Scripta a. 420 ineunte.
A. Optato episcopo significans se nolle quaestionem de animarum origine edere sine Hieronymi rescripto et prudentia utendum esse ne haeretici in malam partem sententias Augustini accipiant (nn. 1-5); fatetur se, ut melius originale peccatum explanaret, ad traducianismum inclinasse, multasque explicationes petit ab O. libellumque de fide cum Scripturarum testimoniis (nn. 6-9); docet autem traducianismo Deum creatorem nullatenus negari (nn. 10-12); disserit quomodo confutandi sint haeretici dummodo ne in Pelagianismum incidatur (nn. 13-15), quid certum, quid coniectura nitatur in animarum doctrina (nn. 16-17). Ipse, adhuc inter duas sententias anceps, nil certi audens respondere, hortatur O. ut Pelagianam haeresim vitet (nn. 18-20).
DOMINO BEATISSIMO, SINCERITERQUE CARISSIMO, ET DESIDERANTISSIMO FRATRI ET COEPISCOPO OPTATO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.
1. 1. Per religiosum presbyterum Saturninum tuae Venerationis litteras sumpsi, hoc a me magno studio, quod nondum habeo, flagitantis. Sed cur hoc feceris causam mihi aperuisti, quod scilicet credas de hac re mihi consulenti iam fuisse responsum. Utinam ita esset! absit ut te, cuius exspectationem avidissimam noverim, huius muneris communicatione fraudarem. Sed si quid credis, frater carissime, quinque ferme anni ecce evoluti sunt, ex quo in Orientem misi librum non praesumptionis sed consultationis meae; et adhuc rescripta non merui, quibus mihi enodaretur haec quaestio in qua me cupis ad te certam ferre sententiam. Utrumque ergo misissem, si utrumque haberem.
1. 2. Hoc autem quod habeo, sine altero quod nondum habeo, cuiquam debere me iam mittere vel edere non videtur; ne ille qui mihi fortasse, ut desidero, responsurus est, interrogationem meam disceptatione operosissima elaboratam, sine sua responsione, quae adhuc desperanda non est, per manus hominum notitiamque diffundi iure succenseat, idque iactantius quam utilius fecisse me iudicet, quasi ego potuerim quaerere, quod ille non potuerit enodare, cum forsitan possit, idque dum faciat, exspectandum sit. Magis enim scio, quod aliis occupatur, quae minime differenda sunt, plurisque pendenda.
1. 3. Quod ut tua quoque Sanctitas noverit, attende paulisper quid mihi alio anno per latorem, per quem scripseram, remeantem scripserit, nam hoc ex eius epistola in istam transtuli: "Incidit, inquit, tempus difficillimum, quando mihi tacere melius fuit, quam loqui; ita ut nostra studia cessarent, ne, iuxta Appium, canina exerceretur facundia 1. Itaque duobus libellis tuis, quos nomini meo dedicasti, eruditissimis, et omni eloquentiae splendore fulgentibus, ad tempus respondere non potui, non quod quidquam in illis reprehendendum putem; sed quia iuxta beatum Apostolum, Unusquisque in suo sensu abundat; alius quidem sic, alius autem sic 2. Certe quidquid dici potuit, et sublimi ingenio de Scripturarum sanctarum hauriri fontibus, a te positum atque dissertum est. Sed quaeso Reverentiam tuam, parum perpatiaris me tuum laudare ingenium. Nos enim inter nos eruditionis causa disserimus. Caeterum aemuli, et maxime haeretici, si diversas inter nos sententias viderint, de animi calumniabuntur rancore descendere. Mihi autem decretum est te amare, suscipere,, colere, mirari, tuaque dicta quasi mea defendere. Certe et in dialogo 3 quem nuper edidi: Beatitudinis tuae, ut dignum fuerat, recordatus sum: magisque demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur, quae semper simulat poenitentiam ut docendi in Ecclesiis habeat facultatem; ne, si aperta se luce prodiderit, foras expulsa moriatur".
