Scripta ca. a. 419/420.
A. Dulcitio, tribuno et notario, imperialium edictorum executori (cf. Retr. 2, 59), docens ad Ecclesiae unitatem imprimis adlaborandum prudenter sed firme seque Donatistarum querelis iam abunde satisfecisse (nn. 1-4) vesanosque esse qui sibi ultro necem consciscerent, ut fuit Razis quidam Machabaeorum aetate (nn. 5-8), pollicensque denique se Thamugadensibus responsurum (n. 9).
DOMINO EXIMIO, ET HONORABILI FILIO DULCITIO, AUGUSTINUS, SALUTEM IN DOMINO.
1. Non debui contemnere petitionem tuam, qua desiderasti a me institui quemadmodum te oporteat haereticis respondere, quorum salus in Domini misericordia, instantia quoque tuae strenuitatis inquiritur. Quamvis enim ingentes eorum multitudines (unde plurimum gratulamur), quid sibi beneficii conferatur intellegant; quidam tamen eorum Deo et hominibus miserabili instinctu furoris ingrati, ubi suis caedibus nos vastare non possunt, suo nos exitio terrere se credunt, aut laetitiam suam quaerentes de mortibus nostris, aut tristitiam nostram de mortibus suis. Sed non debet tot tantorumque populorum salutem furiosus error hominum impedire paucorum. Quid eis velimus non solum Deus et prudentes homines, verum etiam ipsi, cum sint nobis inimicissimi, sentiunt. Cum enim sua pernicie nos terrendos putant, non dubitant nos timere ne pereant.
2. Sed quid faciamus, videntes quod multi, adiuvante Domino, per occasionem vestram viam pacis inveniant? numquid prohibere vos possumus vel debemus ab hac unitatis instantia, dum metuimus ne quidam durissimi, et in seipsos crudelissimi, non nostra, sed propria voluntate se perdant? Optaremus quidem ut omnes qui contra Christum portant signum Christi, et contra Evangelium de ipso Evangelio, quod non intellegunt, gloriantur, a sua perversitate discederent, et nobiscum in eius unitate gauderent. Sed quoniam Deus occulta satis dispositione, sed tamen iusta, nonnullos eorum poenis praedestinavit extremis; procul dubio melius, incomparabili numerositate plurimis ab illa pestifera divisione et dispersione redintegratis atque collectis, quidam suis ignibus pereunt, quam pariter universi sempiternis ignibus gehennarum merito sacrilegae dissensionis ardebunt 1. Sic enim pereuntes istos dolet Ecclesia, quemadmodum rebellem filium sanctus David, de cuius salute servanda sollicita dilectione mandaverat. Nam eum merito nefandae impietatis exstinctum, etiam cum testimonio lacrymosae vocis ingemuit: verumtamen superbo et maligno discedente in locum suum, populus Dei, qui fuerat illius tyrannide divisus, agnovit regem suum; et de amisso filio moerorem patris, perfectio consolata est unitatis 2.
3. Non itaque reprehendimus, domine eximie et honorabilis fili, quod tales homines apud Thamugadem prius edicto admonendos existimasti: sed quod ibi dixisti: "Noveritis vos debitae neci dandos", putaverunt sicut eorum rescripta indicant, hoc te fuisse comminatum quod tu illos apprehensos fueras occisurus, non intellegentes de illa nece, quam ipsi sibi volunt ingerere, te locutum. Non enim tu in eos ius gladii ullis legibus accepisti, aut imperialibus constitutis, quorum tibi iniuncta est exsecutio, hoc praeceptum est ut necentur. Secundo sane edicto Dilectionis tuae planius quid volueris aperuisti. Quod autem etiam ipsum episcopum illorum putasti litteris alloquendum humanissime; ostendisti quanta mansuetudine temperati sint in catholica Ecclesia etiam qui potestate christiani Imperatoris, sive terrendo, sive plectendo corrigendis praeficiuntur erroribus; nisi quod honorificentioribus eum verbis tractasti quam decebat haereticum.
4. Sed quod eius responsioni me respondere voluisti, credo te arbitratum etiam hoc Thamugadensibus debere praestari, ut fallax doctrina ipsius a quo seducebantur, aliquanto diligentius refellatur: verum nos et occupatissimi sumus, et iam in aliis plurimis opusculis nostris huiusmodi vaniloquia refutavimus. Iam enim nescio quoties disputando et scribendo monstravimus non eos posse habere martyrum mortem, quia christianorum non habent vitam; cum martyrem non faciat poena, sed causa. Docuimus etiam liberum arbitrium sic homini datum, ut tamen et divinis legibus et humanis rectissime gravium supplicia constituta sint peccatorum; et pertinere ad religiosos reges terrae, non solum adulteria vel homicidia vel huiusmodi alia flagitia seu facinora, verum etiam sacrilegia severitate congrua cohibere: multumque illos falli qui putant a nobis tales istos suscipi, quales sunt, quia non eos rebaptizamus. Quomodo enim tales suscipiuntur quales sunt, cum sint haeretici, et ad nos transeundo fiant catholici? Neque enim propterea corda depravata non licet corrigi, quia Sacramenta semel data non licet iterari.
