Scripta forte eodem a. 419/420.
A. Consentio, respondens ad illius percontationes de Christi corpore quale nunc sit (nn. 1-10) necnon de corporibus nostris qualia futura sint in resurrectione (nn. 11-19).
DILECTISSIMO FRATRI CONSENTIO, AUGUSTINUS.
1. 1. Quantum ad oculos attinet corporales, quosdam videmus, nec novimus; quorum a nobis studia vitaque nesciuntur: quosdam novimus, nec videmus; quorum nobis caritas et affectus innotuit, in quibus et te annumeramus; et ideo te magis videre desideramus, ut in iis sis quos et videmus et novimus. Nam illi qui ignoti nostris oculis ingeruntur, non solum desiderabiles non sunt, sed vix tolerabiles sunt, nisi aliquibus signis pulchritudo in his hominis interioris appareat. Quorum autem, sicut tuus, nobis prius animus intellegendo, quam videndo corpus apparuit, iam quidem novimus eos; sed ideo etiam videre desideramus, ut per illud quod conspicitur oculis, multo iucundius et familiarius eo quem iam novimus, amico interiore perfruamur. Verum et hoc de te nobis Deus fortasse donabit, quietioribus et tranquillioribus, sicut optamus, rebus humanis, ut id honestae caritatis sit potius quam molestae necessitatis. Nunc ad ea respondeam, sicut Domino adiuvante potuero, quae praeter epistolam in alia chartula a me quaerenda misisti.
1. 2. Quaeris "utrum nunc corpus Domini ossa et sanguinem habeat, aut reliqua carnis lineamenta". Quid si adderes, utrum etiam vestimenta? Nonne augeretur quaestio? Qua causa, nisi quia ea quae in usu vitae huius nostrae corruptibilia novimus, sine corruptione cogitare vix possumus, cum divinorum miraculorum quaedam documenta iam data sint, ex quibus liceat coniectare maiora? Nam si vestis Israelitarum per tot annos in eremo sine tritura esse potuit, si morticina pellis calceamentorum tamdiu sine labe duravit 1, potest ubique Deus quorumlibet corporum, per quantum voluerit tempus, incorruptam protendere qualitatem. Ego proinde Domini corpus ita in coelo esse credo, ut erat in terra, quando ascendit in coelum. Dixerat autem Discipulis, ut in Evangelio legimus, de sua resurrectione dubitantibus 2, et illud quod videbant, non corpus, sed spiritum esse putantibus: Videte manus meas et pedes; palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 3. Sicut eorum, cum esset in terra, contrectatus est manibus, sic eorum est, cum iret in coelum, deductus aspectibus. Ibi vox angelica sonuit: Sic veniet, quemadmodum eum vidistis euntem in coelum 4. Fides adsit, et nulla quaestio remanebit.
1. 3. Nisi forte de sanguine requirendum est, quia cum dixisset: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet 5; non addidit, sanguinem. Non ergo et nos addamus inquirere quod ille non addidit dicere: et de compendio, si placet, finita sit quaestio. Fortassis enim, accepta occasione sanguinis, urgebit nos molestior perscrutator, et dicet: Si sanguis, cur non et pituita, cur non et fel flavum et fel nigrum, quibus quatuor humoribus naturam carnis temperari etiam medicinae disciplina testatur? Sed quodlibet quisque addat, corruptionem addere caveat, ne suae fidei sanitatem castitatemque corrumpat.