2. 4. Cernis nempe, venerande frater, haec mei carissimi verba inquisitioni meae reddita, non eam negasse responsionem, sed excusasse de tempore, quod in alia magis urgentia curam cogeretur impendere. Vides etiam quam benevolum animum erga me gerat, quidve commoneat; ne scilicet quod inter nos, salva utique caritate ac sinceritate amicitiae, eruditionis causa facimus, calumnientur aemuli, et maxime haeretici de animi rancore descendere. Proinde si utrumque opus nostrum, et ubi ego inquisivi, et ubi ipse ad inquisita responderit, homines legerint; quia etiam oportet ut, si eadem quaestio secundum eius sententiam sufficienter fuerit explicata, me instructum esse gratias agam; non parvus erit fructus, cum hoc exierit in notitiam plurimorum: ut minores nostri non solum sciant quid de hac re sentire debeant, quae inter nos diligenti disceptatione discussa est; verum etiam discant exemplo nostro, Deo miserante atque propitio, quemadmodum inter carissimos fratres, ita non desit alterna inquisitionis gratia disputatio, ut tamen maneat inviolata dilectio.
2. 5. Si autem scriptum meum, ubi res obscurissima tantummodo legitur inquisita, sine illius rescripto, ubi forsitan apparebit inventum, emanarit, latius pergat, perveniat etiam ad illos, qui comparantes, ut ait Apostolus, semetipsos sibimetipsis 4, non intellegunt quo animo a nobis fiat, quod ipsi eo animo facere nesciunt; et voluntatem meam erga honorandum pro suis ingentibus meritis dilectissimum amicum, non sicut eam vident, quando nec vident, sed sicut eis libitum est, et sicut odio suo dictante suspicantur, exponent: quod profecto, quantum in nobis est, cavere debemus.
2. 6. At si forte quod per nos innotescere nolumus, etiam invitis nobis, eis, quibus nolumus innotuerit; quid restabit, nisi aequo animo habere Domini voluntatem? Neque enim hoc scribere ad quemquam deberem, quod semper latere voluissem. Nam si, quod absit, aliquo vel casu, vel necessitate numquam ille rescripserit; procul dubio nostra consultatio, quam ad eum misimus, quandoque manifestabitur. Nec inutilis legentibus erit: quia etsi non illa invenient quae requirunt, invenient certe quemadmodum sint inquirenda nec temere affirmanda quae nesciunt; et secundum ea quae ibi legerint, consulere etiam ipsi quos poterint, studiosa caritate, non discordiosa contentione curabunt; donec aut id quod volunt reperiant, aut ipsa inquisitione aciem mentis exerceant, ut ulterius inquirendum non esse cognoscant. Nunc tamen quamdiu iam consulti amici nondum est desperanda responsio, edendam non esse consultationem nostram, quantum quidem in nobis est, puto quod persuaserim dilectioni tuae: quamquam et ipse non eam solam poposceris, sed adiunctam etiam eius quem consului, responsionem tibi desideraveris mitti; quod utique facerem, si haberem. Si autem, ut verbis tuae Sanctitatis utar, quae in tua epistola posuisti: "sapientiae meae lucidam demonstrationem, quam mihi pro merito, ut scribis, vitae meae auctor lucis attribuit", non ipsam dicis consultationem et inquisitionem meam, sed mihi iam eius rei quam quaesivi, provenisse inventionem putas, et ipsam potius poscis, ut mittam; facerem, si ita esset ut putas. Ego enim adhuc, fateor, non inveni, quemadmodum anima et peccatum ex Adam trahat (unde dubitare fas non est), et ipsa ex Adam non trahatur; quod mihi diligentius inquirendum, quam inconsultius asserendum est.
