EPISTOLA 200

Scripta exeunte a. 418 vel ineunte a. 419.

A. Valerio comiti, laetus bonis de eo nuntiis et eius christianis sensibus et castitate (nn. 1-2), transmittens ipsi nuncupatum primum librum De nuptiis et concupiscentia (n. 3).

DOMINO ILLUSTRI ET MERITO PRAESTANTISSIMO, ATQUE IN CHRISTI DILECTIONE CARISSIMO FILIO VALERIO, AUGUSTINUS, IN DOMINO SALUTEM.

Quantopere A. gaudet ob optimos de V. nuntios.

1. Cum diu moleste haberem quod aliquoties scripserim, et nulla tuae Sublimitatis rescripta meruerim, repente epistolas tres tuae Benignitatis accepi: unam non ad me solum datam per coepiscopum meum Vindemialem, et non longe post per compresbyterum Firmum duas; qui vir sanctus, nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima caritate coniunctus, multa nobiscum de tua excellentia colloquendo, et veraciter insinuando qualem et in Christi visceribus 1 noverit, non solum eas quas memoratus episcopus, vel quas ipse attulit, sed etiam illas quas non accepisse querebamur, litteras vicit. Et ideo de te narratio eius suavior nobis erat, quia ea dicebat quae ipse non posses, ne quidem me inquirente, rescribere, ne tuarum laudum, quod sancta Scriptura prohibet 2, fieres praedicator. Quamquam et ego verear haec ad te scribere, ne suspicionem adulantis incurram, domine illustris et merito praestantissime, atque in Christi dilectione carissime fili.

Valeri fides pietas et caritas.

2. Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te laudes Christi, vide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo qui nec fallere me posset propter fidem suam, et eas ignorare non posset propter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis, etsi non tam multa vel certa, verumtamen audivimus, fides tua quam sit sana et catholica, quam pia exspectatio futurorum, quae Dei fratrumque dilectio, quam non superbe sapias in excelsis honoribus, nec speres in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, et dives sis in operibus bonis 3; quam sit domus tua requies solatiumque sanctorum, et terror impiorum; quanta tibi cura sit ne quis insidietur membris Christi, coopertus velamine nominis Christi sive in veteribus eius, sive in recentioribus inimicis; quamque sis eorumdem inimicorum providus saluti, infestus errori. Haec atque huiusmodi, ut dixi, et ab aliis solemus audire; sed nunc ea per supra dictum fratrem plura et testatiora cognovimus.

De nuptiis et concupiscentia I 1. Valerio transmittitur.

3. Porro autem de pudicitia coniugali, ut eam quoque in te laudare et amare possimus, quid audiremus, nisi ab aliquo interiore familiari tuo, qui vitam tuam, non in superficie, sed penitus nosset? De hoc itaque tuo bono, Dei dono, me quoque delectat familiarius et aliquanto diutius loqui tecum. Scio me non esse oneri tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo, diutius sis nobiscum. Nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas, facile ac libenter legas, nostrisque opusculis, etiam quae ad alios conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum delecteris; quanto magis quod ad te scribitur, ubi tamquam praesenti loquar, et advertere dignaberis attentius, et accipere gratius? Ab hac ergo epistola perge ad librum quem simul misi, qui tuae Reverentiae et cur conscriptus sit, et cur ad te potissimum missus, ipse suo principio commodius intimabit.