuit, differre potius debui, quam periculosum praecipitare negotium, dum nolo gravissimum et sanctissimum senem ad nos usque fatigatum sine effectu propter quem venerat tam longe, ad propria remeare, obtuli non petentibus quemdam adolescentem Antonium qui mecum tunc erat; in monasterio quidem a nobis a parvula aetate nutritum, sed praeter lectionis officium nullis clericatus gradibus et laboribus notum. At illi miseri, quod futurum fuerat ignorantes, offerenti eum mihi obedientissime crediderunt. Quid plura? factum est; esse illis episcopus coepit.

Adulescens episcopus gravium criminum accusatus.

4. Quid faciam? Nolo apud tuam Venerationem gravare quem nutriendum collegi; nolo deserere quos colligendos timoribus et doloribus parturivi; et quomodo utrumque agam reperire non possum. Res quippe ad tantum scandalum venit, ut in eum hic apud nos causas dicerent, qui de illius episcopatu suscipiendo, tamquam bene sibi consulentibus, obtemperaverant nobis. In quibus causis cum stuprorum crimina capitalia, quae non ab ipsis quibus episcopus erat, sed ab aliis quibusdam obiecta fuerant, probari minime potuissent, atque ab iis quae invidiosissime iactabantur, videretur esse purgatus; tam miserandus factus est et nobis et aliis, ut quidquid a castellanis et illius regionis hominibus de intolerabili dominatione, de rapinis et diversis oppressionibus et contritionibus obiciebatur, nequaquam nobis tale videretur, ut propter hoc vel propter simul cuncta congesta, episcopatu eum putaremus esse privandum, sed restituenda quae probarentur ablata.

Qua poena ille affectus sit.

5. Denique sententias nostras sic temperavimus, ut salvo episcopatu, non tamen omnino impunita relinquerentur quae non deberent vel eidem ipsi deinceps iterumque facienda, vel caeteris imitanda proponi. Honorem itaque integrum servavimus iuveni corrigendo; sed corripiendo minuimus potestatem, ne scilicet eis praeesset ulterius, cum quibus sic egerat, ut dolore iusto eum sibi praeesse ferre omnino non possent, et cum suo illiusque periculo in aliquod scelus forsitan erupturam impatientiam sui doloris ostenderent. Quorum talis animus etiam tunc, quando cum eis de illo episcopi egerunt, evidenter apparuit; cum iam vir spectabilis Celer, de cuius adversum se praepotenti administratione conquestus est, nullam gerat, vel in Africa, vel uspiam potestatem.

Papa reo benigne consulat.

6. Sed quid multis morer? Collabora, obsecro, nobiscum, pietate venerabilis domine beatissime, et debita caritate venerande sancte Papa, et iube tibi quae directa sunt omnia recitari. Vide episcopatum qualiter gesserit; quemadmodum iudicio nostro usque adeo consenserit, communione privatus, nisi prius Fussalensibus omnia redderentur, iam postea ut re acta aestimatis rebus solidos seposuerit, ut ei communio redderetur; quam versuta suasione sanctum senem primatem nostrum gravissimum virum, ut ei cuncta crederet, quem velut omni modo inculpatum venerando Papae Bonifacio commendaret, induxerit; et caetera quae a me quid opus est recoli, cum memoratus venerabilis senex ad tuam Sanctimoniam universa retulerit?

Commenticiae Antonii querelae.

7. In illis autem multiplicibus Gestis, quibus de illo nostrum iudicium continetur, magis deberem vereri ne tibi minus severe, quam oporteret, iudicasse videamur, nisi scirem vos tam propensos ad misericordiam, ut non solum nobis quia illi pepercimus, verum etiam ipsi existimetis esse parcendum. Sed ille quod a nobis aut benigne aut remisse factum est, in praescriptionem vertere atque usurpare conatur. Clamat: Aut in mea cathedra sedere debui, aut episcopus esse non debui; quasi nunc sedeat nisi in sua. Propter hoc enim loca illa eidem dimissa atque permissa sunt, in quibus et prius episcopus erat, ne in alienam cathedram contra statuta patrum translatus illicite diceretur. Aut vero quisquam ita esse debet, sive severitatis, sive lenitatis exactor, ut qui non visi fuerint episcopatus honore privandi, nullo modo in eis aliquid vindicetur; aut in quibus aliquid visum fuerit vindicandum, episcopatus honore priventur?