3. 7. Habent litterae tuae: "nescio quot senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros, quos ad tuae modicitatis intellegentiam, assertionemque veritate plenissimam revocare non poteras"; nec tamen exprimis, quaenam sit "assertio tua veritate plenissima, ad quam senes, et a doctis sacerdotibus institutos viros revocare non poteras". Si enim hoc tenebant, vel tenent hi senes, quod a doctis sacerdotibus acceperunt; quomodo tibi rustica, et minus instructa clericorum turba molestias generaverat in his rebus, in quibus "a doctis sacerdotibus fuerat instituta"? Si autem senes isti, vel turba clericorum ab eo, quod a doctis sacerdotibus acceperat, sua pravitate deviabat; illorum potius auctoritate fuerat corrigenda, et a tumultu contentiosissimo comprimenda. Sed rursus cum dicis: "Te novellum rudemque doctorem tantorum ac talium episcoporum traditiones timuisse corrumpere, et convertere homines in meliorem partem, ob defunctorum iniuriam formidasse"; quid das intellegi, nisi quod illi, quos corrigere cupiebas, doctorum atque magnorum iam defunctorum episcoporum traditiones nolendo deserere, "novello rudique doctori" acquiescere recusabant? Qua in re de illis interim taceo; tuam vero "assertionem", quam dicis esse "veritate plenissimam" vehementer scire desidero; non ipsam dico sententiam, sed eius assertionem.
4. 8. Improbari enim abs te eos qui affirmant omnes animas hominum ex illa una quae protoplasto data est, per generationum successionem propagari atque traduci, sufficienter quidem in nostram notitiam protulisti; sed qua ratione quibusve divinarum Scripturarum testimoniis id falsum esse monstraveris, quia tuae litterae non continent, quid ignoramus. Deinde quid ipse pro isto quod improbas, teneas, legenti mihi epistolam tuam, et quam fratribus antea Caesareensibus, et quam mihi nuperrime direxisti, non evidenter apparet; nisi quod video te credere, sicut scribis: "Deum fecisse homines, et facere, et facturum esse; neque aliquid esse in coelis aut in terra, quod non ipso constiterit et constet auctore". Hoc sane ita verum est, ut dubitare hinc nullus debeat. Sed adhuc te oportet exprimere, unde faciat animas Deus, quas negas ex propagine fieri: utrum aliunde; et si ita est, quidnam illud sit: an omnino de nihilo. Nam illud Origenis et Priscilliani, vel si qui alii tale aliquid sentiunt, quod pro meritis vitae prioris terrena atque mortalia contra dantur an corpora, absit ut sentias: huic quippe opinioni prorsus apostolica contradicit auctoritas, dicens, Esau et Iacob, antequam nati fuissent, nihil operatos boni vel mali 5. Igitur non ex toto, sed ex parte nobis est tua de hac re nota sententia; assertio vero eius, id est, unde doceatur verum esse, quod sentis, nos penitus latet.
4. 9. Propterea petiveram prioribus litteris meis, ut Libellum Fidei, quem te scripsisse commemoras, eique nescio quem presbyterum fallaciter subscripsisse conquereris, mihi mittere dignareris; quod etiam nunc peto, et quid testimoniorum divinorum huic quaestioni reserandae adhibere potuisti. Dicis enim in epistola ad Caesareenses placuisse vobis, ut omnem veritatis ad probationem, etiam iudices cognoscerent saeculares, quibus ex communi deprecatione residentibus, et ad fidem universa rimantibus id Divinitas, ut scribis, misericordiae suae infusione largita est; ut maiorem affirmationem pro suis sensibus assertionemque proferrent, quam vestra circa eos mediocritas cum ingentium testimoniorum auctoritatibus retentabat. Has ergo testimoniorum ingentium auctoritates ingenti studio scire desidero.
4. 10. Solam quippe unam causam videris secutus, qua contradictores tuos refelleres; quod scilicet negarent esse opus Dei animas nostras. Quod si sentiunt, merito eorum sententia iudicatur esse damnanda. Nam hoc si de ipsis corporibus dicerent, procul dubio fuerant emendandi, vel detestandi. Quis enim Christianus neget, opera Dei esse corpora singulorum quorumque nascentium? nec tamen ea propterea negamus a parentibus gigni, quia fatemur divinitus fingi. Quando ergo dicitur sic etiam animarum nostrarum incorporea quaedam sui generis semina, et a parentibus trahi, et tamen ex eis animas Dei opere fieri; ad hoc refutandum non humana coniectura, sed divina Scriptura testis adhibenda est. Nam de sanctis Libris canonicae auctoritatis potuit nobis testimoniorum suppetere copia, qua probatur Deus animas facere: sed testimoniis talibus ii redarguuntur, qui opera Dei esse singulas quasque animas in hominibus nascentibus negant; non ii qui hoc fatentur, et tamen eas sicut corpora Deo quidem operante formari, sed ex parentum propagatione, contendunt. Ad hos refellendos tibi divina testimonia certa quaerenda sunt; aut si iam invenisti, nobis qui nondum invenimus, cum impensissime, quantum possumus, inquiramus, mutua dilectione mittenda.