1. 4. Ex consuetudine rerum expertarum, inexperta opera divina, infirmitas metitur humana, et acutule se garrire arbitratur, cum dicit: Si caro est, et sanguis est; si sanguis, et caeteri humores; si caeteri humores, ergo et corruptio. Eo modo diceret: Si flamma est, et ardet; si ardet, et urit; si urit, ergo virorum trium in fornacem ignis ab impio rege missorum corpora incendit 6. Si autem hoc in tribus viris miraculum factum esse non dubitat quisquis de divinis operibus recte sapit; cur non credatur qui fecit illa corpora non posse igne corrumpi, fecisse illud corpus nec posse corrumpi igne, nec fame, nec morbo, nec senio, nec ulla vi alia qua solet humana corpora labefactare corruptio? Quod si quisquam dicit, non carni trium illorum virorum additam contra ignem incorruptionem, sed ipsi igni detractam corrumpendi facultatem; quid veremur ne carnem facere nequiverit non posse corrumpi, qui fecit ignem non posse corrumpere? Nam si illud non de carnis, sed de ignis mutatione intellegitur, multo est mirabilius: simul enim et hominum corpora non urebat ne posset nocere, et ligna fornacis urebat ut posset ardere. Sed qui etiam ista non credunt, nimium de divina potestate diffidunt, nec cum eis vel ad eos nunc sermo nobis est: qui autem ista credunt, ex his etiam illa utcumque coniciant quae fideliter quaerunt. Valet igitur divina potentia de ista visibili atque tractabili natura corporum, quibusdam manentibus, auferre quas voluerit qualitates: ac per hoc valet etiam membra mortalia, formae lineamentis manentibus, corruptione vero mortalitatis emortua, stabili vigore firmare; ut absit labes, adsit effigies; adsit motio, absit fatigatio; adsit vescendi potestas, absit esuriendi necessitas.
2. 5. Quod ergo legitur apud Apostolum: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt 7, solvitur quidem quaestio etiam isto modo quem tu commemorasti, ut carnis et sanguinis nomine opera carnis et sanguinis intellegantur: verum, quia non de operibus, sed de modo resurrectionis loquebatur Apostolus, et eam quaestionem disputando versabat, melius eo loco intellegitur caro et sanguis pro corruptione carnis et sanguinis posita. Si enim nomen carnis significat operationem, cur non significet etiam corruptionem, sicut dictum est: Omnis caro fenum? Nam et hic ipsa corruptibilitas significata est: sequitur enim: Et omnis honor carnis ut flos feni; fenum aruit, flos decidit 8. Numquidnam hoc etiam illi carni competit, de qua dictum est: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 9? Nam quomodo arescat aut decidat, cum scriptum sit quod Christus surgens a mortuis, iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur 10?
2. 6. Proinde ipsam apostolicam sententiam desuper inspice, totamque considera. Cum resurrectionem mortuorum persuadere vellet eis qui dicebant quod resurrectio mortuorum non est, Christi resurrectione praemissa in exemplum, inter caetera quae ibi disseruit, intulit sibi quaestionem atque ait: Sed dicet aliquis, Quomodo resurgent mortui? quo autem corpore venient? id est, quali corpore? Deinde adhibens documenta seminum: Stulte, inquit, tu quod seminas, non vivificatur, nisi prius moriatur; et quod seminas, non corpus quod futurum est seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius caeterorum; Deus autem illi dat corpus quomodo voluerit, et unicuique seminum proprium corpus 11. Secundum hoc ergo dixerat: Non corpus quod futurum est seminas. Neque enim non triticum erit ex tritico; sed quia nemo seminat herbam, vel stipulam, et multiplicia in palea tegumenta granorum, cum quibus tamen semina exsurgunt, ideo ait: Sed nudum granum: hinc volens ostendere quia si Deus potest addere quod non erat in nudo semine, multo magis potest reparare quod erat in hominis corpore.
2. 7. Iamvero quod adiungit, ad differentiam pertinet resurgentium, propter diversas glorias fidelium atque sanctorum. Non omnis, inquit, caro eadem caro: alia quidem hominum, alia autem caro pecorum, alia volucrum, alia piscium. Et corpora coelestia, et corpora terrestria; sed alia est coelestium gloria, et alia terrestrium. Et alia gloria solis, alia gloria lunae, et alia gloria stellarum. Stella enim a stella differt in gloria: sic et resurrectio mortuorum 12. In his omnibus iste sensus est: Si genera carnis cum sint cuncta mortalia, differunt tamen inter se pro diversitatibus animantium; et si corpora cum sint omnia visibilia, differunt tamen pro diversitatibus locorum, unde alia est coelestium gloria, alia terrestrium; et si in locis sublimibus cum sint cuncta coelestia, differunt etiam ipsa claritatibus luminum; non mirum est quod in resurrectione mortuorum distabit gloria meritorum.
