EPISTOLA 206

Scripta ca. a. 420.

A. Valerio, Africae comiti, Felicem episcopum commendat.

DOMINO MERITO ILLUSTRI ET PRAESTANTISSIMO, ATQUE IN CHRISTO CARISSIMO FILIO VALERIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

1. Quotiescumque a me petunt homines, ut eos tuae benignitati fideique commendem, si non facio, non mihi recte videor de tua vel erga opis indigos misericordia, vel erga nos benevolentia iudicare. Itaque facio, et maxime ministros Christi, qui Ecclesiae curam gerunt 1, cuius te cohaeredem et filium esse gaudemus, tuae Praestantiae commendare non dubito, domine merito illustris atque praestantissime, atque in Christo carissime fili. Sanctus itaque frater et coepiscopus noster Felix cum hoc me rogasset, utique negare non debui. Commendo ergo tibi episcopum Christi egentem auxilio viri sublimis: fac ergo quod potes; quoniam tibi plurimum posse praestitit Dominus, cuius te lucrorum avidissimum novimus.