Scripta forte a. 420.
A. Largum hortatur ut vanos saeculi honores expertus contemnat atque ex malorum perpessione melior evadat.
DOMINO INSIGNI ET PRAESTANTISSIMO, ET DESIDERANTISSIMO FILIO LARGO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. Accepi litteras Eximietatis tuae, quibus me ad te petisti ut scriberem. Quod quidem non desiderares, nisi et hoc quod me posse scribere existimasti, gratum haberes atque iucundum. Id autem est, ut vana saeculi huius, si inexperta concupisti, experta contemnas. Fallax est enim in eis suavitas, et infructuosus labor, et perpetuus timor, et periculosa sublimitas. Initium sine providentia, et finis cum poenitentia. Ita se habent omnia quae in ista mortalitatis aerumna cupidius quam prudentius appetuntur. Alia est autem spes piorum, alius laboris fructus, alia periculorum merces. Nam in hoc mundo non timere, non dolere, non laborare, non periclitari impossibile est: sed plurimum interest qua causa, qua exspectatione, quo termino ista quisque patiatur. Ego quidem cum amatores saeculi huius intueor, nescio quando possit esse ad eorum animos sanandos opportuna sapientia: quando enim res velut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus, et quasi anilem reputant cantilenam; quando autem in adversis agunt, magis cogitant evadere unde ad praesens anguntur, quam capere unde curentur, et unde perveniant ubi angi omnino non possint. Aliquando tamen quidam cordis aures admovent atque adhibent veritati, rarius inter prospera, crebrius inter adversa; sed tamen pauci sunt, ita enim praedicti sunt 1; inter quos te esse cupio, quia veraciter diligo, domine insignis et praestantissime, ac desiderantissime fili. Haec admonitio tibi sit mea resalutatio, quia etsi te deinceps talia perpeti qualia pertulisti, nolo; plus tamen doleo haec ipsa te sine aliqua in melius vitae mutatione fuisse perpessum.