EPISTOLA 208

Scripta ca. a. 423.

A. Feliciae virgini, quae quorumdam ecclesiasticorum malis exemplis movebatur (n. 1), monens ne scandalis - de quibus hic plurima (nn. 2-6) - offensa a Catholica recedat Christo innixa (nn. 4 et 6-7).

DOMINAE MERITO SUSCIPIENDAE, ET IN CHRISTI MEMBRIS HONORANDAE FILIAE FELICIAE, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Augustini sollicitudo erga virginem turbatam.

1. Non dubito animum tuum et pro tua fide et pro aliorum infirmitate vel iniquitate turbatum; cum sanctus Apostolus plenus visceribus caritatis confiteatur et dicat: Quis infirmatur, et non ego infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror 1? Unde etiam ego ipse compunctus, et pro tua quae in Christo est, salute sollicitus, has vel consolatorias, vel exhortatorias litteras ad tuam Sanctitatem dandas putavi: quoniam in Domini nostri Iesu Christi corpore, quod est Ecclesia eius et unitas membrorum eius, germanissima nobis facta es, quae tamquam honorabile membrum in eius 2 compage diligeris, et nobiscum illius sancto Spiritu vivis.

Qui boni, qui mali pastores.

2. Unde te admoneo ne gravius perturberis his scandalis, quae ideo ventura praedicta sunt, ut quando venirent reminisceremur esse praedicta, et non eis valde commoveremur. Nam haec ipse Dominus in Evangelio ita praedixit: Vae mundo ab scandalis! oportet venire scandala: vae autem homini illi per quem scandalum venit3 Qui sunt ipsi homines, nisi de quibus dicit Apostolus: Sua quaerentes, non quae Iesu Christi 4? Alii sunt ergo qui propterea tenent pastorales cathedras, ut Christi gregibus consulant; alii vero qui propterea in eis sedent, ut suis honoribus temporalibus et commodis saecularibus gaudeant. Ista duo genera pastorum, aliis morientibus, aliis nascentibus, in ipsa Catholica necesse est usque ad finem saeculi et usque ad Domini iudicium perseverent. Si enim temporibus Apostolorum fuerunt tales, inter quos falsos fratres Apostolus gemeret, et diceret. Periculis in falsis fratribus 5; nec eos per superbiam separaret, sed per tolerantiam sustineret; quanto magis temporibus nostris necesse est ut sint, cum de tempore huius saeculi, quod propinquat ad finem, apertissime Dominus dicat: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum 6. Sed quod sequitur, nos debet consolari et exhortari: Qui perseveraverit, inquit, usque in finem, hic salvus erit 7.

Bonos a malis separare unius est Christi.

3. Sicut autem sunt pastores boni et mali, sic etiam in ipsis gregibus sunt et boni et mali. Boni, ovium nomine significantur; mali vero, hoedi appellantur 8: sed commixti pariter pascunt, donec veniat princeps pastorum, qui dictus est unus Pastor 9; et quemadmodum ipse promisit, separet sicut pastor oves ab hoedis 10. Nobis enim imperavit congregationem, sibi autem servavit separationem: quia ille debet separare, qui nescit errare. Nam qui separare ante tempus, quod sibi Dominus servavit, superbi servi facile ausi sunt; ipsi potius ab unitate catholica separati sunt: nam schismate immundi, mundum gregem unde habere potuerunt?

Non deserendam esse Ecclesiam ob scandala.

4. Ut ergo in unitate maneamus, nec offensi scandalis palearum aream dominicam deseramus, sed potius usque in finem ventilationis frumenta perseveremus 11, et comminutam stipulam firmo caritatis pondere toleremus; ipse Pastor noster in Evangelio de pastoribus bonis nos admonet 12, ut propter bona opera eorum nec in eis ipsis nostram spem ponamus; sed eum qui tales illos fecit, Patrem qui in coelis est 13, glorificemus et de pastoribus malis, quos nomine Scribarum et Pharisaeorum significare voluit, docentes bona, et facientes mala 14.