2. 8. Hinc iam venit ad illud quod communiter habet omnis caro quae ad vitam resurgit aeternam, et dicit: Seminatur in corruptione, surget in incorruptione; seminatur in contumelia, surget in gloria; seminatur in infirmitate, surget in virtute; seminatur corpus animale, surget corpus spiritale 13. In his verbis Apostoli, numquid fas est putare melius corpora nostra resurrectura quam Christi; cum de illo sit propositum exemplum, quod fideliter intendere, et per eius gratiam sperare debeamus? Ac per hoc nullo modo potuit corpus Christi cum corruptione resurgere, si nostrum in incorruptione resurrecturum promittitur; nec potuit illud sine gloria, si nostrum resurget in gloria. Quae autem ibi gloria, ubi adhuc corruptio? Nimis itaque absurdum est ut credamus illud corpus et in infirmitate esse seminatum, id est mortificatum, et in infirmitate resurrexisse; cum corpus nostrum seminetur in infirmitate, resurgat in virtute; et dicat idem apostolus de Christo: Etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei 14. Quis vero tam absurde sapiat, ut credat illud corpus animale seminatum, animale resuscitatum, si nostrum seminatur animale, surget spiritale?
2. 9. Constat itaque, neque ullo modo dubitandum est, corpus Christi, quod licet corruptionem putredinis in sepulcro non viderit, unde scriptum est: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem 15, clavis tamen et lancea perrumpi potuit, nunc omnino in incorruptione consistere 16; et quod in contumelia passionis mortisque seminatum est, nunc esse in gloria vitae aeternae; et quod ex infirmitate potuit crucifigi, nunc in virtute regnare; et quod erat corpus animale, quoniam ex Adam sumptum est, nunc esse spiritale, quoniam spiritui iam inseparabiliter copulatum est. Cum enim vellet Apostolus de corpore animali adhibere testimonium Scripturarum, illud posuit quod in Genesi legitur: Si est, inquit, corpus animale, est et spiritale; sicut scriptum est, Factus est primus Adam in animam viventem, vel, in animam vivam 17. Recolis certe quemadmodum scriptum sit: Et insufflavit Deus in faciem eius flatum vitae; et factus est homo in animam vivam 18. Dictum est autem etiam de animalibus: Producat terra animam vivam 19. Intellegitur ergo corpus animale dici simile caeteris animalibus propter mortis dissolutionem et corruptionem, quae quotidie cibo reficitur, et postea, separata animantis compage, dissolvitur. Spiritale autem corpus, quod iam cum spiritu immortale est.
2. 10. Quamvis nonnulli arbitrentur tunc fieri corpus spiritale, cum iam et ipsum corpus mutatur in spiritum, et quod homo erat ex corpore et spiritu, utrumque ac totum spiritus erit, quasi dixerit Apostolus: "Seminatur corpus, surget spiritus". Dixit autem: Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale 20: proinde, sicut animale corpus non est anima, sed corpus, ita et spiritale corpus non spiritum debemus putare, sed corpus. Quis porro audeat opinari, vel Christi corpus non spiritale resurrexisse; vel si spiritale surrexit, iam non corpus fuisse, sed spiritum: cum hanc opinionem Discipulorum refellat, ubi, cum eum videntes existimarent se spiritum videre 21, ait: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere? 22 Iam igitur illa caro spiritale erat corpus, nec tamen spiritus erat, sed corpus, nulla ulterius morte ab anima resolvendum atque separandum: sicut corpus animale, quale animatum est Dei flatu, cum factus est homo in animam vivam 23, etiam ipsum ex animali spiritale sine mortis interventu fuerat futurum, nisi transgressio praecepti prius commisso peccato infligeret poenam, quam Deus servatae iustitiae daret coronam 24.
2. 11. Unde Dominus Christus per nos ad nos venit, cum peccatores iustus invenit; per stratum quodammodo humilitatis nostrae, sed non cum morbo iniquitatis nostrae. Nam per animale nobis, hoc est per mortale corpus apparuit; qui utique si voluisset, cum corpore immortali primitus advenisset. Sed quia nos humilitate Filii Dei sanari oportebat, usque ad nostram infirmitatem descendit, et fidei nostrae meritum ac praemium, virtute suae resurrectionis ostendit. Ideo sequitur Apostolus et dicit: Novissimus Adam in spiritum vivificantem 25. Sive intellegatur primus Adam, qui de pulvere ante formatus est, novissimus autem Adam, qui de virgine procreatus est; sive in unoquoque homine utrumque compleatur, ut primus Adam sit homo in corpore mortali, novissimus Adam idem ipse in corpore immortali: tamen inter animam viventem et spiritum vivificantem hoc interesse voluit, ut illic sit corpus animale, hic spiritale. Anima quippe in corpore animali vivit quidem, sed non vivificat usque ad auferendam corruptionem: in corpore vero spiritali, quoniam perfecte adhaerens Domino, unus spiritus est 26, sic vivificat ut spiritale corpus efficiat, absumens omnem corruptionem, nullam metuens separationem.