5. 11. Tua quippe consultatio brevis atque postrema in litteris quas ad fratres Caesareenses misisti, ita se habet: "Exoro, inquis, ut me filium vestrum atque discipulum, et ad haec mysteria nuper proximeque Deo iuvante venientem, qua debetis et dignum est, et qua prudentes respondere convenit sacerdotes, informatione doceatis: utrum magis illa sit tenenda sententia quae animam dicit esse de traduce, et per occultam quamdam originem ordinemque secretum in omne hominum genus caeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere; an potius ea, quam omnes fratres vestri, et sacerdotes hic positi retinent et affirmant, eligenda definitio, credulitasque retinenda, quae Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse testatur et credit". Horum igitur duorum quae consulens proposuisti, vis ut eligatur, tibique respondeatur alterutrum; quod fieri deberet ab scientibus, si essent inter se duo ista contraria ut, altero electo, consequenter esset alterum respuendum.
5. 12. Nunc autem, si quispiam non alterum e duobus his eligat, sed utrumque verum esse respondeat, id est, et in omne hominum genus caeteras animas ex Adae protoplasti transfusione defluere, et nihilominus Deum auctorem universarum rerum, hominumque cunctorum et fuisse, et esse, et futurum esse credat et dicat; quid huic contradicendum esse censes? Numquidnam dicturi sumus: "Si ex parentibus animae propagantur, non est Deus auctor omnium rerum, quia non facit animas"? Respondebitur enim si hoc dixerimus: "Ergo quia corpora ex parentibus propagantur, non est Deus auctor omnium rerum, si propter hoc dicendus est non facere corpora". Quis autem neget auctorem humanorum omnium corporum Deum, sed illius dicat solius, quod de terra primitus finxit, aut certe etiam coniugis ipsius; quia et ipsam de latere eius ipse formavit; non autem etiam exterorum; quia ex illis caetera hominum corpora defluxisse negare non possumus?
6. 13. Ac per hoc, si, adversus quos tibi est in hac quaestione conflictus, sic asseverant animarum ex illius unius derivatione propaginem, ut eas iam Deum negent facere, atque formare; insta eis redarguendis, convincendis, corrigendis quantum, Domino adiuvante, potueris. Si autem initia quaedam ex illo uno et deinceps a parentibus attrahi, et tamen singulas in hominibus singulis affirmant ab auctore omnium rerum Deo creari atque formari; quid eis respondeatur, inquire, de Scripturis maxime sanctis, quod non sit ambiguum nec aliter possit intellegi. Aut si iam invenisti, ut superius postulavi, dirige et nobis. Quod si te adhuc, sicut me, latet; insta quidem omnibus viribus eos confutare, qui dicunt animas non ex opere divino, quod eos dixisti in epistola tua prima inter secretiores fabulas murmurasse, deinde propter hanc sententiam stultam atque impiam a tuo consortio et Ecclesiae servitio recessisse; atque adversus eos omnibus modis defende et tuere, quod in eadem epistola posuisti: Deum fecisse animas, et facere, et facturum esse; neque aliquid esse in coelis aut in terra, quod non ipso constiterit aut constet auctore. Hoc enim de omni omnino genere creaturae verissime atque rectissime creditur, dicitur, defenditur, comprobatur. Deus enim auctor universarum rerum hominumque cunctorum et fuit, et est, et futurus est, quod in extrema tua ad coepiscopos nostros provinciae Caesareensis consultatione posuisti, atque ut id potius eligerent, exemplo omnium fratrum et consacerdotum, qui sunt apud vos, atque id retinent, quodammodo hortatus es.
