EPISTOLA 202

Scripta a. 419 exeunte.

Hieronymus Alypio et A., gratulans auctores fuisse Caelestianae haereseos opprimendae (n. 1), excusat cur blasphemos Anniani cuiusdam libros nondum refellerit (n. 2).

DOMINIS VERE SANCTIS ATQUE OMNI AFFECTIONE AC IURE VENERANDIS, ALYPIO EI AUGUSTINO EPISCOPIS HIERONYMUS, IN CHRISTO SALUTEM.

Gratulatur amicis quod Caelestianam haeresim destruxerint.

1. Sanctus Innocentius presbyter, qui huius sermonis est portitor, anno praeterito, quasi nequaquam in Africam reversurus, mea ad Dignationem vestram scripta non sumpsit. Tamen Deo gratias agimus quod ita evenit, ut nostrum silentium vestris epistolis vinceretis. Mihi enim omnis occasio gratissima est, per quam scribo vestrae Reverentiae; testem invocans Deum quod si posset fieri, assumptis alis columbae, vestris amplexibus implicarer, semper quidem pro merito virtutum vestrarum, sed nunc maxime, quia cooperatoribus et auctoribus vobis, haeresis Celestiana iugulata est: quae ita infecit corda multorum, ut cum superatos damnatosque esse se sentiant, tamen venena mentium non omittant; et, quod solum possunt, nos oderint, per quos putant se libertatem docendae haereseos perdidisse.

Blasphemi cuiusdam Anniani libri.

2. Quod autem quaeritis utrum rescripserim contra libros Anniani, pseudodiaconi Celedensis, qui copiosissime pascitur, ut alienae blasphemiae verba frivola subministret: sciatis me ipsos libros in schedulis missos a sancto fratre Eusebio presbytero suscepisse, non ante multum temporis; et exinde vel ingruentibus morbis, vel dormitione sanctae et venerabilis filiae vestrae Eustochii, ita doluisse, ut propemodum contemnendos putarem. In eodem enim luto haesitat, et exceptis verbis tinnulis atque emendicatis, nihil aliud loquitur 1. Tamen multum egimus; ut dum epistolae meae respondere conatur, apertius se proderet, et blasphemias suas omnibus patefaceret. Quidquid enim in illa miserabili synodo Diospolitana dixisse se denegat, in hoc opere profitetur; nec grande est ineptissimis naeniis respondere. Si autem Dominus vitam tribuerit et notariorum habuerimus copiam, paucis lucubratiunculis respondebimus; non ut convincamus haeresim emortuam, sed ut imperitiam atque blasphemiam eius, nostris sermonibus confutemus: meliusque hoc faceret Sanctitas tua; ne compellamur contra haereticum nostra laudare. Sancti filii communes, Albina, Pinianus et Melania, plurimum vos salutant. Has litterulas de sancta Bethlehem sancto presbytero Innocentio tradidi perferendas. Neptis vestra Paula miserabiliter precatur ut memores eius sitis, et multum vos salutat. Incolumes vos, et memores mei, Domini nostri Iesu Christi tueatur clementia, domini vere sancti, atque omnium affectione venerabiles patres.