2. 12. Proinde sequitur: Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale; postea quod spiritale. Primus homo de terra, terrenus; secundus homo de coelo, coelestis. Qualis terrenus, tales et terreni; et qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem eius qui de coelo est 27. Quid est: Qualis terrenus, tales et terreni; nisi, mortales ex mortali? et quid est: Qualis coelestis, tales et coelestes; nisi, immortales per immortalem? Illud per Adam, hoc per Christum. Dominus enim ad hoc terrenus factus est, cum esset coelestis, ut eos qui terreni erant, faceret coelestes; hoc est, ideo ex immortali mortalis factus est, assumendo servi formam 28, non Domini mutando naturam, ut eos qui mortales erant faceret immortales, impertiendo dominicam gratiam, non servilem iniuriam retinendo.
2. 13. Cum igitur de resurrectione corporis Apostolus disputans, doceret nostra corpora futura ex corruptibilibus incorruptibilia 29, ex contemptibilibus gloriosa, ex infirmis fortia, ex animalibus spiritalia, hoc est, ex mortalibus immortalia, subiecit unde agitur, atque ait: Hoc autem dico, fratres, quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt. Et ne quisquam putaret secundum substantiam carnis hoc Apostolum definiisse, aperuit quid diceret, subiungendo: Neque corruptio incorruptionem possidebit 30. Tamquam diceret: "Quod dixi: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, ideo dixi, quia corruptio incorruptionem non possidebit". Hoc ergo loco nomine carnis et sanguinis, corruptionem mortalitatis intellegi voluit.
2. 14. Denique, tamquam ei diceretur: "Quomodo caro erit, et caro non erit? caro quippe erit, quoniam Dominus post resurrectionem ait: Palpate et videte, quia spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 31; caro autem non erit, quoniam caro et sanguis regnum Dei non possidebunt": exponit quid dixerit, adiciens: Ecce mysterium vobis dico, omnes quidem resurgemus 32; vel sicut graeci codices habent, omnes quidem dormiemus, non tamen omnes immutabimur. Hanc immutationem utrum in deterius, an in melius intellegi voluerit, inferiora demonstrant. In atomo, inquit, hoc est, in puncto temporis, quod dividi non potest; in ictu oculi, hoc est in summa celeritate; in novissima tuba, hoc est, in novissimo signo quod dabitur, ut ista compleantur: canet enim tuba, inquit, et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur 33. Ergo istam commutationem in melius sine dubitatione oportet intellegi, quia omnes et iusti et iniusti resurrecturi sunt: sed, sicut Dominus in Evangelio loquitur, qui bene fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero male egerunt, in resurrectionem iudicii 34; iudicium appellans poenam sempiternam, sicut alio loco: Qui non credit, inquit, iam iudicatus est 35. Proinde illi qui ad iudicium resurrecturi sunt, non commutabuntur in illam incorruptelam quae nec doloris corruptionem pati potest. Illa namque fidelium est atque sanctorum: isti vero perpetua corruptione cruciabuntur; quia ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur 36.
2. 15. Quid sibi ergo vult ista distinctio: Et mortui resurgent incorrupti, et nos commutabimur 37; nisi quia omnes incorrupti resurgent, sed ex his etiam iusti immutabuntur in illam incorruptelam cui omnino nulla possit nocere corruptio? Ac per hoc, qui in eam non commutabuntur, incorrupti quidem resurgent integritate membrorum, sed tamen corrumpendi dolore poenarum, cum audierint: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius 38. A quo auditu malo iustus non timebit 39. De illa vero commutatione iustorum cum dixisset, nos commutabimur; tamquam quaereremus quomodo istud fiat, vel qualis illa commutatio futura sit, adiungit et dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem 40. Non, ut opinor, dubitandum est secundum hoc dictum: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt 41, quia non ibi erit corruptio et mortalitas carnis et sanguinis: secundum has enim qualitates, hoc loco carnem et sanguinem nuncupavit.