6. 14. Sed alia quaestio est, ubi quaeritur, utrum omnium animarum et corporum auctor, effectorque Deus sit, quod veritas habet; an aliquid naturarum exoriatur, quod ipse non faciat, quae opinio prorsus erroris est: alia vero, ubi quaeritur, utrum Deus animas humanas ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab illo fieri dubitare fas non est. In qua quaestione sobrium te esse ac vigilantem volo; nec sic animarum propaginem destruas, ut haeresim Pelagianam incautus incurras. Nam si humanorum corporum, quorum propagatio est omnibus nota, dicimus tamen Deum, vereque dicimus, non illius tantum primi hominis, coniugumve primorum, sed omnium ex illis propagatorum esse creatorem; puto facile intellegi eos, qui animarum defendunt propaginem, non ex hoc nos habere velle destruere, quando Deus animas facit, cum et corpora facit, quae de propagine fieri negare non possumus; sed alia documenta esse quaerenda, quibus hi, qui sentiunt propagari animas, repellantur, si eos errare veritas loquitur: de qua re illi magis fuerant, si fieri posset, interrogandi, propter quorum iniuriam defunctorum, sicut scribis in epistola, quam mihi posteriorem misisti "in meliorem partem convertere homines formidabas. Hos enim defunctos, tales tantosque et tam doctos episcopos fuisse dixisti, ut eorum traditiones timeres doctor novellus rudisque corrumpere velle". Itaque si scire possem, tales, ac tanti, et tam docti viri istam de animarum propagatione sententiam, quibus vel testimoniis asserebant:... quam tamen in litteris ad Caesareenses datis, illorum auctoritatem nequaquam respiciens, "inventionem novam et inauditum dogma" esse dixisti; cum profecto, etsi error est, novum tamen eum non esse noverimus, sed vetustum et antiquum.
7. 15. Quando autem nos aliquae causae in aliqua quaestione non immerito dubitare compellunt, non etiam hinc dubitare debemus utrum dubitare debeamus. De dubiis quippe rebus sine dubitatione dubitandum est. Vides quemadmodum Apostolus de se ipso dubitare non dubitet, utrum in corpore, an extra corpus raptus sit in tertium coelum; sive hoc, sive illud, nescio, Deus scit 6. Cur ergo mihi, quamdiu nescio, dubitare non liceat, utrum anima mea in istam vitam ex propagine an sine propagine venerit; cum ea utrolibet modo a summo et vero Deo factam esse non dubitem? Cur mihi fas non sit dicere: Scio animam meam ex opere Dei subsistere, et prorsus opus Dei esse; sive ex propagine sicut corpus, sive extra propaginem sicut illa quae primo homini data est, nescio, Deus scit? Utrum horum vis ut confirmem. Possem, si nossem. Quod si ipse nosti, en habes me cupidiorem discere quod nescio, quam docere quod scio. Si autem nescis, sicut ego, ora sicut ego, ut sive per quemlibet servum suum, sive per se ipsum Magister ille nos doceat, qui dixit discipulis suis: Ne volitis dici ab hominibus rabbi; unus est enim magister vester Christus 7; si tamen scit expedire nobis, ut etiam talia noverimus, qui novit non solum quid doceat, verum etiam quid nobis dicere expediat.
7. 16. Nam confiteor Dilectioni tuae cupiditatem meam. Cupio quidem et hoc scire, quod quaeris; sed multo magis cuperem scire, si fieri posset, quando praesentetur. Desideratus omnibus gentibus 8, et quando regnum futurum sit sanctorum, quam unde in hanc terram venire coeperim: et tamen illud cum ab illo, qui scit omnia, discipuli sui, nostri Apostoli, quaererent, responsum acceperunt: Non est vestrum nosse tempus, aut tempora, quae Deus posuit in sua potestate 9. Quid si et hoc scit, non esse nostrum scire, qui profecto scit, quid nobis sit utile scire? Et illud quidem per illum scio, non esse nostri scire tempora quae Pater posuit in sua potestate. Utrum autem originem animarum, quam nondum scio, nostrum sit scire, id est, pertineat ad nos id scire, nec hoc quidem scio. Nam si saltem hoc scirem, quod nostrum non sit id scire, non solum affirmare quamdiu nescio, verum etiam quaerere iam desisterem. Nunc autem, quamvis tam sit obscurum ac profundum, ut plus illic docendi caveam temeritatem, quam discendi habeam cupiditatem; tamen etiam hoc volo scire, si possum. Et licet multo amplius sit necessarium, quod ait ille sanctus: Notum mihi fac, Domine, finem meum 10, (non enim ait: "initium meum") utinam tamen nec initium meum, quod ad istam quaestionem attinet, me lateret.