Triplex genus poenae episcopis inflictae.

8. Existunt exempla, ipsa Sede apostolica iudicante, vel aliorum iudicata firmante, quosdam pro culpis quibusdam, nec episcopali spoliatos honore, nec relictos omnimodis impunitos. Quae ut a nostris temporibus remotissima non requiram, recentia memorabo. Clamet Priscus provinciae Caesareensis episcopus: "Aut ad primatum locus sicut caeteris et mihi patere debuit, aut episcopatus mihi remanere non debuit". Clamet alius eiusdem provinciae Victor episcopus, cui relicto in eadem poena in qua et Priscus fuit, nusquam nisi in dioecesi eius ab aliquo communicatur episcopo; clamet, inquam: "Aut ubique communicare debui, aut etiam in meis locis communicare non debui". Clamet tertius eiusdem provinciae Laurentius episcopus, et prorsus huius vocibus clamet: "Aut in cathedra cui ordinatus sum, sedere debui, aut episcopus esse non debui". Sed quis ista vituperet, nisi qui parum attendit nec inulta omnia relinquenda, nec uno modo omnia vindicanda?

Papa impediat ne Antonius Fussalensium iniurias persequatur.

9. Quia ergo pastorali vigilique cautela beatissimus Papa Bonifacius in epistola sua posuit, de Antonio loquens episcopo, et ait: "Si ordinem rerum nobis fideliter indicavit"; accipe nunc ordinem rerum quem ille in suo libello reticuit, ac deinde quae post eius sanctae memoriae viri in Africa lectas litteras gesta sunt; et subveni hominibus opem tuam in Christi misericordia multo avidius quam ille poscentibus, a cuius inquietudine desiderant liberari. Iudicia quippe illis, et publicas potestates, et militares impetus tamquam exsecuturos apostolicae Sedis sententiam, sive ipse, sive rumores creberrimi comminantur, ut miseri homines christiani catholici graviora formident a catholico episcopo, quam, cum essent haeretici, a catholicorum imperatorum legibus formidabant. Non sinas ista fieri, obsecro te per Christi sanguinem, per apostoli Petri memoriam, qui christianorum praepositos populorum monuit ne violenter dominentur in fratres 1. Ego Fussalenses catholicos filios in Christo meos, et Antonium episcopum filium in Christo meum, benignitati caritatis Sanctitatis tuae, quia utrosque diligo, utrosque commendo. Neque Fussalensibus succenseo, quia iustam de me querimoniam ingerunt auribus tuis, quod eis hominem nondum mihi probatum, nondum saltem aetate firmatum, a quo sic affligerentur, inflixi: neque huic noceri volo, cui quanto magis sinceram habeo caritatem, tanto magis pravae eius cupiditati obsisto. Utrique misericordiam mereantur tuam; illi ne mala patiantur, iste ne faciat: illi, ne oderint Catholicam, si a catholicis episcopis, maximeque ab ipsa Sede apostolica, contra catholicum non eis subvenitur episcopum; iste autem, ne se tanto scelere obstringat, ut quos molitur invitos facere suos, a Christo faciat alienos.

Vehemens A. maeror in illo discrimine.

10. Me sane, quod confitendum est Beatitudini tuae, in isto utrorumque periculo tantus timor et moeror excruciat, ut ab officio cogitem gerendi episcopatus abscedere, et me lamentis errori meo convenientibus dedere, si per eum cuius episcopatui per imprudentiam suffragatus sum, vastari Ecclesiam Dei, et, quod ipse Deus avertat, etiam cum vastantis perditione perire conspexero. Recolens enim quod ait Apostolus: Si nosmetipsos iudicaremus, a Domino non iudicaremur 2, iudicabo meipsum, ut parcat mihi, qui iudicaturus est vivos et mortuos 3. Si autem et membra Christi, quae in illa regione sunt, ab exitiabili timore ac tristitia recreaveris, et meam senectutem hac misericordi iustitia fueris consolatus, retribuet tibi, et in praesenti et in futura vita, bona pro bonis, qui per te nobis in ista tribulatione succurrit, et qui te in illa Sede constituit.