5. De mortibus autem furiosissimis quas quidam eorum ipsi sibi inferunt, de quibus solent detestabiles et abominabiles esse multis etiam suis, quorum mentes dementia non tanta possedit, eis secundum Scripturas rationesque Christianorum saepe respondimus quoniam scriptum est: Qui sibi nequam, cui bonus? 3 Aut certe in eisdem positum tentationibus mori volentem occidat et proximum, qui sibi expedire et licere putat occidere seipsum, quoniam Scriptura dicit: Diliges proximum tuum tamquam teipsum 4. Nullis autem iubentibus legibus vel legitimis potestatibus, non licere alterum occidere, etiam volentem et petentem, et vivere iam non valentem, satis indicat Scriptura Regnorum, ubi rex David regis Saülis interfectorem iussit occidi, cum ille dixisset ab eo iam saucio atque semivivo petitum se fuisse ut hoc faceret, et animam corporis nexibus obluctantem solvique cupientem uno ictu vulneris ab illis cruciatibus liberaret 5. Proinde quia omnis qui sine ulla legitimae potestatis auctoritate hominem occidit, homicida est; quisquis seipsum occidit non sit homicida, si non homo est. Haec omnia multimodis in aliis plurimis nostris sermonibus et litteris diximus.
6. Verumtamen, quod fatendum est, de isto Razio seniore, quem summa exemplorum inopia coarctati se in Machabaeorum libris 6, quasi ad auctoritatem sceleris quo seipsos perdunt, perscrutatis omnibus ecclesiasticis auctoritatibus, vix aliquando se invenisse gloriantur, adhuc eis numquam respondisse me recolo. Sed, quod tuae Caritati et prudentibus quibusque sufficiat ad istos redarguendos, si ad vitam Christianorum de Iudaea gente atque illis Litteris parati sunt omnium factorum exempla transferre, tunc et hoc transferant. Si autem illic sunt plurima eorum quoque hominum, qui Litterarum illarum veritate laudati sunt, vel huic iam tempori non convenientia vel etiam illo tempore non recte facta; tale etiam hoc est, quod in seipsum Razius iste commisit: qui cum esset apud suos nobilis, et multum in Iudaismo profecisset (quae sibi in comparatione iustitiae christianae damna et stercora fuisse dicit Apostolus 7), et propter hoc idem Razius Iudaeorum pater appellaretur; quid mirum est, si tamquam homini elatio superba subrepsit, ut mallet manu propria perimi, quam post illam in suorum aspectibus celsitudinem, sustinere indignam in hostium manibus servitutem?
7. Solent in litteris Gentilium ista laudari. In his autem Machabaeorum libris quamvis homo ipse fuerit laudatus, factum tamen eius narratum est, non laudatum, et iudicandum potius quam imitandum quasi ante oculos constitutum; non sane nostro iudicio iudicandum, quod nos quoque ut homines habere possemus, sed iudicio doctrinae sobriae, quae in ipsis quoque Libris veteribus clara est. Longe quippe fuit iste Razius a verbis illis, ubi legitur: Omne quod tibi applicitum fuerit accipe, et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe 8. Non ergo fuit iste vir eligendae mortis sapiens, sed ferendae humilitatis impatiens.
8. Scriptum est quod voluerit nobiliter et viriliter mori 9; sed numquid ideo sapienter? Nobiliter scilicet, ne libertatem sui generis captivus amitteret: viriliter autem, quod tantas vires animi haberet, quibus idoneus esset ut se ipse perimeret; quod gladio cum implere non posset, de muro se praecipitem dedit, et sic adhuc vivus abruptam cucurrit ad petram, atque ibi iam exsanguis intestina sua produxit, quae utraque manu dissipata spargebat in populum, ac deinde postea defessus occubuit 10. Magna haec sunt, nec tamen bona: non enim bonum est omne quod magnum est; quoniam sunt magna etiam mala. Deus dixit: Innocentem et iustum ne occidas 11. Si ergo iste innocens et iustus non fuit, cur proponitur imitandus? Si autem innocens et iustus fuit, quare interfector innocentis et iusti, id est ipsius Razii, insuper putatur esse laudandus?
9. Haec interim, ne nimium prolixa fiat, huic epistolae implendae satis sint. Debeo autem Thamugadensibus eiusmodi ministerium caritatis, quoniam mihi et voto tuo et ab honorabili et carissimo filio meo Eleusino, qui tribunatum apud eos egit, bene insinuati sunt, ut ambabus epistolis Gaudentii Donatistarum episcopi, et maxime posteriori, quam secundum Scripturas sanctas se fecisse arbitratur, ita respondeam, ne aliquid praetermissum putetur.