8. 17. Verum de ipso quoque initio meo ingratus Doctori meo non sum, quod animam humanam spiritum esse non corpus, eamque rationabilem, vel intellectualem scio; nec eam Dei esse naturam, sed potius creaturam aliquatenus mortalem, in quantum in deterius commutari, et a vita Dei, cuius participatione beata sit, alienari potest; et aliquatenus immortalem, quoniam sensum, quo ei post hanc vitam vel bene vel male sit, amittere non potest. Scio etiam non eam pro actibus ante carnem gestis includi in carne meruisse; sed nec ideo esse in homine sine sorde peccati, etsi unius dici. sicut scriptum est, fuerit vita eius super terram 11. Ac per hoc scio ex Adam per seriem generationis sine peccato neminem nasci; unde et parvulis necessarium est per gratiam regenerationis in Christo renasci. Haec tam multa, nec parva, de initio vel origine animarum nostrarum, in quibus plura sunt ad eam scientiam pertinentia, quae fide constant, et didicisse me gratulor, et nosse confirmo. Quapropter, si nescio in origine animarum, utrum illas Deus hominibus ex propagine, an sine propagine faciat, quas tamen ab ipso fieri non ambigo, scire quidem et hoc magis eligo, quam nescire: sed quamdiu non possum, melius hinc dubito, quam velut certum confirmare aliquid audeo, quod illi rei sit forte contrarium, de qua dubitare non debeo.
8. 18. Tu itaque, mi frater bone, quoniam consulis me, et vis unum horum definiam; utrum animae caeterae ex illo uno homine, sicut corpora per propaginem, an sine propagine, sicut illius unius a Creatore, singulis singulae fiant (ab ipso enim fieri sive sic, seu sic non negamus); patere, ut etiam ipse consulam, quomodo inde anima peccatum originaliter trahat, unde originaliter ipsa non trahitur. Omnes enim animas ex Adam trahere originale peccatum similiter non negamus, ne in Pelagianam haeresim detestabilem irruamus. Si hoc quod ego interrogo, nec tu scis; sine me patienter utrumque nescire, et quod tu interrogas, et quod ego: si autem iam scis quod interrogo, cum hoc etiam me docueris, tunc et illud quod vis ut respondeam, nihil ibi iam metuens respondebo. Peto ergo ne succenseas, quia non potui confirmare quod quaeris, sed potui demonstrare, quid quaeras; quod cum inveneris, confirmare non dubites quod quaerebas.
8. 19. Et hoc quidem Sanctitati tuae scribendum existimavi, qui propaginem animarum iam quasi certus improbandam putas. Caeterum si illis qui hanc asserunt, rescribendum fuisset, fortassis ostenderem, quemadmodum id, quod se nosse arbitrantur, ignorent; et ne hoc asserere auderent, quantum formidare deberent.
8. 20. Sane in rescripto amici, quod huic epistolae inserui, ne te forte moveat quod duos libros a me missos commemoravit, quibus respondere vacuum sibi tempus non fuisse respondit: unus est de hac quaestione, non ambo; in alio autem illud ab illo consulendo et pertractando quaesivi. Quod vero admonet et hortatur, "ut magis demus operam, ut perniciosissima haeresis de Ecclesiis auferatur"; illam ipsam Pelagianam haeresim dicit, quam cautissime ut devites, quantum possum, frater, admoneo, cum de animarum origine sive cogitas, sive iam disputas; ne tibi subripiat esse credendum, ullam prorsus animam nisi unius Mediatoris, non ex Adam trahere originale peccatum, generatione devinctum, regeneratione solvendum.