Malorum pastorum sanam doctrinam audiendam, non facta imitanda.

5. Nam de bonis pastoribus ita loquitur: Vos estis lumen mundi. Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 15. De malis autem pastoribus oves admonet dicens: Super cathedram Moysi sedent. Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 16. His auditis, oves Christi etiam per malos doctores vocem ipsius audiunt, et unitatem illius non relinquunt; quia bonum quod eos audiunt dicere, non est ipsorum, sed illius: et ideo securae oves pascuntur, quia et sub malis pastoribus pascuis dominicis nutriuntur. Non autem faciunt malorum facta pastorum; quia talia opera non sunt illius, sed ipsorum. Quos autem bonos vident, non solum audiunt bona quae dicunt; sed etiam imitantur bona quae faciunt. De talibus erat Apostolus, qui dicebat: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi 17. Iste lumen erat illuminatum a Lumine sempiterno, ipso Domino Iesu Christo, et in candelabro positum erat, quia in eius cruce gloriabatur: unde ait: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi 18. Et quia non sua quaerebat 19, sed quae Iesu Christi: quamvis ad imitationem suam quos per Evangelium genuerat 20, hortatur; tamen corripit graviter eos qui per Apostolorum nomina schismata fecerunt; et obiurgat illos qui dicebant: Ego sum Pauli: Numquid Paulus pro vobis, inquit, crucifixus est? aut in nomine Pauli baptizati estis21

In Christo uno spem ponendam esse.

6. Hinc intellegimus et bonos pastores, non sua quaerentes, sed quae Iesu Christi 22; et bonas oves, quamvis imitentur facta pastorum bonorum, tamen in eis non ponere spem suam, quorum ministerio sunt congregatae 23; sed in Domino potius, cuius sanguine sunt redemptae: ut quando forte incurrerint in pastores malos, doctrinam illius praedicantes et sua mala opera facientes, quae dicunt, faciant 24; quae autem faciunt, non faciant; nec propter filios iniquitatis, pascua deserant unitatis. In catholica enim Ecclesia, quae non in sola Africa, sicut pars Donati, sed per omnes gentes, sicut promissa est, dilatatur atque diffunditur 25, in universo mundo, sicut dicit Apostolus, fructificans et crescens 26, et boni sunt et mali. Ab ea vero separati, quamdiu contra illam sentiunt, boni esse non possunt; quia etsi aliquos eorum bonos videtur ostendere quasi laudabilis conversatio, malos eos facit ipsa divisio, dicente Domino: Qui mecum non est, adversum me est; et qui mecum non colligit, spargit 27.

Christo innixa, scandalis ne moveatur.

7. Unde et exhortor, domina merito suscipienda, et in Christi membris honoranda filia, ut quod tibi Dominus praestitit, fideliter teneas; eumque corde toto diligas et eius Ecclesiam, qui te non permisit virginitatis tuae fructum cum perditis perdere vel perire 28. Si enim de isto saeculo exires separata ab unitate corporis Christi, nihil tibi prodesset, servata integritas corporis tui. Sed Deus qui dives est in misericordia 29, fecit iuxta te quod in Evangelio scriptum est; cum se excusarent invitati ad coenam patrisfamilias, inter caetera dixit servis suis: Exite in vias et sepes, et quoscumque inveneritis, cogite intrare 30. Tu ergo quamvis dilectionem sincerissimam debeas etiam bonis servis eius, per quorum ministerium intrare coacta es; in illo tamen debes spem ponere, qui convivium praeparavit, cui et tu ad vitam aeternam beatamque sollicita es. Ei quippe commendans cor tuum, et propositum tuum, et sanctam virginitatem tuam, et fidem, et spem, et caritatem tuam, non moveberis scandalis, quae abundabunt usque in finem; sed stabili robore pietatis salva eris, atque in Domino gloriosa, in eius unitate perseverando usque in finem 31. Quomodo autem hanc acceperis pro te sollicitudinem meam, quam quibus potui litteris tibi insinuare curavi, fac ut noverim rescriptis tuis. Dei misericordia et gratia te semper protegat.