2. 16. Quocirca, ut aliquid exempli gratia ponam quod interim occurrit: sicut scriptum est. Ne forte tentaverit vos qui tentat, et inanis sit labor noster 42; atque hic intellegitur diabolus, tamquam Deus omnino non tentet, de quo alio loco Scriptura dicit: Ipse autem neminem tentat 43: nec contraria est ista sententia ei qua dicitur: Tentat vos Dominus Deus vester 44; sed solvitur quaestio, cum vocabulum tentationis diversas intellegentias habeat, eo quod alia sit tentatio deceptionis, alia tentatio probationis; secundum illam non intellegitur qui tentat, nisi diabolus, secundum hanc vero tentat Deus: ita cum dicitur: "Caro possidebit regnum Dei", et, "Caro non possidebit regnum Dei"; etiam huius nominis intellegentia discernatur, et nulla erit quaestio: quoniam caro secundum substantiam, secundum quam dictum est: Spiritus ossa et carnem non habet, sicut me videtis habere 45, possidebit regnum Dei; caro autem cum secundum corruptionem intellegitur, non possidebit. Hoc enim expositum est cum diceretur: Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt, in eo quod continuo additum est, neque corruptio incorruptionem possidebit 46; sicut satis, quantum arbitror, disseruimus.
3. 17. Quod autem quaeris, utrum singillatim a creatore Deo corporum lineamenta formentur; non te movebit, si quantum potest humana mens, potentiam divinae operationis intellegas. Quomodo enim negare poterimus Deum etiam nunc operari cuncta quae creantur, cum Dominus dicat: Pater meus usque nunc operatur 47? Unde illa cessatio septimi diei ab ipsis naturis condendis intellegenda est facta, non ab earum administratione quae conditae referuntur. Cum ergo natura rerum a Creatore administratur, et per ordines praefinitis locis et temporibus suis cuncta nascuntur, Deus usque nunc operatur. Nam si Deus nunc ista non format, quomodo legitur: Priusquam te formarem in utero, novi te 48? quomodo etiam accipi potest: Quod si fenum agri, quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit 49? Nisi forte credendum est, fenum a Deo vestiri, et a Deo corpora non formari! Cum enim dixit, vestit, non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat. Unde est etiam illud Apostoli de seminibus, quod supra commemoravi: Non, inquit, corpus quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius caeterorum; Deus autem illi dat corpus, quomodo voluerit 50. Non dixit: "Dedit", aut: "disposuit"; sed, disponit omnia suaviter 51. Multum est autem vel tenuiter sapere quomodo commutabilia et temporalia, non commutabilibus Creatoris motibus, sed aeterna et stabili virtute condantur.
4. 18. De illo sane quod percontandum putasti, utrum baptizati omnes, si absque poenitentia, diversis criminibus irretiti de corpore exierint, veniam quolibet tempore consecuturi sint, librum non parvae quantitatis iam scripsi; quem si describere curaveris, fortasse nihil ulterius hinc requires.
4. 19. Vis etiam per me scire utrum Dei flatus ille in Adam, idem ipse sit anima. Breviter respondeo: aut ipse est, aut ipso anima facta est. Sed et si ipse est, factus est. De anima quippe loquitur per Isaiam prophetam Deus, ubi dicit: Omnem flatum ego feci; quod sequentia satis indicant: sequitur enim: Propter peccatum modicum quid contristavi illum 52, id est, ipsum flatum; et caetera, quae nisi de anima humana intellegi nequeunt. In hac enim quaestione maxime cavendum est ne anima non a Deo facta natura, sed ipsius Dei substantia tamquam unigenitus Filius, quod est Verbum eius, aut aliqua eius particula esse credatur; tamquam illa natura atque substantia, qua Deus est quidquid est, commutabilis esse possit: quod esse animam nemo non sentit, qui se animam habere sentit. Cum ista dictarem, perlator iam ventum exspectans, me vehementer, ut navigaret, urgebat. Itaque si quid hic incondite atque inculte dictum legeris, vel si totum ita esse perspexeris, doctrinae da operam, linguae veniam. (Et alia manu): Deo vivas, dilectissime fili.